← 西塞罗

驳维勒斯

§1.1.25-1.1.30

当选市政官与维勒斯拖延审判的阴谋

西塞罗回顾了自己在市政官选举中的胜利,并揭露了被告维勒斯一党企图将审判拖延至次年、以便在亲信政务官及更换后的审判团操控下脱罪的合谋与全盘计划。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.25

​atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer.1

正是在此时,我听说西西里人首先受到霍尔滕西乌斯的传唤,命他们前往其邸宅;西西里人在此时表现得极为果决,当他们明白为何被召集时,便没有前去。在此期间,我们的选举——那人自以为如同今年其他选举一样由其一手操纵的选举——开始举行。那位显贵之人带着其温和而受人欢迎的儿子四处奔走于各部落之间,向其父辈的友人、即全体选票掮客打招呼并与他们接洽。这一行径一经察觉并受到注意,罗马人民便怀着至为乐意的心情做出决断:既然此人的财富未能诱使我背弃诚信,我亦绝不会因同一人的金钱而在公职选举中落选。

§1.1.26

​posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur.2

当我从竞选的巨大焦虑中解脱出来之后,我开始以轻松宽适得多的心境,专心处理并思索审判之事,别无旁骛。审判官诸公,我查明那些人已经制定并确立了如下计策:无论采取何种手段,务必将案情拖延,以便在法务官马尔库斯·梅特路斯主持之下进行辩论。此举具有以下便利:首先,马尔库斯·梅特路斯是极亲善之人;其次,霍尔滕西乌斯将任执政官;不仅霍尔滕西乌斯一人,而且还有昆图斯·梅特路斯——请诸位注意他对那人是何等亲善;盖他已经表现出了如此明显的善意保证,以致看来他已向那人报答了当初选举首投百人团的人情。

§1.1.27

​an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum.3'

难道诸位以为我会对如此重大的事态保持沉默,并在这关乎国家与我个人名誉的莫大危险之中,顾及任何人的利益甚于顾及我本人的职责与尊严吗?另一位候任执政官召集了西西里人;有数人前去,因为卢基乌斯·梅特路斯时任西西里法务官。他向他们如此说道:“他本人是执政官;他的一个兄弟掌管西西里行省,另一个兄弟将主持追索非法所得法庭;已有诸多手段预先安排,使维勒斯绝不受害。”

§1.1.28

​quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate? quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?

梅特路斯,请问,如果这不是收买和破坏法庭,那又是什么呢?你不仅以个人的威权,更以执政官的恐吓与两位法务官的权柄,来威慑证人、尤其是西西里人这些胆怯而受尽摧残之人!当你为了一个至为堕落、毫无瓜葛之人而放弃职责与尊严,并使得那人四处夸耀的谰言在任何不了解你的人看来都信以为真时,若换作一位无辜者且是你的亲属,你又将做出何等举动呢?

§1.1.29

​nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis non habebimus; ​Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est.4 ita secundum Kalendas Ianuarias et praetore et prope toto commutato consilio magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.'

盖据传维勒斯曾扬言:你并非像你们家族其他人那样依凭宿命当选执政官,而是依靠他的效力。因此,两位执政官和一位主持审判官都将完全顺从他的意志。“我们不仅将摆脱,”他说,“在审理中过于精细、过于顺应民众公议的人,即玛尼乌斯·格拉布里奥;而且我们还将获得如下好处:审判官中有马尔库斯·凯索尼乌斯,他是我们告发人的同僚,是在审理事务中久经考验且享有盛名之人,而让此人留存在我们正企图通过某种手段加以收买的审判团中是最为不利的,因为此前当他身处尤尼乌斯审判团时,不仅对那桩极其可耻的丑行深恶痛绝,甚至将其公之于众。自一月一日起,我们将不再有这位审判官;昆图斯·曼利乌斯和昆图斯·科尔尼菲基乌斯这两位极其严正廉洁的审判官,由于届时将出任平民护民官,我们亦将不再有他们担任审判官;严肃正直的审判官普布利乌斯·苏尔皮基乌斯理应在十二月五日就任政务官;出自那家最为严格的骑士家族与门风的马尔库斯·克雷佩雷乌斯、出自无论在其他事务还是在审判方面皆最为严峻家族的卢基乌斯·卡西乌斯、怀有至高敬虔与尽责之心的格奈乌斯·特雷梅利乌斯,这三位资深人士已被指定为军政官;自一月一日起他们将不再参与审理。由于马尔库斯·梅特路斯本人将主持本法庭,我们还将通过补抽签填补他的空缺。如此一来,在一月一日之后,随着法务官以及几乎整个审判团的更换,我们将随心所欲、肆意化解告发人的巨大威胁与对法庭的殷切期望。”

语法注4 条
  1. 1.1.25fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer

    主动词 fecit 引导带有否定词 ne 的结果/促成从句(ne ... deicerer),其中插入了起对比作用的关系从句 cuius divitiae me de fide deducere non potuissent(与后面的 eiusdem pecunia 形成对照呼应)。整个长句的语法骨架为 populus Romanus fecit ut ne deicerer(罗马人民设法使我免遭拉下马),重点在于突显“其财富未能破坏我的忠信”与“其金钱亦无法剥夺我的职位”之间的对仗关系。

  2. 1.1.26dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur

    此处利用了 praerogativa(民会中具有优先投票权的首投百人团/部落,引申为“预兆”或“信物、保证”)的双关语。前半句单数的 praerogativam suae voluntatis 指“其善意的预先保证”,而后半句复数的 pro praerogativis 则讽刺地指维勒斯在选举中买通的优先投票部落(“作为对首投部落选票的回报”)。

  3. 1.1.27Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum

    间接引语中的非人称被动结构。由于不及物动词 nocere 支配与格(Verri),其被动语态须采用非人称形式(Verri nocetur)。此处与表可能的情态动词 possit 结合,构成目的从句 Verri ne noceri possit(使维勒斯无法受到伤害)。

  4. 1.1.30subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est

    动词 subsortiemur 是罗马诉讼法上的专门术语 subsortitio(抽签补选替补审判官)。介词短语 in M. Metelli locum 意为“替代马尔库斯·梅特路斯的位置”。因梅特路斯将升任法务官主持整个追索法庭(quaestio),无法再作为陪审员履职,故须通过补抽签物色替补审判官。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.25-1.1.30