← 西塞罗

驳维勒斯

§1.1.37-1.1.42

揭发元老院司法受贿与作为市政官的追责宣告

西塞罗宣告他将利用市政官的职权揭发过去十年间元老院审判官所犯下的诸多司法受贿罪行,列举具体先例,披露韦勒斯公然将三年掠夺所得分配用于行贿的狂言,并指出属州行省甚至宁愿废除法庭的腐败现状。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.37

​erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur. omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt.

届时霍尔滕西乌斯将是执掌最高军事指挥权与民事权力的执政官,而我不过是市政官,即仅比平民略高一筹;然而,我所承诺要追究的这桩事业性质如此,且如此深得罗马人民的欢迎与喜悦,以至于在这桩诉讼中,与我相比,执政官本人若有可能的话,看来甚至还不如一介平民。自从审判权被移交给元老院以来的这十年间,在司法审判中所犯下的一切大逆不道和丑恶不堪的行径,不仅将被一一述及,更将通过陈列确凿事实予以追查惩治。

§1.1.38

​cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in nullo, iudices, equite Romano iudicante ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS triciens1 praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod2 ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset. ​quod in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret.

罗马人民将从我这里得知,究竟是何原因,使得在骑士阶层掌管法庭的近连续五十年间,诸位审判官,没有任何一位担任审判官的罗马骑士曾受到哪怕最微弱的因司法审判而受贿的嫌疑;究竟是怎么一回事,使得在审判权转入元老院阶层且罗马人民对诸位每一个人的约束力被剥夺之后,昆图斯·卡利狄乌斯在被定罪时竟声称:一位具有前法务官身份的人,花费少于三百万塞斯特斯便不可能体面地被定罪;又究竟是怎么一回事,使得当普布利乌斯·塞普提米乌斯议员在昆图斯·霍尔滕西乌斯担任法务官期间因贪污勒索被定罪时,其损害赔偿额竟是专门以他曾因司法审判而收受金钱这一名目被评估判定的;以及在元老院议员盖乌斯·埃伦尼乌斯和盖乌斯·波皮利乌斯(二人均被判犯有侵吞公款罪)身上,在被判犯有叛国罪的马尔库斯·阿提利乌斯身上,均确凿证实了他们曾因司法审判收受贿赂;证实了竟有这样的元老院议员被查出:在盖乌斯·韦勒斯担任城市法务官主持抽签时,他们被分派去审判那些他们尚未审理案情便直接予以定罪的被告;还查出了这样的议员:在同一场审判中身兼审判官,竟既从被告处收取用来分发给审判官的贿金,又从原告处收取用于定被告有罪的钱财。

§1.1.40

​iam vero quo modo ego illam labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor. quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertim planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut3 secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribus traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret.

而如今,面对元老院阶层掌管法庭之时在这个国家所发生的、宣誓就职者的选票竟被用不同颜色的标记加以区分这一整个阶层的耻辱、污名与浩劫,我又该如何痛诉呢?我承诺将严谨而严正地追究所有这些事情。请诸位想想,倘若我发现在本次审判中竟有人以某种类似手段进行了破坏与作恶,我终将怀着怎样的心境?更何况我能通过众多证人明确证明:盖乌斯·韦勒斯在西西里当着众人的面多次宣称,他拥有一个有权势的人,仰仗此人的庇护他才得以劫掠行省;而且他并非仅仅为自己搜刮金钱,而是将担任西西里法务官的那三年作了如下划分:他说如果能将一年的收益纳为己有,将第二年的收益交给庇护人与辩护人,并将第三年那最丰厚、最有利可图的整整一年留给审判官们,对他而言便已是极好的境遇了。

§1.1.41

​ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent,4 ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi victoriae non posse.

由此我便想到要说出那番话——最近在马尼乌斯·格拉布里奥面前挑战审判官资格时我曾提及此话,当时我便察觉到罗马人民受到了极大的震动——我认为未来将会有外国使节被派往罗马人民这里,请求废除贪污勒索法及相关法庭;因为他们认为,倘若根本没有法庭,每个人所掳走的不过是他认为足够供养自己和子女的数额;而如今,由于存在着这类法庭,每个人掠夺的数额竟要足够供养他自己、庇护人、辩护人、法务官和审判官;这确实是永无止境的;他们尚能满足一个最贪婪之人的贪欲,却无法满足一个罪恶滔天之人的胜诉开销。

§1.1.42

​O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.

啊,多么值得铭记的审判,多么光彩的本阶层声誉啊——当年我们祖先为了同盟者而设立的贪污勒索法庭,如今罗马人民的同盟者竟然不希望开庭了!倘若那家伙不是在心中深植了对诸位的鄙劣看法,他又何曾会对自身抱有侥幸的希望呢?正因如此,如果可能的话,在诸位心中他理应比在罗马人民心中激起更大的憎恨,因为在贪婪、罪恶与伪誓方面,他竟然认为诸位与他是同类!

语法注4 条
  1. 1.1.38minoris HS triciens

    minoris 为表示价值或价格的属格(genitivus pretii),与数词短语 HS triciens(triciens centena milia sestertium,即三百万塞斯特斯)连用,表达前法务官受审定罪的“门槛代价”低于三百万塞斯特斯便不可能合乎体面。

  2. 1.1.38eo nomine, quod

    eo nomine 是源自账簿和法律程序的习语,意为“以此名目”或“基于……理由”,后接带有虚拟式 accepisset 的 quod 引导的从句,指示罚金或损害赔偿评估(lis aestimata sit)的具体罪由。

  3. 1.1.40ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut

    动词 habere 与被动过去分词 distributum 构成结果体迂回结构(罗曼语复合过去时的雏形),强调韦勒斯早已将三年的收益进行蓄意而既定的配分方案。后接的 ut 引导结果从句。

  4. 1.1.41fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent

    充当 arbitrari 的宾语时,采用 fore ut + 未完成过去虚拟式(mitterent)替代将来的“宾格加不定式”结构,表达对未来必然出现外国派遣使节这一结果的预期。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.37-1.1.42