- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:56-61
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了凯基利乌斯不当没收阿戈尼斯财产以及维勒斯随后中饱私囊的经过,指出二人事后早已和解。他进而论证,裁判官与财务官之间如同父子般的崇高纽带,从根本上否定了凯基利乌斯背弃此神圣公职关系充当起诉人的正当性。
Vbi hoc quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE.1 iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in possessionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
当这件事被报告给财务官凯基利乌斯——这位极好的人士和极公正的先生——时,他下令将阿戈尼斯传唤到自己面前;他随即颁布了诉讼程式:“若查明她曾宣称自己及其财产皆归维纳斯所有。”仲裁法官们作出了必然的判决;因为任何人都不怀疑她确实说过那话。那家伙便强占了那妇人的财产,并判决将她本人作为维纳斯的奴隶;接着他变卖了财产,收缴了金钱。于是,正当阿戈尼斯意图借维纳斯之名和宗教敬畏保住几个奴隶之时,因那家伙的不义,她丧失了全副家资与自身的人身自由。后来维勒斯来到了利利贝姆;他查明了实情,谴责了这一作为,并强令他的财务官把从阿戈尼斯财产中收缴来的全部金钱清点并归还给那妇人。
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres; rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum est.
到此为止,正如我看到你们大家都在惊异的那样,他不是维勒斯,而是昆图斯·穆基乌斯。因为为了公众的评价,为了减轻那妇人的灾难,为了遏止财务官的放肆妄为,究竟还能有什么做法比这更体面、更公正、更严厉呢?在我看来,所有这一切都应当受到最高的赞扬。然而紧接着,当场,就像喝了某种喀耳刻的魔汤一样,他从一个人变成了维勒斯;他恢复了本相,回归了他固有的习性;因为在那笔钱中,他把大部分装进了自己的腰包,只把他认为合适的微不足道的一点点退还给了那妇人。
hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.2
此时,如果你声称自己受到了维勒斯的损害,我将予以容忍并承认;但如果你抱怨自己被施加了侵害,我将为他辩护并断然否认;说到底,关于对你所施加的侵害,我们当中没有任何人应当比被宣称遭受该侵害的你本人更有发言权。如果你在那之后与他和解,如果你多次造访他的府邸,如果他后来在你的府上用膳,那么你宁愿被看作背信弃义之人,还是虚假诉讼的起诉人?我看出二者必居其一,但在这件事上我不会同你争辩,随你挑选哪一个。
quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.
可是,如果连他曾对你施加侵害的由头都不复存在,你还能讲出什么理由,说明不仅应当把我、而且应当把任何人置于你之后呢?除非是那个我听说你要说的理由——你曾是他的财务官。如果是在与我争辩我们俩谁更应当成为他的密友,这倒是个有分量的理由;但在挑起仇敌关系的争执中,竟然认为亲近关系的纽带应当被视为给他带来灭顶之灾的正当理由,这岂不可笑之极。
etenim si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti,3 tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?
因为纵使你从你的裁判官那里遭受了极多的侵害,你通过忍受它们所赢得的赞誉,也胜过通过复仇所能得到的;何况在他的一生中,没有哪件事比你称之为侵害的那件事做得更无可指摘,难道这些人会裁定,这个在旁人身上也绝不予认可的理由,唯独在你身上被视为破坏亲密纽带的正当理由吗?如果你确实从他那里遭受了最大的侵害,既然你曾是他的财务官,你也绝不可能在毫无非议的情况下指控他;但如果没有对你造成任何侵害,你在指控他时就不可能不犯下罪愆。因此,既然侵害之事悬而未决,你以为在这些人当中难道有谁不更希望你在毫无非议中退场,而不是带着罪名离去吗?
ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere;4 nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem.
并且请看我的看法与你的看法之间有多大的差距。你在一切条件上都居于劣势,却偏偏在这一点上认为自己应当优先于我——仅仅因为你曾是他的财务官;而我,即使你在一切条件上都胜过我,也会单单凭这一个理由,认为应当拒绝你作为起诉人。因为我们从先辈那里得知:裁判官对于自己的财务官应当处于父辈的地位;绝不可能找到比抽签的分派、行省的共有、职责的连结以及公共职务的协作更为正当、更为庄严的亲近纽带了。
- 56SI PARET EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE
裁判官签发给仲裁法官(recuperatores)的诉讼程式(formula)定型用语,以“若查明……(si paret)”引导,指令其对阿戈尼斯是否说过该言论的事实进行裁决。
- 58quo minus utrum velis eligas
由否定形式的阻碍/反抗动词(non pugnabo,“我绝不抗争/阻止”)引发的 quominus 从句,意为“我不阻拦你选择你想选的那一个”。
- 60qui si summam iniuriam ab illo accepisti
句首的关系代词 qui 作为接续性关系词(relative nexus)指代前文的凯基利乌斯,将条件从句(si... accepisti)及其主节(non potes... accusare)整体承接上文(“就你而言,如果你遭到了……”)。
- 61praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere
由 oportere 支配的“宾格加不定式”结构(praetorem... esse),夺格短语 parentis loco 作表语补足语(“处于父辈的地位”),体现了罗马宪政传统中裁判官与财务官之间如同父子的拟制伦理纽带。
