- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:46-51
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证克卢维乌斯未宣誓的陈述并不逊色于宣誓证言,指出撒谎与作伪誓在道德及神明面前的同等本质。接着,他通过反讽假想揭露了所谓罗斯基乌斯收买克卢维乌斯撒谎的主张纯属荒谬,从而证实罗斯基乌斯仅仅是在为自己个人索赔而非合伙组织。
'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.
「因为他是,」对方说,「在未宣誓的情况下对卢斯基乌斯和马尼利乌斯说的。」倘若他是在宣誓后说的,你就会相信吗?然而,作伪誓者与撒谎者之间究竟有何分别?习惯于撒谎的人,早已习于作伪誓。凡我能诱导其撒谎之人,我也能轻而易举地恳求其作伪誓。因为一个曾经偏离真理的人,被引向伪誓时的敬畏之心并不会大于被引向谎言。究竟有谁是被向神明的祈祷、而非良知的诚笃所打动呢?因此,不死诸神为作伪誓者所设立的惩罚,同样设立给了撒谎者;因为不死诸神向人发怒与动愤,并非出于订立誓言的字句协定,而是出于据以向他人设下陷阱的背信与恶意。
at ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset;1 nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.
但我反倒主张这一点:假使克卢维乌斯是宣誓后说话的,其权威反而比现在未宣誓说话时更为轻微。因为在那种情况下,对不怀好意的人而言,他或许显得过于热切——因他对自己曾担任审判人的一事出庭作证;然而现在,对所有公正之人而言,他必然显得极度廉洁而坚定,因为他不过是将自己所知之事向密友道出。
dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas manum iniecit2 et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↄↄↄ, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.
现在就说吧,如果你办得到,如果事实允许,如果案情允许,就说克卢维乌斯撒谎了吧!克卢维乌斯撒了谎吗?真理本身把手按在我身上,迫使我驻足沉思片刻。这一整套谎言究竟是从何处引申、捏造出来的?罗斯基乌斯显然是个狡黠诡诈之人。起初他便开始这般盘算:『既然范尼乌斯向我索要五万塞斯特斯,我就去恳求罗马骑士、极具威望之人盖乌斯·克卢维乌斯,让他看在我的份上撒个谎,说已经达成了那并未达成的和解,说弗拉维乌斯已向范尼乌斯支付了那并未支付的十万塞斯特斯。』这正是邪恶心智、可怜才智、毫无头脑者的开端。
quid deinde? postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem? immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum. hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit? 'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'
接着又如何?在他彻底下定决心之后,他来到了克卢维乌斯那里。去见何种人呢?轻浮之人吗?不,是极其厚重之人。动摇不定之人吗?不,是极其坚定之人。密友吗?不,是完全素不相识之人。在向他致意之后,他自然开始谄媚而动听地请求道:『看在我的份上撒个谎吧;当着最优秀的士人、你的密友们的面,就说未达成任何解决的弗拉维乌斯与范尼乌斯就帕努尔古斯达成了和解;就说未曾给过一个阿斯的他支付了十万塞斯特斯。』对方是如何回答的?『我当然热切且欣然为你的缘故撒谎;并且,倘若何时你希望我作伪誓以使你略图薄利,请确信我早已准备就绪;你根本没有理由付出如此辛劳亲自登门;这般微不足道之事,你本可通过信使办妥。』
pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo.
凭着诸神与世人的诚信啊!即便罗斯基乌斯在审判中有上亿塞斯特斯的利害,他可曾会向克卢维乌斯提出这般请求,抑或即使克卢维乌斯能分得全部赃物,他可曾会应允提出请求的罗斯基乌斯?凭真理之神起誓,范尼乌斯啊,即使是对巴利奥或其同类之流,你都几乎不敢提出这般要求,亦难以如愿以偿。这在事实上不仅是虚妄的,在理智上亦是不可思议的;因为我权且忘却罗斯基乌斯与克卢维乌斯乃头等显贵之人;为了应付眼下的论辩,我权且虚构他们是卑劣之徒。
falsum subornavit testem Roscius Cluvium! cur tam sero? cur cum altera pensio solvenda esset,3 non tum cum prima? nam iam antea HS iↄↄↄ dissolverat. deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur potius HS ccciↄↄↄ quam ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. hoc quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.
罗斯基乌斯竟然收买了克卢维乌斯作为虚假证人!为何这般迟缓?为何是在应当支付第二期分期付款之时,而非在第一期之时?因为在此之前他早已清偿了五万塞斯特斯。再者,若克卢维乌斯已被说服撒谎,为何他说弗拉维乌斯给范尼乌斯的是十万塞斯特斯,而非三十万塞斯特斯——既然依照相互约定其半数本属罗斯基乌斯?盖乌斯·比索,你现在已然明白,罗斯基乌斯仅仅是为自己一人索求,而未为合伙关系索求分毫。萨图里乌斯既然发觉这一点昭然若揭,便不敢反抗和违拗真理,于是在同一辙迹中又找寻出了诡计与陷阱的另一处避难所。
- 47qui qua de re iudex fuisset testis esset
嵌套的关系从句结构:由 qui 引导的关系从句内部嵌套了 qua de re iudex fuisset,意为「就自己曾担任审判人之事作证之人」。两处虚拟式(fuisset, esset)由 videretur 决定,表示特征或原因属性。
- 48ipsa mihi veritas manum iniecit
「manum inicere」在罗马法中指对债务人或争议财产实施正式扣押的诉讼行为(manus iniectio)。在此,西塞罗将其用作拟人化的隐喻,指「真理本身对我实施了扣押/拘留,迫使我驻足停步」。
- 51cur potius HS ccciↄↄↄ quam ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia Rosci esset?
「HS ccciↄↄↄ」代表十万塞斯特斯,「ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ」代表三十万塞斯特斯。cum 从句表让步或背景说明(「既然依照相互保证约定其半数归罗斯基乌斯所有」)。这构成了一个归谬论证:倘若罗斯基乌斯真能指使克卢维乌斯撒谎,既然他能分得一半,理应让他虚报三十万而非十万。
