← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§104-110

二位罗斯基乌斯的告密与卡皮托在使团中的背叛

西塞罗嘲弄了坐在告发席上的罗斯基乌斯·马格努斯之愚蠢,并通过分得财产的事实论证出正是这两个罗斯基乌斯向克鲁索戈努斯告密以换取赃物份额。随后,他揭露了代表阿梅里亚出使苏拉的十人使团成员卡皮托如何背叛同僚、阻挠使团觐见苏拉,并与克鲁索戈努斯勾结以谋取私利。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§104

​quid? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas? mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. multa scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere. neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. nunc quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, cum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vosmet ipsos facere videamini? age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.

那么你呢,最杰出的人,你有什么话可说吗?听我说:切莫让自己陷于被动;因为涉及你自身的极其重大的利益也正在审理之中。你犯下了许多滔天罪行,许多狂妄行为,许多不端之举,但最愚蠢的却是一件事,这完全是出于你自己的自作主张,而非埃鲁基乌斯的主意:你根本没有必要坐在那里。因为既没有人会起用一个沉默的告发者,也没有人会起用一个从告发者的席位上站立起来的证人。此外,你们的那份贪欲原本还可以稍微隐秘一些、掩盖得更好一些。如今,既然你们所做的事情使得你们看起来就像是故意站在我们这一边做那些事来反对你们自己一样,又有谁还会渴望从你们那里听到什么呢?好了,审判官诸位,现在让我们来看一看紧接着发生的事情。

§105

​ad Volaterras in castra Lucii Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est1 Chrysogono nuntiatur. quaeritur etiam nunc quis eum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim; qui non norat hominem aut rem. at qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere: 'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod suspicione occupetis.

塞克斯图斯·罗斯基乌斯被杀四天后,他的死讯便在沃拉泰拉埃卢基乌斯·苏拉的军营中被报告给克鲁索戈努斯。难道直到现在还要追问是谁送去了那个信使吗?难道不是显而易见,正是派人去阿梅里亚的同一个人吗?克鲁索戈努斯立即着手让人出卖他的财产;尽管他既不认识那个人,也不了解那桩事。可是,他怎么会起意去贪图一个他素未谋面、完全陌生的男人的庄园呢?审判官诸位,当你们听到此类事情时,通常立刻就会说:‘必然是有同城居民或邻居告了密;往往正是这些人提供了消息,大多数人也是被这些人出卖的。’在此你们完全没有必要用猜疑去抢先揣度。

§106

​non enim ego ita disputabo: 'veri simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.'

因为我并不打算这样去论证:‘罗斯基乌斯家族的人把那件事告知克鲁索戈努斯是合乎情理的;因为在此之前他们与克鲁索戈努斯就已有友谊;因为尽管罗斯基乌斯家族拥有许多自祖辈传承下来的老保护人和客友,但他们不再奉迎和尊重所有那些人,转而投靠到了克鲁索戈努斯的庇护与门从之下。’

§107

​haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit? qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? duo Roscii. num quisnam praeterea? nemo est, iudices. num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?

我本可以如实道出所有这些,但在本案中根本不需要推测;因为我确切知道,他们自己也并不否认克鲁索戈努斯是由于他们的促动才染指这批财产的。如果你们亲眼看到那个作为告密报酬而获得一份份额的人,审判官诸位,难道你们还能怀疑是谁告的密吗?那么,在那批财产上,克鲁索戈努斯分给了份额的到底是谁呢?就是那两个罗斯基乌斯。此外还有什么人吗?一个人也没有,审判官诸位。那么,从克鲁索戈努斯那里分得战利品的人,正是将这份猎物奉献给克鲁索戈努斯的人,对此难道还有任何怀疑吗?

§108

​age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste Titus Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet? nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?

好了,现在让我们根据克鲁索戈努斯自己的判断来考量罗斯基乌斯等人的作为。如果罗斯基乌斯等人在那场争斗中没有立下任何值得这般代价的功劳,他们凭什么理由从克鲁索戈努斯那里获得如此丰厚的奖赏?如果他们除了通报消息之外什么也没做,向他们表示感谢,或者至多为了格外宽厚优待而给予他们某种荣誉,难道不就足够了吗?为什么三处价值巨额的庄园被立即给予了卡皮托?为什么剩下的所有财产全由那个提图斯·罗斯基乌斯与克鲁索戈努斯共同占有?审判官诸位,难道这不是显而易见的吗:克鲁索戈努斯是在了解了实情之后,才将这些战利品让与罗斯基乌斯等人的。

§109

​venit in decem primis legatus in castra Capito. vos totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.2

卡皮托作为十位首席使者之一来到了军营。你们从这次出使本身就能认清此人的整个生平、天性与品德。审判官诸位,如果你们不能明白没有任何职责、没有任何法律是如此神圣与不可侵犯以至于没有被他的罪恶与奸诈所践踏和破坏,那么你们就断定他是一个极其高尚的人吧。

§110

​impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.3 postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. in privatis rebus si qui rem mandatam

他设法阻挠,以免苏拉获悉这些事情;他向克鲁索戈努斯泄露其他使者的计划与意图;他告诫对方要防范此事被公之于众;他挑明,如果撤销对财产的拍卖,对方将损失巨额财富,而他自己也将面临身家性命的危险。他催促克鲁索戈努斯,欺骗与他同行的使者,一再告诫前者要小心防备,向后者阴险地提供虚假的希望,与前者密谋对付后者,将后者的计划泄露给前者,与前者讨价还价商定自己的份额,凭借种种借口拖延并始终封锁后者觐见苏拉的一切途径。最终,在那个人的劝阻、唆使与阻挠下,使者们未能觐见苏拉;他们被那个人的信义、或者更确切地说是背信所蒙骗——如果告发者愿意传唤他们作证,你们从他们自身就可以得知这一点——他们带回家乡的不是确凿的结果,而是虚假的希望。在私人事务中,如果有人对受托的事务

语法注3 条
  1. 105quadriduo quo is occisus est

    意为“在他被杀四天后”。关系代名词 quo 为时间夺格,指代先行词 quadriduo,用于标示时间间隔的起算点。在古典拉丁语中,时间夺格与关系从句连用(省略 post)是表达某事发生后“在四天内/第四天”的标准惯用结构。

  2. 109Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.

    主句使用将来命令式 iudicatote 的反讽性条件句。字面直译为“如果诸位不明白……那就判定他是个极好的人吧”,实际上是用讽刺挑衅的语气强调他的罪恶昭然若揭,绝不可能被视为高尚之士。从属节中的 violarit(violaverit 的缩略形)和 imminuerit 为关系代词 quod 与否定词 non 引导的表示特征或结果的完成时虚拟式。

  3. 110illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.

    一系列生动展现卡皮托两面派作风与背信弃义行径的历史不定式(acuere, fallere, monere, ostendere, inire, enuntiare, depecisci, intercludere)。它们以 Capito 为主语,在句中充当相当于未完成过去时的主动词,以迅疾而戏剧化的节奏罗列了其接连不断的欺诈手段。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:104-110