- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:14-20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出除与维勒斯勾结的两个城邦外,全西西里各使团均极力恳求由他担任原告,并主张在专为保护盟国而设的法庭上,受害同盟者的意愿理应拥有决定性的权威。
hi sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum.1 sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. omnium civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur2 quae cum his civitatibus C. Verri communicata sunt.
他们深知,〔西西里人〕不仅向我提出了这一请求,而且请求得如此频繁、如此迫切,以至于我或者必须承担起这桩诉讼,或者必须背弃亲善交谊的责任。然而,我何必利用这些证人,就仿佛此事尚有疑问或晦暗不明一样呢?来自全省最显贵的人士均已到场,他们亲身向你们恳求并祈请,各位审判官,在挑选他们诉讼的原告时,你们的裁决不要与他们的裁决相左。全西西里所有城邦的使团除两个城邦外全部到场;假若这两个城邦到场,那么盖乌斯·维勒斯与这两个城邦串通犯下的两项最大的罪状反倒会被减轻。
at enim cur a me potissimum hoc praesidium petiverunt? si esset dubium petissent necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.
有人会说:他们究竟为何偏偏向我寻求这种庇护?如果他们是否提出过请求尚存疑问,我会说明他们为何请求;但如今,既然事情已经昭然若揭,以致你们可以用眼睛做出判断,那么如果有人以此指责我被选为首选之人,我不知为何这反倒该成为对我之不利。
verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum. non ita est; sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. mea fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem.3
然而,各位审判官,我并不自揽此誉,我不仅在演说中不作此宣称,甚至在任何人的看法中也不留下这种想法,即我被置于所有辩护人之上。事实并非如此;而是考虑到了每个人的时间、健康状况以及诉讼辩论的能力。在这一问题上,我的意愿和看法一贯如此:在合格的人选当中,我宁可由任何其他人承担此事也不愿由我承担,但宁可由我承担也不愿无人承担。
reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant. de quo quid ego plura commemorem? quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit; nam civibus cum sunt ereptae pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur. haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
如今剩下的就是探讨这一问题:既然西西里人向我提出了请求已成定论,那么这一事实在你们以及你们的心中是否应当具有分量,罗马人民的盟友、你们的祈求者在索回自己的权利时,在你们面前是否应当享有权威。关于这一点我何须多言?就好像整部关于索贿的法律是为盟友的缘故而设立的这一点真有什么疑问似的;因为当钱财从公民手中被掠夺时,通常是通过民事诉讼和私法进行索回。而这部法律是同盟者的法律,这是外国各族的权利,这是他们所拥有的堡垒——尽管如今确实比以往少了一些防护,然而如果还有任何能够告慰盟友心灵的剩余希望,也全部寄托在这部法律之上;不仅罗马人民,甚至最边远的民族早就强烈要求为这部法律配备严正的捍卫者。
quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret: 'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti; quo nomine abs te sestertium miliens4 ex lege repeto.' si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse arbitrata est ipsa delegit.
那么,又有谁会否认,诉讼应当依照那些为了他们的缘故而设立法律之人的意愿依法进行呢?如果全西西里能用同一种声音说话,她一定会这样说:“凡存在于我的城市、居所和神庙中的金银与珍宝,凡我凭借元老院与罗马人民的恩惠在每一事项中所享有的权利,盖乌斯·维勒斯,你都已从我手中抢夺并掠走;我依此名目根据法律向你索赔一亿塞斯特斯。”正如我所言,如果整个行省能够说话,她定会发出这样的声音;既然她不能,她便亲自挑选了自己认为合适的人来担任这些事项的原告。
in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat? si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'te non novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent? nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle.
在这样的事情上,难道还能找到如此厚颜无耻之人,竟敢违背当事人的意愿而插手或觊觎他人的诉讼吗?昆图斯·凯基利乌斯,如果西西里人对你说:“我们不认识你,不知道你是谁,以前从未见过你;请允许我们通过那位其信义已为我们所知的人来保卫我们的财产,”他们所说的难道不正是理应获得任何人认可的道理吗?如今他们所说的则是:两人他们都认识;他们极渴望其中一人做他们财产的辩护者,而对另一人则断然拒绝。
- 14ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum
由“ita... ut”引导的结果从句中使用了被动迂回式结构(动形词结合sum的虚拟式完成时)。此处虚拟式完成时 fuerit 用于表示在过去已然实际发生的必然结果(即“或者必须承担诉讼,或者必须背弃责任”)。
- 14quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur
由关系代词连结(nexus relativus)的属格 quarum duarum 限定条件从句中的主体,并构成使用虚拟式未完成时的与现在事实相反的虚拟条件句(si adessent... minuerentur)。西塞罗以此讽刺地指出,与维勒斯串通的两个城邦若到场,反倒会削弱针对维勒斯的核心指控。
- 16quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem
一种突显对比的倒装结构(hyperbaton)。连词 ut 在各分句中后置,而被强烈对比的不定代词 quemvis 与代词 me 被置于句首以示强调。虚拟式未完成时 mallem 表示持续的愿望或潜在倾向(“我宁愿……”)。
- 19sestertium miliens
用于表达巨额金钱的习惯用法。数词副词 miliens(一千次/一千倍)与中性名词 sestertium(源自属格复数简略形的名词化)连用,省去了 centena milia(十万)。该式表示 1,000 × 100,000 塞斯特斯,即一亿塞斯特斯。
