- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:45-49
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗生动描绘了凯基利乌斯必将在对方辩护人霍尔滕西乌斯的雄辩与策略面前溃不成军的窘境,并指出凯基利乌斯的联署起诉人阿普莱乌斯与阿利埃努斯要么资历浅薄,要么被迫留力迎合,从而彻底否定了凯基利乌斯的起诉资格。
te vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus sit ut eligas utrum velis—factum esse necne, verum esse an falsum—utrum dixeris, id contra te futurum.1 qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales, erunt, homini minime malo! quid? cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque transigere, expedire, absolvere?2 ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum facessieris.
然而,凯基利乌斯啊,我现在仿佛已经看到他将如何戏耍你,如何用尽一切手段摆弄你;每当他给你机会和选择,让你挑选你所希望的主张——是发生了还是没发生,是属实还是虚假——无论你说哪一个,结果都将对你极其不利。不死的神明啊,对于你这样一个绝无恶意的人来说,届时将会陷入何等的心烦意乱、何等的困惑、何等的黑暗啊!当他开始肢解你起诉书的各个环节,并在指尖上逐一盘点案情的各个组成部分时,又将如何呢?当他开始逐一了结、澄清并化解每一个要点时,又将如何呢?你自己必定都会开始害怕,觉得自己陷害了一个无辜之人。
quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
当他开始博取同情、悲叹哀鸣,从那人身上卸下部分恶名转嫁到你身上,并开始重提财务官与裁判官之间确立的纽带、祖先的风尚以及抽签的神圣性时,你能够经受得住他的演说所激起的愤慨吗?你看一看吧,再三考虑一下吧。因为在我看来,将会有这样的危险,即不仅他在言辞上会将你彻底压垮,而且单凭他的手势与身姿动作就会晃晕你才智的锋芒,使你偏离预设的思路与构想。
atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus? esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.
而且我看出,对此事的检验马上就会见分晓。因为如果你今天能对我所说的这些做出回应,如果你能离开不知哪个学馆教师用别人的演说为你拼凑出的那本小册子哪怕一个字,我就会认为你既能在那场审判中不至缺位,也能称职地胜任案情与你的职责;但如果你在这场预演中与我交手都一无所成,我们还能指望你在与凶悍对手的实战中表现如何呢?诚然,就算他本人无足轻重、毫无本领;但他带着经验丰富且能言善辩的联署起诉人有备而来。这固然算得上一回事,尽管还远远不够;因为无论如何,负责主持诉讼的首席之人必须配备最完备、准备最充分。然而,我看到排在紧后位置的联署起诉人是卢基乌斯·阿普莱乌斯,此人并非在年龄上、而是在法庭实务与演练上纯属一个生手。
deinde, ut opinor, habet alienum,3 hunc tamen a subselliis; qui quid in dicendo posset numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
接下来,照我看来,他还有阿利埃努斯,不过此人是从旁听席拉来的;此人在演说上究竟有多大本事我从未十分注意过,但我看他在叫嚷上倒确实强劲有力且训练有素。你全部的希望都在此人身上;如果你被指定为主起诉人,他将挑起整场审判的大梁。然而就连他也不会在演说中竭尽所能,而是会顾及你的名声与声望,并在自己的演说能力上大打折扣,好让你看起来多少还算个人物。正如我们看到希腊戏剧演员身上发生的那样:往往扮演配角或第三角色的演员,尽管发音能比主角响亮得多,却会极力压低嗓音,好让主角尽可能大放异彩;阿利埃努斯也将如此行事:他会顺从你,迎合你,使出的力气会大大低于他的实际能耐。
iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:4
现在请各位想一想,在如此重大的审判中我们将拥有何种起诉人:不仅阿利埃努斯本人会从他所拥有的能力(如果他有的话)中大打折扣,而且凯基利乌斯也只有在阿利埃努斯不再那么凌厉、并把演说的首要角色让给他的情况下,才自以为能算个人物。至于他将拥有的第四人是谁,我看不出来,除非碰巧是从那一群拖延诉讼之辈中挑出某人,那些人曾提出要求,无论你们把提起公诉权授予谁,他们都要充当联署人。
- 45utrum dixeris, id contra te futurum
该句紧承前面的间接疑问句与选择从句(utrum velis),其中 utrum 作无定关系代词(“两者中无论哪一个”),dixeris 为直陈式将来完成时。主句则处于间接引语中,省略了 esse 的对格与不定式结构(id ... futurum [esse]),表示逻辑上的必然结果。
- 45quid? cum unum quidque transigere, expedire, absolvere?
修辞性省略句,承接前一句的“quid? cum ... coeperit”。不定式“transigere, expedire, absolvere”既可理解为承前省略了助动词 coeperit 的并列补足不定式,亦可视为历史不定式,用于生动展现对手逐一轻快化解各项指控的戏剧性场面。
- 48alienum
尽管在部分抄本和排印中作小写,但此处语境中与前文的 L. Appuleius 并列,指代实存的辅助起诉人奥卢斯·阿利埃努斯(Aulus Allienus)之专有名词,而非表示“局外人/陌生人”的普通形容词或名词。
- 49ex illo grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis
关系代名词 qui 的先行词为 grege moratorum(拖延者的群体)。cuicumque 为泛指关系代词 quicumque 的与格单数,意为“无论你们将起诉权赋予谁”。虚拟式过去完成时 dedissetis 在从属从句中表示次要时态下对未来完成概念的转述(即间接引语性质的虚拟式)。
