- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:7-13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证自己挺身控告乃是拯救国家与同盟行省之急需,主张确立原告的首要标准应是被侵害者西西里人的意愿,并借助马尔凯鲁斯家族等显要证人,当面驳斥凯基利乌斯以证明西西里人一致请求自己出任原告。
quid est, pro deum hominumque fidem,1 in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed solacium exiti quaerunt.
凭着诸神与世人的信义,此时此刻我究竟还能在何事上对国家有更大的益处呢?究竟有何事理当更令罗马人民欣悦,更能为盟友与外国各族所期盼,或者更契合所有人的安宁与财富呢?行省遭到洗劫、折磨与彻底覆灭;罗马人民的盟友与纳税之民受尽苦难、悲惨万分,如今他们所寻求的已不再是获救的希望,而是毁灭中的慰藉。
qui iudicia manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum severitatem desiderant. populus Romanus interea, tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit.2 iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
那些希望司法审判权保留在元老阶层手中的人,抱怨自己缺乏合适的原告;而那些有能力控告的人,则渴望法庭的严明严厉。与此同时,罗马人民尽管遭受了诸多不便与困难,然而在国家事务中,他们所渴求的莫过于以往法庭的那种威力和庄重。由于对法庭的渴求,保民官的权力受到坚决要求;由于法庭的轻率不可信,另一个阶层也被要求参与审理案件;由于审判员的过错与耻辱,甚至连从前在人民看来显得颇为苛刻的监察官名号,如今也受到要求,如今竟已成为大得人心、备受赞誉的事物。
in hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae3 quae maxime laboraret.
在这些穷凶极恶之徒的放肆横行中,在罗马人民每日的抱怨中,在法庭的恶名与整个阶层蒙受怨恨之中,由于我认为针对如此众多弊端的唯一解救之道,就是由合适且正直的人士承担起国家与法律的事业,因此我承认,为了所有人的安宁,我走向了国家急需救助且正经受最大困厄的那一部分。
nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam accesserim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis. ego sic intellego, iudices: cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
如今,既然我已经阐明了是受到何种缘由的驱使才参与这一诉讼,就必须谈论我们二人之间的争执,以便你们在确立原告时能有所遵循。各位审判官,我的理解是这样的:当某人的姓名在索贿案中被提请控告时,如果数人之间就控告权主要应授予何人发生争议,首要应考量这两点:那些据说遭受不法侵害的人最希望谁担任原告,以及被指控犯下那些不法侵害的人最不希望谁担任原告。
in hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur. adsunt, queruntur Siculi universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
各位审判官,在此案中,尽管我认为这两点都是显而易见的,但我仍将分别论述,并首先论述在你们面前理应具有最大分量的那一点,即那些遭受不法侵害之人的意愿;索贿法庭正是为了他们的缘故而设立的。据说盖乌斯·维勒斯在三年时间里蹂躏了西西里行省,摧毁了西西里人的城邦,掏空了房屋,抢劫了神庙。全体西西里人均在此处并提出申诉;他们投奔于我的信义——这信义是他们早已检验并深知的;他们通过我向你们以及罗马人民的法律寻求庇护;他们决意让我作他们灾难的辩护人、他们受冤屈的复仇者、他们权利的维护者、整个案子的诉讼人。
Vtrum, Q. Caecili, hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere? si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.
昆图斯·凯基利乌斯,你究竟是要说我并非应西西里人之请而参与本案呢,还是要说最优秀、最忠诚的盟友的意愿在这些人面前不应具有分量呢?如果你竟敢声称盖乌斯·维勒斯——你假装与他为敌的那个人——最希望人们相信的事,即西西里人并未向我提出这一请求,那么首先,你将是在帮助你敌人的诉讼,关于他,人们认为并非做出了预先裁决,而是实际上早已做出了确切裁决,因为这已广为人知:全体西西里人都曾为抵御他的不法侵害而为其诉讼寻求原告。
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.4 deinde sunt testes viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse: eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem. scit is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est.
如果你作为他的敌人,竟然否认这一连最受此事阻碍的他本人都不敢否认的事实,那么小心你似乎是在以过分亲昵的方式操持着敌意。此外,还有我们城邦最显赫的人士作证,我无需一一列举他们的姓名:我将指名在场的人——如果我是在撒谎,我绝不希望他们成为我无耻行径的见证人。在审判委员会中的盖乌斯·马尔凯鲁斯知晓,我看到在场的格奈乌斯·伦图卢斯·马尔凯利努斯也知晓;西西里人极大地仰赖于他们的信义与庇护,因为整个行省完全与马尔凯鲁斯家族的名号紧密相连。
- 7pro deum hominumque fidem
deum 是属格复数的古式缩略形式(= deorum),修饰感叹宾格 fidem,构成习惯性的呼告语“凭着诸神与世人的信义”。
- 8nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit
由 nihil aeque... atque...(没有何物像……那样)构成的同等比较结构。宾格短语 illam veterem... vim gravitatemque 与主句的宾语代词 nihil 并列作对比。
- 9ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae
rei publicae sublevandae 是修饰名词 eam partem 的动名词性/动形容词属格短语(即“拯救国家的那一部分/领域”),sublevandae 与 rei publicae 保持性数格一致。
- 13videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare
videto 为主动语态第二(将来)命令式单数第二人称(意为“务必注意/当心”),引导带 ne 的从句。videare 为现在时被动语态虚拟式第二人称单数的缩略形式(= videaris)。全句讽刺凯基利乌斯可能显得与维勒斯过分亲近、串通作戏。
