← 西塞罗

驳塞基利乌斯

§26-31

告发者的资质与在行省中的共谋

西塞罗声明自己是代表罗马人民及盟友全盘利益的真正公诉人,驳斥凯基利乌斯既无告发者应有的清白,亦缺乏必要的能力。他更揭露凯基利乌斯本人在西西里曾与维勒斯在征粮折价等弊案上同流合污,因而根本无法提出真诚的指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§26

​ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse1 arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.

我认为在这场审判中,我接受了西西里人的诉求,承担了罗马人民的重托,因而我不仅要将一个邪恶之徒绳之以法——这正是西西里人所请求的——而且必须彻底消除并根绝一切恶行——这正是罗马人民久已强烈要求的:对此我能付出何种努力,取得何种成效,我宁愿交由他人的期望去衡量,而不愿在自己的演说中夸耀。

§27

​tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere? cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te cognoveris, ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate concedam. primum integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere.

但至于你,凯基利乌斯,你又能做什么呢?你在何时、在何事上不仅曾向他人证明过你的能力,甚至自己检验过自己的本领?难道你不曾想到,担当一项公诉、阐发另一个人一生的行径,并将其不仅展现在审判官心中,更暴露在万人的众目睽睽之下,去捍卫盟友的安危、行省的利益、法律的威严以及法庭的庄重,这是一件多么艰难的事吗?既然你如今获得了这第一次学习的机会,就请向我了解一下,一个控告他人的人身上应当具备多少品质;如果在这些品质中你能发现自己具备哪怕一种,我当下便自愿将你所谋求的这一切让予你。第一是无可比拟的正直与清白;因为没有什么比一个无法交代自己清白的人去严苛问责他人的生活更为难以容忍的了。

§28

​hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.2

在此关于你我不多赘言:我相信人人都注意到了这一件事,即迄今为止除了西西里人之外没有人能真正了解你;而西西里人声称,尽管他们对你自称与之结仇的同一个人深怀怨恨,但若是由你出任原告,他们绝不会出庭。他们为何拒绝,你不会从我这里听闻:且任由审判官们去推测那必然的缘由吧。由于他们是一群极其敏锐且多疑的人,他们并不认为你是想把针对维勒斯的公文从西西里带去罗马,而是怀疑你想从西西里把公文带走匿藏,因为在这些同一的公文中同时记录着他的裁判官任期和你的财务官任期。

§29

​deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non posse. nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere. sunt et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem esse non posse.

其次,原告必须坚定而真诚。即使我认为你渴望做到这一点,我也容易看出你根本不可能做到。而且我并不提那些即便我提出来你也无法否认的事:即在你离开西西里之前,你已与维勒斯重修旧好;在你离开时,你的书记员兼密友波塔蒙被维勒斯留在了行省;你的兄弟马尔库斯·凯基利乌斯,一位极优秀且杰出的青年,不仅不出庭与你一同追索你所受的侵害,反倒与维勒斯在一起,并与其极其亲昵友善地共同生活。在你身上不仅有这些,还有许许多多虚假控告者的迹象,我现在姑且不用这些:我只说这一句,纵使你极度渴望,你也绝不可能成为一名真正的告发者。

§30

​video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu, ​Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies? si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis?3 sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?

因为我看到,有极多的指控,你与维勒斯在其中的共犯关系使得你在控诉时根本不敢触及。整个西西里都在抱怨,盖乌斯·维勒斯向耕作者征调供自己粮库之用的谷物时,当时一莫狄乌斯小麦价值两塞斯特尔提乌斯,他却按每莫狄乌斯勒索十二塞斯特尔提乌斯以代替谷物。好一桩重罪,好一笔巨款,好一场明目张胆的盗窃,好一种不可容忍的不义!单凭这一条罪状,我便必然能让他定罪:而你,凯基利乌斯,你将怎么做?你是要隐匿这桩大罪,还是要提出指控?如果你提出指控,你难道敢把自己在同一时期、同一行省亲自做过的事情归罪于他人吗?你敢以一种你自己都无法抗辩免于定罪的方式去控告他人吗?但如果你隐匿不报,你那由于害怕自身危局,不仅对这一最确凿、最重大的罪行之担保,甚至对其提及本身都畏之如虎的所谓控告,又算得上是什么控告呢?

语法注3 条
  1. 26mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse

    动词 recipere(应委托而接受)与 suscipere(主动自愿承担)的精妙对比。与格 mihi 作为被动完成时分词的施事与格,同时修饰 receptam esse 和 susceptam esse,表示“由我承担/受命”。

  2. 28non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur

    复合动词 deportare(将证据从行省正式解送至罗马法庭)与 asportare(携走、抽走以隐匿)之间的对立。quod 从句引述西西里人主观猜疑的理由,故使用虚拟式 consignata sit。

  3. 31audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis?

    ut 结果从句(ut... non possis)内嵌由表示拒绝的动词 recusare 所支配的 quo minus 从句(quo minus tute condemnere)。整句表示“你敢以一种你自己都无法拒绝被定罪的方式去控告他人吗?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:26-31