- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:32-38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出,凯基利乌斯作为前财务官,在克扣谷物款项和包税勒索等罪行上是维勒斯的同谋,因而根本无法提出关键指控。随后他又指出,凯基利乌斯在法庭经验与演说才能上极其匮乏,根本不具备担当这一关乎行省与罗马命运之重大诉讼的资质。
emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.1 huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
在维勒斯任裁判官期间,根据元老院决议向西西里人购买了谷物,但对这笔谷物的款项并未全额支付。这是针对维勒斯的一条严重罪状——若由我来诉讼则极其严重,若由你来控告则根本化为乌有;因为你当时是财务官,是你经手公款,即使裁判官心怀企图,防止扣发公款在很大程度上也是属于你的权力范围。因此,若由你控告,对这一罪状也将不着一字;在整场审判中,关于他最大、最臭名昭著的盗窃与不义之举将一片沉寂。请相信我,凯基利乌斯:一个与被告在罪行上结为同谋的人,绝不可能在控诉中真正捍卫盟友。
mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre praetore factum est solum? non, sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic crimini2 quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
包税人向各城邦勒索金钱以代替谷物。怎么说?这难道只是在维勒斯任裁判官时发生的事吗?不,这也是在凯基利乌斯任财务官时发生的。那么怎么样呢?你难道打算将这件你本有能力阻止且理应阻止发生的事归咎于他,还是打算对此全盘略过?这样一来,维勒斯在自己的审判中将根本听不到这一他在作恶时都找不到任何辩解之词的罪行。而且我提起的还尽是些人尽皆知的公开行径;还有其他更为隐秘的盗窃,他——想必是为了挫败这人的锐气与冲劲——极为慷慨地与他的财务官分享了。
haec tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi indicium postulas dari3 quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.
你知道这些事情已经报告到了我这里;如果我愿意将其公之于众,所有人都会很容易看出,你们之间不仅曾有共同的意志,甚至连战利品至今都还没瓜分完毕。因此,如果你就他与你一同犯下的事要求作为同谋揭发者获得指控豁免权,只要法律允许,我表示赞同;但如果我们是在谈论主诉权,你就应当把位置让给那些不受自身任何罪责阻碍、从而能够揭发他人罪责的人。
ac vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?
并且你且看我的控诉与你的控诉之间将会有多么巨大的差距。我甚至要把你背着维勒斯所犯下的罪行归咎于维勒斯,理由是他虽手握最高权力却未加阻止;相反,你却连他亲自犯下的罪行都不会提起,以免你在任何方面被发现与他有所牵连。怎么?凯基利乌斯,在没有这些条件便绝不可能担当诉讼——尤其是如此重大的诉讼——的情况下,难道你以为这些是可以轻视的吗:某种诉讼出庭的能力、某种演说的娴熟经验、在广场、法庭与法律中某种理论学识或实际操练?
intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere,4 neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.
我明白自己正处在一个多么险峻而困难的境地;因为虽然一切狂妄自大都是令人厌恶的,但关于才智与雄辩的傲慢却远最为让人难以忍受。正因如此,对于我自己的才能我不着一字;我既没有什么可说的,就算有也不会去说;因为要么世间关于我的看法无论如何对我而言已经足够,要么如果这看法尚有不足,我也无法通过夸耀使它变得更大。
de te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?
至于你,凯基利乌斯——凭赫拉克勒斯起誓,我现在抛开我们之间的这场争辩与角逐,像朋友一样私下与你谈谈——你自己一再审视你是如何看待自己的吧,收敛你的心神,考虑一下你究竟是谁、能做些什么。你真的以为,在承担起同盟诸民的诉讼、行省的命运、罗马人民的权利、法庭与法律的庄严之后,面对最重大、最惨烈的事项,你能够以你的声音、记忆、谋略与才智支撑起如此众多、如此沉重且如此繁复的案情吗?
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?5
你真的以为,对于盖乌斯·维勒斯在财务官任内、使节任内、裁判官任内,在罗马、在意大利、在阿该亚、亚细亚和潘菲利亚所犯下的罪行,你能够像它们在地域和时间上被划分的那样,在控告罪状与演说中将其条理分明地予以区分吗?你真的以为自己能够做到——这在此类被告的案件中尤为必需——让他在放纵、渎神、残暴之下所犯下的行径,在听众眼中显得与那些亲身承受者所感受到的同样惨痛且难以容忍吗?
- 32ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat
ne qua deductio fieret 分句作为实质性名词从句,补足 tua potestas erat(“属于你的权力”)的内容。ex qua 先行词为 pecuniam publicam,意为“从这笔公款中不发生任何扣除,这在很大程度上属于你的权力范围”,用以强调财务官对于财政支出的监管职权。
- 33daturus es huic crimini
此处采用 dare alicui aliquid crimini(将某事作为罪名归咎于某人)的结构。huic 为指代维勒斯的与格,crimini 为表目的或结果的谓语性与格,其后的 quod 从句充当 daturus es 的直接宾语。
- 34si tibi indicium postulas dari
indicium dare 为罗马法术语,指赋予同谋者坦白揭发并以此换取豁免或奖赏的“告发者特权”。西塞罗在此辛辣地讽刺凯基利乌斯:若要作为共犯自首揭发(index)以求自保尚可,但他绝无资格充当公正的主诉人(accusator)。
- 36neque est quod possim dicere
est quod 紧接虚拟式 possim,构成表特征的关系从句,依附于否定主句 neque est,意为“也没有什么是我能说的”。
- 38facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt
句子骨干为 Putasne [te] posse ... facere ut ... ea aeque acerba ... videantur ... atque illis visa sunt。facere ut 引导实质结果从句,该从句主语 ea 概括了前置的一组关系从句(quae ille ... fecerit)。句中运用了相联比较结构 aeque ... atque ...(“与……同样……”),将法庭听众(his qui audient)的主观感受与受害者(illis ... qui senserunt)切身体会的痛苦并置对比。
