← 西塞罗

为演员罗斯基乌斯辩护

§52-56

自身份额的追回与向合伙分配义务的驳斥

西塞罗反驳了对方关于罗斯基乌斯为自身份额所追回的收益应归合伙关系共有的主张。他援引诉讼代理人制度以及共同继承财产份额的类比,论证罗斯基乌斯纯系为自己索求,且在范尼乌斯自身的诉权完好保留的情况下无须与其分配财产。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§52

'petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo.' quo nihil captiosius neque indignius potest dici. quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.

「我承认,」他说,「罗斯基乌斯向弗拉维乌斯索要了他自己的那一份;我也承认,他给范尼乌斯留下了未动分毫且完好无损的一份;但我主张,他为自己索取之物,已经变成了合伙的共有财产。」再没有比这更具诡辩性、更为可耻的言论了。因为我要问:罗斯基乌斯到底能否从合伙财产中索要属于他自己的那一份?如果不能,他是如何拿走的?如果能,他又如何不是为自己索取?因为凡是为自己索求的,绝非替他人索取。

§53

​an ita est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit? quid interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus? qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest,1 nisi qui cognitor est factus. itane vero? cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit?

或者难道是这样:如果他索要的是属于整个合伙关系的财产,所有人就将当时收回之物平均分配;然而现在,既然他索要的是属于他自己份额的财产,难道他当时拿走的竟不是单单为他自己索取的吗?亲自诉讼者与被指定为诉讼代理人者之间有何分别?亲自进行争讼程序者,仅仅是为自己索求;除了被任命为代理人者之外,无人能够替他人索求。果真如此吗?如果他是你的代理人,他通过判决赢得之物,你自然可以作为己物领走;当他以自己的名义索求时,难道他拿走之物竟是为你而非为他自己索取的吗?

§54

​quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. quod si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus.

如果未被任命为代理人的人也能为他人索求,我倒要问:当帕努尔古斯被杀、就非法损害与弗拉维乌斯进行争讼程序时,为何在那个诉讼中你被指定为罗斯基乌斯的代理人?尤其是按照你的说法,凡是你为自己索求的便是为他索求,凡是你为自己索取的都会归入合伙财产。然而,假使只要罗斯基乌斯未任命你为其诉讼代理人,你从弗拉维乌斯那里拿走的任何东西便丝毫不会归于罗斯基乌斯,那么罗斯基乌斯按其份额索取之物也丝毫不应归于你,因为他并未被任命为你的代理人。

§55

​quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? si non reliquit, quem ad modum HS ccciↄↄↄ ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes? simillima enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit.

因为范尼乌斯啊,对此你究竟能作何回答?当罗斯基乌斯就他自己的份额与弗拉维乌斯达成和解时,他究竟是否给你留下了你的诉权?如果未曾留下,你后来又是如何从弗拉维乌斯那里索取了十万塞斯特斯?如果留下了,你为何向此人索要你本应亲自追偿与索要的东西?因为合伙关系与继承关系极为相似,宛如孪生:正如合伙人在合伙中拥有份额,继承人在遗产中亦拥有份额。正如继承人仅仅为自己而非为共同继承人索求,合伙人亦仅仅为自己而非为其他合伙人索求;正如双方各自按自己的份额索求,他们亦各自按自己的份额偿付:继承人按其承受遗产的份额偿付,合伙人按其缔结合伙的份额偿付。

§56

​quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. perstat in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate restipularetur2 a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? * * * * * * * * *

正如罗斯基乌斯原本能够以自己的名义将他的份额免除给弗拉维乌斯,以使你无法再作索求;同样,当他索取了自己的份额并将完整的请求权留给你时,他便无须与你平分——除非依凭反常的恶习,你虽无法从他人那里勒索属于此人的东西,却可以从此人身上横加剥夺。萨图里乌斯依然固执己见,坚称合伙人无论为自己索求什么,都将成为合伙财产。倘若真当如此,该死的,罗斯基乌斯究竟是犯了怎样的愚蠢,竟在法律专家的建议与权威指导下,审慎地要求范尼乌斯订立相互约定,保证将其从弗拉维乌斯处索取之物的半数支付给自己——如果即便没有担保与相互承诺,范尼乌斯也照样对合伙、亦即对罗斯基乌斯负有这笔债务的话?

语法注2 条
  1. 53alteri nemo potest

    承接前句 qui per se litem contestatur, sibi soli petit(亲自进行争讼程序者,仅仅是为自己索求),此处省略了不定式 petere,即 alteri nemo potest [petere](除非被任命为代理人,无人能为他人索求)。

  2. 56qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ... restipularetur

    qua ... stultitia 为性质夺格(作表语修饰主语 Roscius,意为“罗斯基乌斯处于何等愚蠢之中”)。malum 是插入疑问句中的通俗感叹语(相当于“究竟/见鬼”)。关系从句 qui ... restipularetur 采用未完成过去时虚拟式,构成特征从句或结果从句(“竟至于……审慎地订立相互约定”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:52-56