- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:62-66
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引历史先例指出,财务官指控曾任长官的裁判官乃是不敬且向来被法庭驳回的行径;他论证道,唯有代表同盟者和行省利益挺身而出的诉讼人,而非出于私怨起诉的财务官,才具有充当控告人的真正正当性。
quam ob rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.1
因此,即便你在法律上有权指控他,然而,既然他对于你曾处于父辈的地位,你就绝不可能问心无愧地做这件事;何况你并未遭受任何侵害,却要给你的裁判官带来灭顶之灾,你不得不承认,你是在企图向他挑起一场非正义且不敬的争斗。事实上,你的那任财务官职务的意义在于:你必须竭力讲明理由,为何你这个曾做过他财务官的人要去指控他,而不是让你以此为由要求把起诉权唯独交给你。而且,曾任财务官的人在起诉权的竞争中,几乎从未有过不被驳回的先例。
itaque neque L. Philoni in C. Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat.2 semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.
因此,未准予卢基乌斯·斐洛对盖乌斯·塞尔维利乌斯提起控告,未准予马尔库斯·奥雷利乌斯·斯考鲁斯对卢基乌斯·弗拉库斯提起控告,也未准予格奈乌斯·庞培对提图斯·阿尔布基乌斯提起控告;他们当中没有一个人是因不够资格而被拒绝的,而是为了防止破坏亲密纽带的妄为得到审判官权威的认可。而且那位格奈乌斯·庞培与盖乌斯·尤利乌斯的相争,正如同你与我的相争一样;因为他曾是阿尔布基乌斯的财务官,正如你曾是维勒斯的财务官;尤利乌斯在起诉方面带来了这样的权威:正如当前我们受到西西里人的请求一样,当时他也是应撒丁人的请求而介入该案的。这种理由历来最具分量,这种起诉的缘由历来最为高尚:为了同盟者,为了行省的安危,为了异邦民族的利益去承担敌意,挺身涉险,倾注心力、热忱与劳苦。
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
诚然,如果那些意图清算自身所受侵害之人(在这件事上他们满足的是私人的愤懑,而非国家的利益)的由头尚可认可,那么,在个人未受任何侵害的情况下,因罗马人民的同盟者与朋友的痛苦和委屈而动容——这一不仅应当被认可、而且应当受到感激的由头——该是何等更加高尚的理由!不久前,当极为勇敢且清白廉洁的卢基乌斯·皮索请求对普布利乌斯·加比尼乌斯提起控告,而相反地昆图斯·凯基利乌斯也提出请求并声称自己是在清算久已结下的夙怨时,不仅皮索的威信和尊严极具分量,而且最正当的理由尤其在于阿该亚人已经选定他作为自己的保护人。
etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt. an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'? dubitare quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?3
因为追讨财产法本身就是罗马人民同盟者与朋友的保护者,如果不把同盟者特意选定为其诉讼的主张者及其财产的捍卫者的那个人,视为该法律与审判的最适格诉讼人,那便是不公的。难道在陈述时更高尚的事,在评判时反倒不应当被视为更为公正得多吗?那么,哪一种陈述更为光彩,哪一种更为显赫呢?是“我指控了那个我曾为其担任财务官的人,那个抽签与先辈习俗、神明与凡人的裁决将我和他结合在一起的人”呢,还是“我是应同盟者与朋友的请求而提起指控,我是受到全行省的遴选来捍卫其权利与财产的人”?难道有人能够怀疑,为了你曾任财务官之地的百姓而去指控,要比指控你曾为其任财务官的那个人更为高尚吗?
clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.
我国在极盛时代的极显赫人士,都将从自己的宾客、被保护人以及归顺于罗马人民友好与统治之下的外邦民族身上排除侵害、捍卫他们的财产,视为自己最崇高、最美好的职责。我们得知,那位著名的哲人马尔库斯·加图——极显赫且极审慎之士——曾因西班牙人所受的侵害(他曾在那里担任执政官),而与许多人结下了深重的怨仇。
- 62neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur
接在主句的整体否定 neque fere umquam(几乎从未)之后,quin 引导的结果从句表示必然的伴随结果(“无一不被驳回”)。包含先行词的关系从句 qui quaestor fuisset 充当 venit 的主语。
- 63Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat
指示代名词 hoc 作直接宾语,支配部分属格 auctoritatis(“这一分量的权威”)。连词 quod 引导同格解释性的名词性从句,展开说明 hoc 的具体内容(“即……他介入该案这一事实”)。
- 65eorum causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare
比较结构(honestius sit A quam B)。前半段 A 中,夺格名词 causa 用作介词义(“为了……”),支配属格代词 eorum(后带关系从句 apud quos quaestor fueris),accusare 的宾语由语境补足或作绝对用法;后半段 B 中,宾格代词 eum(后带关系从句 cuius quaestor fueris)直接作为 accusare 的宾语。eorum causa 与 eum 的对置鲜明突出了“为了何人起诉”与“指控何人”之间的道德反差。
