- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.19-1.1.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
文中记述了库里奥因霍尔滕西乌斯当选执政官而公然祝贺维勒斯必获赦免的始末,以及随后梅特路斯抽中审判法庭管辖权,并揭露了企图阻挠西塞罗当选市政官的大规模贿选阴谋。
videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; appellat hominem et ei voce maxima gratulatur; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.1' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant.
他在法比乌斯凯旋门那里的拥挤人群中撞见了维勒斯;他向此人打招呼,并以极大的嗓门向彼道贺;对于刚刚当选执政官的霍尔滕西乌斯本人,以及当时在场的其亲属密友,他却只字未提;他在维勒斯身旁停下,将彼拥抱,叮嘱彼勿需担忧。“我向你宣布,”他说,“凭借今日的选举,你已被宣告无罪了。”当如此众多的极体面人士听到此话后,消息立即传到了我这里;不仅如此,凡见到我的人都争相向我奔告。在一些人看来此事令人愤慨,在另一些人看来则荒唐可笑:对于那些认为此人的案情取决于证人的可靠性、罪控的实质以及审判官的权力而非执政官选举的人来说,此事显得荒唐可笑;但对于那些洞察更深、看出这番道贺旨在收买腐蚀法庭的人来说,此事则令人愤慨。
etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur? non; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices. vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?'
盖那些极体面人士彼此之间以及同我交谈时,皆如此推论:如今公开且显而易见的是,法庭已不复存在了。一个前一天尚自认已被定罪的被告,在其辩护人当选执政官之后,竟被宣告脱罪了吗?那么又当如何?难道整个西西里、全体西西里人、所有商贾以及所有公私文书皆齐集罗马这一事实,竟毫无效力吗?候任执政官若不同意,便一文不值。怎么?审判官们难道不依从指控、不依从证人、不依从罗马人民的公议吗?不;一切都将取决于一人的权柄与操控。审判官诸公,我说的是肺腑之言。此事令我极为震动;因为每一位良善之士都如此议论:“此人固然将从你手中被夺走,但我们也将无法再长久保有审判权;盖若维勒斯被判无罪,谁还能反对转移审判权呢?”
erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat. cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare. ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent.
人人对此皆感沉痛;而令他们动容的,与其说是那个堕落之徒突如其来的欢悦,不如说是那位显贵之人闻所未闻的道贺。我极力掩饰自己的痛心,试图以容颜掩盖内心的伤痛,以沉默将其遮蔽。然而且看,正是在那几日间,当候任法务官们抽签分配辖区、而马尔库斯·梅特路斯抽中主持追索非法所得法庭时,有人向我通报,向维勒斯所作的道贺是如此热烈,以致彼甚至派遣奴仆回家中向其妻室报信。
sane ne haec quidem mihi res placebat; neque tantopere quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine;2 divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos.
诚然,连这桩变故亦未令我释怀;但我当时并未完全领会自己在这次抽签中有何可惧。我从向其探明一切的确凿人员那里唯独获知了这一实情:数筐西西里资金已由某位元老转交至一位罗马骑士手中;其中约十筐资金以我的选举为名目留给了那位元老;各部落的选票掮客已在夜间被召集至维勒斯处。
ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea, cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent.3 hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen non nullos qui se una facturos esse dicerent. quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere caverem praemonebat.
其中一人自认理当为我效力,遂于当夜来到我处;他揭示了维勒斯发表了何种言辞:维勒斯提及此前彼本人竞选法务官时,以及在最近的执政官与法务官选举中,曾何等慷慨地款待过他们;随后维勒斯立即许诺,只要他们能将我从市政官职位下拉下马,便给他们所要的任何数目的金钱。据其称,此时有人表示不敢妄为,有人回答称认为此事无法办成;然而同一家族中却物色到了一位胆大妄为的密友,即罗米利亚部落的昆图斯·维勒斯,此人出自选票掮客的最高门下,是维勒斯之父的门徒与密友,他许诺只要交存五十万塞斯特尔提乌斯,便可将此事办成,而且仍有若干人声称将与他共谋其事。事态既已如此,该人遂出于纯然诚挚之好意预先警告我,务必高度戒备。
sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudicium non licebat; minari denique divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.
我在这唯一且极其短暂的时间里,被极其重大的事务所困扰。选举迫在眉睫,而在这选举本身中,我正遭受巨款的猛烈攻击;审判已步步逼近,西西里的资金筐亦对该审判构成严重威胁。因对选举的担忧,我不敢放手去处理有关审判之事;因顾及审判,我又无法全心全意投入竞选活动;最后,去威吓那些选票掮客亦毫无意义,因为我看出他们早已明了:我将被这场审判羁绊得脱不开身。
- 1.1.19renuntio, inquit, tibi te hodiernis comitiis esse absolutum
动词 renuntio 原为罗马宪政与选举术语,指主持官员正式宣布候选人当选。在此处,该词讽刺性地与司法术语 absolutum esse(被宣告无罪)搭配,尖刻地指出当日公民大会(hodiernis comitiis,手段或时间夺格)的执政官选举结果,在实质上已等同于正式宣告维勒斯在法庭上脱罪。
- 1.1.22comitiorum meorum nomine
nomine 接属格是由罗马簿记与财务账目(“在……的名目项下”)引申而来的惯用句式,意为“以……为名目”、“为了……的目的”。在此处指留存给那位元老的多筐资金,是专门以破坏西塞罗自身的市政官竞选(comitiorum meorum)为名目所储备的贿选专款。
- 1.1.23si me aedilitate deiecissent
从句中的过去完成时虚拟式 deiecissent 处于间接引语中,受主要动词 pollicitum esse(历史时态不定词)支配;它对应直接引语中的将来完成时直陈式(si me aedilitate deieceritis,“若你们将我从市政官职位拉下马”),符合从属从句的历史时态呼应。动词 deicere(字面为“推落、击落”)是罗马政治语境中表示使候选人“落选”的惯用表达。
