← 西塞罗

为演员罗斯基乌斯辩护

§40-45

通过元老院议员证言证实收取十万塞斯特斯

西塞罗通过出示曾听取前审判人克卢维乌斯陈述的两位元老院议员的证言,证实范尼乌斯确实从弗拉维乌斯处收取了十万塞斯特斯,并以此严厉批驳原告陈述的自相矛盾与厚颜无耻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40

​Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.

不久之前,我还在询问一个与本案极切相关的问题:为何弗拉维乌斯在就全部诉讼达成协议时,既未从罗斯基乌斯处获得担保,又未在审判中脱离范尼乌斯的追诉?然而现在,作为一件令人称奇且不可思议之事,我提出质问:究竟为了什么,在与罗斯基乌斯就全部事项和解之后,他还要单独向范尼乌斯支付十万塞斯特斯?在此,萨图里乌斯,我想知道你准备作何回答:究竟是范尼乌斯根本未曾从弗拉维乌斯处拿走十万塞斯特斯,还是以其他名目、因其他缘由拿走的?

§41

​si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? nulla. addictus erat tibi? non. frustra tempus contero. 'omnino,' inquit, 'HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus?1 quo teste igitur hoc planum faciam?

如果因其他缘由,你与他之间曾有过什么往来账目?毫无往来。他曾因负债被判身归你拘押吗?没有。我是在徒费时间。「他根本未曾,」他说,「从弗拉维乌斯处拿走十万塞斯特斯,既非以帕努尔古斯的名义,亦非以任何人的名义。」倘若我证实,在罗斯基乌斯的这项近期约定之后,你从弗拉维乌斯处拿走了十万塞斯特斯,难道还有任何理由让你不极度可耻地败诉离庭吗?那么,我当依凭何位证人来证实此事?

§42

​venerat, ut opinor, haec res in iudicium. certe. quis erat petitor? Fannius. quis reus? Flavius. quis iudex? Cluvius. ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. reum? Flavius est. is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis. iudicem? Cluvius est. quid is dicit? HS ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.

据我所料,此事曾进入审判程序。确是如此。谁是原告?范尼乌斯。谁是被告?弗拉维乌斯。谁是审判人?克卢维乌斯。在这些人之中,我必须推举出一名能够陈述款项已付的证人。在这些人当中,谁的分量最重?毫无争议,是经众人裁定认可的那位审判人。那么,在这三人之中,你指望我举出何人为证?原告吗?是范尼乌斯;他绝不会作出不利于自己的证言。被告吗?是弗拉维乌斯。他早已亡故;若他尚在人世,你们本可听到他的言辞。审判人吗?是克卢维乌斯。他说了什么?弗拉维乌斯以帕努尔古斯的名义向范尼乌斯清偿了十万塞斯特斯。对此人,若你从财产调查来看,他是罗马骑士;若从为人来看,他是极其显赫之人;若从诚信来看,是你选定他为审判人;若从真实性来看,他陈述了自己所能知且理应知悉的事实。

§43

​nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. recitabimus. erras; inani et tenui spe te consolaris. recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. "testimonium T. Manili et C. Lvsci Ocreae." Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? planius atque apertius dicam. Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS ccciↄↄↄ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? hoc ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est.

否认吧,现在去否认应当相信一位罗马骑士、一位正直之人、你自己的审判人吧!他环顾四顾,焦躁不安,断言我们绝不会朗读克卢维乌斯的证言。我们偏要朗读。你打错算盘了;你是在以空洞微茫的希望自慰。宣读提图斯·马尼利乌斯与盖乌斯·卢斯基乌斯·奥克雷亚的证言吧,这两位元老院议员,这两位从克卢维乌斯那里听闻此事的极具尊严之人! 「提图斯·马尼利乌斯与盖乌斯·卢斯基乌斯·奥克雷亚的证言。」 你是说不当相信卢斯基乌斯与马尼利乌斯,还是甚至不当相信克卢维乌斯?我且说得更为平易明了些:是卢斯基乌斯与马尼利乌斯未从克卢维乌斯那里听到任何有关十万塞斯特斯之事,还是克卢维乌斯对卢斯基乌斯与马尼利乌斯说了虚妄之言?在此处我心情安适坦然,无论你的回答落向何方,我都毫不焦虑;因为罗斯基乌斯的案由已被最优秀之人最坚实、最神圣的证言所固守。

§44

​si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? dic, aude; est tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam.2 magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.

若你已经深思熟虑要剥夺谁的宣誓信誉,那就回答吧。你否认应当相信马尼利乌斯和卢斯基乌斯吗?说吧,放胆说吧;这正符合你的顽固、你的傲慢以及你的一贯品行。你还在指望什么,指望我何时代为陈述卢斯基乌斯与马尼利乌斯在阶层上是元老,在年纪上是长者,在天性上是纯正虔敬之士,在家资财富上是殷实富足之人?我不会这般做;在将他们圆满一生所至诚赢取的果实回馈给他们时,我绝不会贬损我自己。我的青年时代需要他们的良好声望,胜过他们严正的暮年渴求我的赞美。

§45

​tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit?3 quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?

然而比索,你确需长久思量并反复咀嚼:你究竟宁愿相信在自身诉讼中未曾宣誓的凯雷亚,还是在他人审判中起誓作证的马尼利乌斯与卢斯基乌斯?剩下的只有让他去主张克卢维乌斯对卢斯基乌斯与马尼利乌斯说了假话。假使他当真这般做,凭着何等的无耻,难道他会否定一个他曾认可为审判人的证人吗?难道他会宣称不应信任一个他自己曾信任过的人吗?难道他竟敢在审判人面前削弱这样一位证人的信誉,而他当初正是由于这位审判人的诚信与虔敬才备齐了证人?倘若我提议选此人为审判人,他本不应退避;如今我举其为证人,他反倒敢于非难了吗?

语法注3 条
  1. 41numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus?

    此为带有疑问助词 num 的惯用法「quid causae est quin...」(有什么理由不……/岂能不……)。quin 从句引出虚拟式 abeas,构成表示阻碍/结果的否定从句,强烈反诘范尼乌斯除了极其可耻地败诉离庭外,再无任何其他推脱的理由。

  2. 44nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam

    cum 为时间/伴随连词(「在……之时 / 当……时」)。exactae aetatis(「圆满度过的一生 / 垂暮之年」)为修饰 fructum 的属格。最高级副词 severissime 在此既可理解为修饰 meruerunt(「极严格地应得」),亦呼应其一生严正不阿的德行所应获得的成果。

  3. 45eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit?

    此处包含高度紧凑的倒置结构(hyperbaton)。cuius 在语法上修饰 iudicis(即 propter fidem et religionem cuius iudicis,「因该人作为审判人时的诚信与虔敬」)。前半句中的 testis 是修饰 fidem 的属格单数(「作为证人的信誉」),后半句中的 testis 则是复数宾格(= testes,作 compararit 的直接宾语),同形异格构成了精妙的修辞对仗。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:40-45