← 西塞罗

驳维勒斯

§1.1.31-1.1.36

击破利用节日拖延审判的策略与速战决议

西塞罗揭露了辩方企图利用接踵而至的节日竞技会将审判拖延至次年马尔库斯·梅特路斯就任法务官的阴谋,并宣布针锋相对的反制策略:放弃冗长的长篇演说,在首届竞技会前迅速出示证据和证言并促成终席延期。同时,他将矛头直指操纵法庭的霍尔滕西乌斯,并誓言以候任市政官的身份彻底向司法腐败宣战。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.31

​Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem;

今天是塞克斯提里斯月诺奈日;诸位在第八时才开始聚集;他们甚至已不再把今天算在内。距离格奈乌斯·庞培将要举办的许愿竞技会还有十天;这届竞技会将占用十五天时间;紧接着罗马竞技会将随即而来。如此一来,在间隔近四十天之后,他们以为那时才最终要对我们所陈述的一切做出答辩;接下来,他们自以为通过辩论与推脱,可以轻而易举地将案情拖延至胜利竞技会;与此紧密相连的是平民竞技会,在此之后用于诉讼的日期要么全无,要么所剩无几:如此,告发疲惫且冷却,整个案件将原封未决地移交给法务官马尔库斯·梅特路斯。对此人,倘若我不信任其诚信,我就不会将其留任为审判官;然而如今我抱有这样的心意:

§1.1.32

​nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.1 nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.

宁愿在此人担任审判官而非担任法务官时了结此案,宁愿向已宣誓的他托付他自己的一票,也不愿向未宣誓的他托付他人的选票。诸位审判官,现在我向诸位请教诸位认为我应当如何行事;因为诸位在默然之中,必将给予我正是我自己明白必须采纳的那项策决。倘若我将依法享有的法定发言时间用于辩论,我便会收获我辛劳、勤奋与周密的果实,并通过这场指控使得:在人类记忆所及的历史上,绝无任何人看来是比我更完备、更警觉、更有条理地来到法庭之上的。但在对我勤勉的这一赞誉之中,却存在着被告逃脱惩罚的极大危险。那么,究竟有什么事是可以做的呢?我认为,这既非晦暗不明,亦非深藏不露。

§1.1.33

​fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa, necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere.

让我们把那份本可从不间断的完整演说中收获的赞誉之果留待他时吧;当下让我们以账簿、证人、公私文书与权威凭证来指控此人。霍尔滕西乌斯,我的一切交涉都将与你展开。我直言不讳地说吧:倘若我认为在这桩案件中你是通过演说与反驳罪状来与我较量,我也会把精力耗费在指控与阐述罪状之上;如今,既然你决定与我交锋并非出于你自身的秉性,而是出于那人的危急处境与案情,那么就必须以某种策略来抵制这种伎俩。

§1.1.34

​tua ratio est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem.2 ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent,3 tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.

你的计策是在两场相继的竞技会之后才开始回答我,而我的计策是在首场竞技会之前便促成终席延期。这样一来,你的那套计策将被视为狡黠,而我的这一决断将被视为势在必行。然而我刚才着手陈述的那一点——即我的一切交涉都与你相关——乃是如此性质:当我应西西里人之请接下此案,并认为那些曾见证过我的清白与自律的人如今愿对我忠诚与勤勉加以检验对我而言是崇高而光荣之事时,在接下此项重任之际,我便为自己树立了一个更为宏大的目标,罗马人民可通过这一目标洞察我对国家的赤诚之心。

§1.1.35

​nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem.

盖在我看来,若非你那无法容忍的权势,以及你近年来在某些审判中所施展的那份贪欲,竟然也插足到那个走投无路之人的案件中来,那么将那个早已在所有人公论中被定罪之人由我传唤到法庭受审,根本不配耗费我的勤奋与精力。然而如今,既然法庭上的这整套专制与霸权令你如此欢欣,又既然存在着对自己放纵与恶名既不觉羞耻亦不感厌烦之人——他们似乎处心积虑地冲向罗马人民的仇恨与愤慨之中——我便公开宣告:我承担了一项责任,这项负担对我而言或许沉重而危险,但确实值得我倾尽毕生之精力与勤勉去搏击。

§1.1.36

​quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.

既然整个阶层正受到少数人的邪恶与狂妄的压迫,并为法庭的恶名所困扰,我便宣告:对这类人而言,我将是一位怀抱敌意的控告者,一位令人生厌、穷追不舍、严酷不贷的对手。我将此职责揽于自身,我为自己要求这一使命:这便是我将在政务官任内去从事的事,这便是我将从罗马人民希望我自一月一日起就国家公事及奸恶之人与他们商议的那处地方去从事的事;我向罗马人民郑重许下我的市政官职位这一最为恢弘而崇高的献礼。我提出警告,我郑重宣告,我预先通告:凡是习惯于为了破坏审判而存入、接受、经管或许诺贿金之人,凡是惯于担任保管人或中间人者,以及为达此目的而公开献出自己的权势或无耻者,在本次审判中务必使其手与心远离这一穷凶极恶的罪行!

语法注3 条
  1. 1.1.32et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere

    省去了与格分词 iurato 和 iniurato 所指代的名词或代词(即马尔库斯·梅特路斯)的对照句结构。它将作为已宣誓的审判官托付“他自己的一张投票板(省略了 tabellam)”,与作为无需宣誓的法务官主持者而向其托付“他人(全体审判官)的投票板(aliorum tabellas)”进行了鲜明对比。

  2. 1.1.34ante primos ludos comperendinem

    罗马追索非法所得诉讼(repetundae)中的法定程序专门术语 comperendinare 的现在时虚拟式,意为结束第一阶段辩理(actio prima)以促成向第二阶段审理过渡的法定终席延期(comperendinatio)。西塞罗以此表示其打破常规、压缩演说并抢在首场竞技会之前完成证据调查的诉讼策略。

  3. 1.1.34eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent

    带有属格、表示“试验某事/检验某人”的习惯短语 periculum facere 的紧缩对仗句。在关系分句 qui innocentiae abstinentiaeque fecissent 中,宾语 periculum 被略去,从而将西西里人过去对西塞罗财务官任内廉洁自律的亲身体验,与当前对其控告代理中忠诚与勤勉的信赖与托付形成了对称。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.31-1.1.36