- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:39-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗尖锐地指责凯基利乌斯在修辞修养与学识上的严重欠缺,指出连自己在面对这场大审判的巨大压力与听众的期待时都感到战栗,而凯基利乌斯面对被告方雄辩的辩护人霍尔滕西乌斯则根本毫无招架之力。
Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere. dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
请相信我,我所说的这些都是极其重大的事;切莫轻视它们。一切都必须陈述、论证和阐释;案情不仅要交代清楚,还必须庄重而详尽地予以辩论;如果你想有所作为或取得任何成效,你就必须做到让人们不仅在听你发言,而且是在欣然且热切地倾听。在这一点上,即便天资对你有极大的相助,即便你从童年起就钻研最优秀的学问与艺术并在其中刻苦磨砺,即便你是在雅典而非在莉莉拜乌姆研习希腊文学、在罗马而非在西西里研习拉丁文学,要凭借勤勉去把握、凭借记忆去容纳、凭借演说去发挥、凭借声音与体力去支撑起这样一桩重大且备受瞩目的诉讼,依然会是一桩极其艰巨的壮举。
fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?' Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare,1 quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?
也许你会说:“那么怎样?难道所有这些都具备于你一身吗?”但愿确实具备!然而,为了使它们能够具备,我从童年起就付出了巨大的心血去磨砺。但如果连我这个毕生别无所求的人,因事态的庞大与艰难都未能完全达到这些境界,那么你自以为离这些事物有多么遥远呢?对于这些事物,你不仅此前从未思考过,甚至就连现在当你踏入其中时,你都无法猜度它们究竟是何物、有多么宏大。
ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut,2 cum illius mihi temporis venit in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
众所周知,我在广场与法庭中的活跃程度,使得同龄人中若非无人、也极少有人比我辩护过更多的案件;而且我把从友人的事务中抽出的全部时间都倾注在这些研习与劳作上,以便能够对法庭实务更加准备充分、更加应对自如;即便如此,我向神明起誓——就像我希望诸神眷顾我一样——每当我想起被告被传唤到庭、我必须开口发言的那一天的那个时刻,我不仅内心震颤,甚至全身都毛骨悚然。
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
此时此刻,我已在心智与思虑中预见到届时人们将会有何等的热忱、何等的聚集,审判的重大规模将带来多么巨大的期望,盖乌斯·维勒斯的臭名将激起多么庞大的听众群体,最终他的卑劣行径又将为我的演说赢得何等全神贯注的倾听。每当我想到这些,我现在就在担忧,自己究竟能说出什么话,才足以配得上那些对他怀有敌意与忿恨的人们的愤慨,配得上所有人的期望,以及配得上事态本身的重大。
tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.
你对这些却毫无畏惧,毫无思考,毫无忧虑:只要你能从某篇古代演说中背下几句,诸如“我〔祈求〕至善至大的朱庇特”,或者“法官各位,若有可能,我本希望”,或者诸如此类的话,你就自以为可以准备万全地步入法庭了。
ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.3 cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse. numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur.
而且即使没有人会反驳你,照我看来,你也无法把案情本身论证清楚;而现在你甚至连这一点都没有想到:你将要与一位极其雄辩、且辩才最为完备的人展开较量,与他交手,时而必须论辩,时而必须用尽一切策略搏斗争雄。我对这个人的才智既赞赏却不畏惧,我如此器重他,以至于我认为自己更容易因他而感到愉悦,而非被他所欺瞒。他绝不可能用谋略将我压制,绝不可能用任何伎俩将我击溃,也绝不可能企图凭借他的才赋来动摇和削弱我;我深知此人的一切攻击手段与演说章法;我们常常在相同的案件中、也常常在对立的立场上共事;无论他多么富有才赋,他在与我抗辩时,都会深知人们对他的才智本身也正在做出某种评判。
- 40arbitrare
异相动词直陈式现在时第二人称单数形式,为 arbitraris 的替代词尾形式(-re)。虽然拼写与命令式相同,但此处是由 quam longe 引导的直接疑问句的谓语动词,意为“你自以为……”。
- 41ita mihi deos velim propitios ut
一种庄严的宣誓性强调结构(“正如我祈愿神明眷顾我一样,我确实……”),结合了愿望虚拟式 velim 与引出比较从句(用直陈式)的 ut 连词,用以强调后文所述身体战栗(toto corpore perhorresco)的真切与诚恳。
- 44quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit
关系代词 quicum 是 cum quo(“与他”)的古体形式。它在从句中统辖由动形词构成的非人称被动结构(disserendum [sit] 等),表示在特征关系从句中的必然性或义务(“与他时而必须论辩,时而必须争雄”)。先行词 homine disertissimo 指被告方的主要辩护人霍尔滕西乌斯。
