← 西塞罗

驳塞基利乌斯

§1-6

承担指控维勒斯之责的理由

西塞罗解释了为何一贯只从事辩护的自己如今出面控告维勒斯,阐明他是出于对西西里人的信义与应其反复请求而接下此案,并且这一行动实质上是对整个行省的辩护而非单纯的控告。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem,1 subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit.

各位审判官,以及在场的人们,如果你们当中有人偶然感到诧异,不解为何我多年来在民事与刑事诉讼中一向致力于为许多人辩护而不伤害任何人,如今却突然改变心意,屈身担当起控告者的角色,那么,他只要了解了我这一决定的起因与理由,就必然会赞同我的所作所为,并且断定在这一案件中绝不应有任何人被置于我之上来担任原告。

§2

​Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. quare nunc populati atque vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam defensionemque susciperem. me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum.

各位审判官,当我在西西里担任过财务官,并以一种能给所有西西里人留下对我个人和财务官任期的美好且长久回忆的方式离开那个行省之后,结果是,他们认为除了在许多古老的庇护人那里为其财产奠定了最大的倚靠之外,在我身上也寄托了不小的保护。因此,如今在遭受洗劫与折磨之后,他们全体屡次公开发起请求来到我这里,求我出面承揽他们全部财产的诉讼与辩护。他们说我曾屡次许诺、屡次表明:假如有任何危机时刻降临,他们需要我做些什么,我决不会辜负他们的利益。

§3

​venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset; quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse; rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi nemini supplices esse oporteret.2

他们说,现在这个时刻已经到来,不仅是为了捍卫他们的利益,更是为了捍卫整个行省的性命与安宁;在他们的城邦里,他们甚至连可以逃去祈求避难的神明也没有了,因为盖乌斯·维勒斯已经从最庄严的圣殿中掳走了最神圣的神像;凡是放荡在丑行中所能造就的,残酷在刑罚中所能施加的,贪婪在掠夺中所能攫取的,傲慢在凌辱中所能带来的,这一切的一切,他们都在这同一位大法官手下忍受了三年之久;他们哀告恳求我不要鄙弃这些请愿者——只要我还平安无事,他们原本是不必向任何人请愿哀求的。

§4

​tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem fuisset. quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime;3 nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset.

各位审判官,我感到非常沉痛和难过,因为我被逼到了这样一个境地:要么是那些向我寻求救助和支援的人希望落空,要么是我这个从青年初期就献身于为人们辩护的人,受到时局与道义的逼迫而转去进行控告。我曾对他们说,他们有昆图斯·凯基利乌斯可以作为原告,尤其是他还在我担任财务官之后在同一行省担任过财务官。然而,我本指望借以摆脱这一烦难事的这一助力,反倒成了我最大的阻碍;因为如果他们不认识那个人,或者那个人未曾在他们那里担任财务官,他们就会容易得多地免除我这一重负。

§5

​adductus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore4 mihi suscipiendum putarem. quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere.

各位审判官,我受到职责、信义、同情心、许多良善之人的榜样、古老的风尚以及祖先规矩的驱使,认为这一劳苦与职责的重担不应当根据我自己的便利,而应当根据与我休戚相关之人的危难,由我承担下来。然而在这件事情中,各位审判官,有一点使我感到宽慰,那就是:我这看似是控告的举动,与其说应当被视为控告,不如说应当被视为辩护。因为我正在为许多人、许多城邦、整个西西里行省进行辩护;因此,由于我只需要控告一个人,我似乎大体上仍留在自己的惯例之中,并未完全脱离为人们辩护与解脱苦难的事业。

§6

​quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,— si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,—quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?

即使我没有这样一个如此合宜、如此显赫、如此重大的理由——即使西西里人没有向我提出这一请求,或者我与西西里人之间并不存在这样一层紧密关系的由头,而我公开宣布我所做的是为了国家利益,以便将一个兼具罕见的贪婪、狂妄与罪恶的人——他的盗窃与暴行不仅在西西里,而且在阿哈伊亚、亚细亚、奇里乞亚、潘菲利亚,乃至最终在罗马众目睽睽之下都是我们所知最巨大、最丑恶的——在我提起的诉讼中传唤上法庭,那么究竟能有谁来责备我的行动或决定呢?

语法注4 条
  1. 1qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem

    关系从句中的虚拟式 sim versatus 针对先行词 me 带有原因或特征(characteristic)色彩。其后的 ut 从句(含完成时虚拟式 defenderim 和 laeserim)由 ita 引导,表示结果从句。

  2. 3quos me incolumi nemini supplices esse oporteret

    短语 me incolumi 为独立夺格,带有条件意味(“只要我还平安无事”)。关系代词 quos 作 esse 的逻辑主语(宾格),nemini 则是取决于 supplices 的与格。

  3. 4quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime

    关联并列结构,先行词 adiumento 被并入前置的关系从句(quo ... demoveri)中,由主句的指示代词 id 作照应。字面结构为:“我本指望借以驱除烦难的那一助力,反倒成了我最大的阻碍”。

  4. 5non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore

    这里的 tempus 并非单纯指时间,而是指“危难、危急时刻、困境”(西塞罗辩论词中的常见用法)。介词 ex 表示基准(“依照……,根据……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:1-6