← 西塞罗

驳塞基利乌斯

§50-55

驳斥联署起诉人与阿戈尼斯事件

西塞罗驳斥了对方未经合格挑选的联署起诉人及自称的“监视人”,论证能够昭雪全行省毁灭之冤的诉讼能力远重于个人私怨,并开始揭露作为凯基利乌斯所谓私怨起因的阿戈尼斯事件。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§50

​ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis. tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.

正是在这些全然不相干的人当中,你来得如此准备不足,以至于不得不接纳某个外人。不过,我并不打算给予他们这般荣耀,以至于要在特定章节或逐一回复他们所说的话;既然我提及他们并非出于预谋而是偶然碰上,我便顺带一过,简短地向他们所有人一并答复:“在你们看来,难道我是如此缺乏朋友,以至于不能从我带来的人中挑选,倒要从平民大众中硬塞给我一个联署起诉人吗?而你们面临的被告人难道如此短缺,以至于你们非要从我手中强夺案子,而不是去迈尼乌斯石柱旁寻找几个同阶层的被告人吗?”“请把我,”他说,“安排给图利乌斯充当监视人。”

§51

​quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis.1 sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis.

什么?如果我一旦允许你靠近我的公文箱,我将需要多少监视人啊!你是一个不仅要被提防泄露秘密、更要被提防顺手牵羊的人。但关于那整个监视人的说法,我将极其简短地回答你们:这些如此高尚的人绝不会允许任何联署人违背我的意愿,染指由我承担、托付给我的如此重大的案件;因为我的忠诚排斥监视,我的勤勉戒备间谍。但是,凯基利乌斯啊,回到你的话题上,你看到自己缺少多少条件;在有罪的被告人巴不得其起诉人所具备的各种缺陷中,究竟有多少集中在你身上,想必你现在已心知肚明。

§52

​quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse.

对此还能说什么呢?因为我并不探问你将说什么;我看出将要回答我的不是你,而是你的这位顾问此刻手里拿着的那本书。如果他想给你正确的指点,他会劝你离开这里,不要回答我哪怕一个字。因为你究竟要说什么呢?难道是你翻来覆去念叨的那句话——维勒斯侵害了你?我想也是;因为当他对所有西西里人都肆加侵害时,你在他眼里成了唯一受其照拂的特例,这本就不合情理。

§53

​sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.2

然而其他西西里人已经为自己的冤屈找到了复仇者;而你,正当试图凭一己之力追讨自身冤屈(而这又是你力所不及的)之时,你所做的却使其他所有人的冤屈也得不到惩罚和昭雪;并且你忽视了这一点:人们通常考虑的不仅是谁应当复仇,还有谁能够复仇;兼具这两者的人才更优越,而在仅具备其一者身上,人们通常探问的不是他想要做什么,而是他能够做什么。

§54

​quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor, concedes multo hoc et esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.3

如果你认为控告的权力最应当赋予被盖乌斯·维勒斯施加了最大侵害的人,那么你究竟认为法官们应当对哪一点更为义愤填膺呢——是你被他所伤害,还是西西里行省遭受蹂躏与毁灭?我料想你会承认,后者要严重得多,也应当被所有人看得严重得多。因此,请承认在控诉中行省应当优先于你;因为当行省所选定作为自身权利的捍卫者、冤屈的复仇者以及整个诉讼主持人的那个人代理案件时,正是行省在进行控告。

§55

​at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.

“可是盖乌斯·维勒斯对你造成的伤害,足以因别人的不幸而打动其他所有人的心。”绝非如此;因为我认为,所申诉的伤害究竟性质如何,作为仇怨缘由被提出的究竟是什么,这也与案情密切相关。从我这里了解真相吧;因为那家伙若非彻底愚蠢,绝不敢将其公布于众。利利贝姆有个叫阿戈妮斯的妇人,是厄律克斯维纳斯女神的获释女奴,在此人担任财务官之前,她显然颇为富足且资产丰厚。安东尼乌斯麾下的某个军官当时正非法强行带走她的乐师奴隶,声称自己想在舰队中使用他们。于是她,正如西西里岛上所有归属维纳斯者及赎身自立者的习俗那样,为了以维纳斯之名令那名军官产生宗教敬畏,便宣称她本人及其全部财产皆归维纳斯所有。

语法注3 条
  1. 51qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis

    关系代名词 qui 的先行词为第二人称单数指称对象,custodiendus sis 中的虚拟式构成了特征关系从句(relative clause of characteristic),用以界定当事人的内在本质(“你正是那种不仅需要被防备……的人”)。

  2. 53in quo alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere

    无人称被动不定词 quaeri solere(“通常探问……”)统领由间接疑问从句 non quid is velit, sed quid facere possit 构成的语法主语。在前置词短语 in quo alterutrum 中,承前省略了与 in quo utrumque sit 相平行的虚拟式动词 sit(意为“在仅具备二者之一的情况下”)。

  3. 54nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit

    cum 从句表同时或事态的一致(“当……时,即是行省在控告”)。在关系从句 quem... adoptavit 内部,关系代词 quem 带有多重宾补(述语宾格)defensorem, ultorem 与 actorem,构成“行省选定某人作为自身权利捍卫者、冤屈复仇者及全案主持人”的双重宾格结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:50-55