← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§97-103

格劳基亚的夜行告密与卡皮托的共谋

西塞罗揭露了谋杀发生后马利乌斯·格劳基亚连夜飞驰前往阿梅里亚向卡皮托报信的异常行径,指控卡皮托瓜分庄园的分赃事实及其血腥的罪恶前科,并痛斥其作为同案凶手竟妄图出庭作证的荒谬。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§97

​occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? fac audisse statim;1 quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis2 Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?

他是在赴宴归途中被杀害的;天尚未破晓,阿梅里亚便已得知此事。这令人难以置信的奔驰、这般极速与慌忙究竟意味着什么?我并不探问是谁动的手;格劳基亚,你没有什么可害怕的;倘若你碰巧带了铁器凶器,我既不搜你的身,也不详加审问;我认为这与我毫不相干;既然我找出了是出于谁的指使他被杀害,我就不在乎究竟是谁的手击中了他。我只抓住这一点,那是你昭然若揭的罪行与确凿的事实提供给我的:格劳基亚究竟是在何处或从谁那里听说的?他是如何这般迅速获悉的?就算他是立即听说的;又是什么事情迫使他在一个夜晚赶完如此遥远的路程?究竟是何等巨大的紧迫性催逼着他,以致于即便他是自愿前往阿梅里亚,也会在夜间的那个时分离开罗马,而且在夜里的任何时段都不休息片刻?

§98

​etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est? nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste Titus Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet?

难道在如此明白的事实面前,还必须去寻求论证或进行推测吗?审判官诸位,你们难道不觉得亲眼见到了自己方才所听闻的一切吗?你们难道没有看见那个可怜的人,对自己的厄运一无所知,正从宴席归来,埋伏已经设下,突袭猝然而至?格劳基亚在行凶时的身影难道没有浮现在你们眼前?那个提图斯·罗斯基乌斯难道没有在场?他难道没有亲手将那个奥托墨冬、他那极恶罪行与罪孽胜利的信使安置在马车上?他难道没有央求他整夜不眠、为了他的荣光而效力、尽快向卡皮托报信吗?

§99

​quid erat quod Capitonem primum scire vellet? nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere.

他究竟为了什么原因想要卡皮托最先知晓?我不知道,除了我看见这一点:卡皮托在这批财产中是个合伙人;在十三处庄园中,我看见他占有着最显赫的三处庄园。

§100

​audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit.3 quae, si prodierit atque adeo cum prodierit — scio enim proditurum esse — audiet. veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum ​facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o gravitatem dignam exspectatione! o vitam honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum accommodetis! profecto non tam perspicue nos istorum maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.

此外我还听说,这种嫌疑如今并非第一次加在卡皮托头上;他有着许多臭名昭著的‘胜利棕榈枝’,但这却是从罗马送给他的第一支系着彩带的最高胜利奖赏;世上没有任何杀人的手法是他没有用来杀过几个人的,许多人死于刀刃,许多人死于鸩毒。我甚至能指出被他违背先祖惯例从桥上扔进台伯河的那个不满六十岁的人是谁。如果他出庭,或者说一旦他出庭——因为我知道他必定会出庭——他就会亲耳听到这些指控。只管让他来吧,让他展开他的那幅卷轴,我可以证明那是埃鲁基乌斯替他草拟的;据说他曾拿这卷轴威胁塞克斯图斯·罗斯基乌斯,恐吓说自己要将那上面写的一切作为证词讲出来。多么出色的证人啊,审判官诸位!多么配得上期待的庄重威严!多么高尚的生平,以至于你们竟会乐意让自己的誓言去屈从于他的证词!若不是贪欲、贪婪与狂妄蒙蔽了他们的双眼,我们确实不可能如此清晰地看穿这帮人的罪恶行径。

§102

​alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit.4 itaque more maiorum comparatum est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent.

这两人中的一个直接从凶案现场派出了飞一般的信使,赶赴阿梅里亚去通知自己的同伙、甚至可以说是自己的师傅,使得纵然所有人都想假装不知道恶行系何人所为,他自己却偏偏把公开的罪行摆在众人眼前。另一个人,若是承蒙不朽诸神允许的话,甚至还要出庭作证指控塞克斯图斯·罗斯基乌斯;仿佛如今正在审理的问题是他所说的究竟值不值得相信,而不是他所做的是否应当受到惩罚。因此,先祖的习俗早有规定,即使最尊贵显赫的人物,在哪怕最微不足道的事情上也不得为涉及自身的利益作证。

§103

​Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere: si diceret, non crederetur. videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.

那位以自己的称号宣称征服了天下三分之一土地的阿非利加努斯,如果涉及自身的事情,也绝不会作证;因为面对如此伟大的人物,我不敢说出这样的话:即使他作了证,也不会有人相信。看一看如今这一切是如何颠倒沦落到何等恶劣的地步吧。当审判涉及财产与谋杀时,那个将要作证的人竟然既是产业竞买人又是刺客,也就是说,他既是正受审理的那些财产本身的买受人兼占有人,又是致使那个其死正被查究之人遭到谋害的元凶。

语法注4 条
  1. 97fac audisse statim

    命令式fac接带宾格的不定式结构(audisse为audivisse的缩略完成时不定式,省略逻辑主语eum),表让步或假定,意为“假定/权且当他立刻听说了”。

  2. 97id temporis

    由副词性宾格代词id接部分属格temporis构成的习惯表达,意为“在夜里的那个时分”。

  3. 100minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit

    annis lx为修饰比较级minorem的比较夺格,指“不满六十岁的人”。此处暗指罗马古代俗谚“六十岁者自桥上抛下”(sexagenarios de ponte),但西塞罗在此指出卡皮托犯下的是将未满六十岁之人真正推下桥淹死的凶杀暴行。

  4. 102quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit

    在由quasi vero(“仿佛确实……”)引导的虚拟式从句(agatur)中,双重间接疑问句utrum... ac non...作为主语。两分句采用了平行的动形容词被动迂回构式(credendum [sit]与vindicandum sit),形成“究竟是他所说的话应当被相信,还是他所做的事应当受到惩罚”的对比结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:97-103