- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:93-96
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗考察了行凶的具体机会,指出提图斯·罗斯基乌斯与雇凶集团存在关联,并通过其在谋杀发生后立即派信使向卡皮托报信等一系列可疑行径,揭露其作为幕后主谋的罪责。
age nunc ceteras quoque facultates consideremus. erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. quid? ea multitudo quae erat? opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur.
来吧,现在让我们也来考察其余的作案机会。正如埃鲁基乌斯所提及的,当时有一大批职业刺客,人们被杀害而凶手却逍遥法外。那么,那是怎样的一批人呢?据我看,要么是那些忙于侵吞财产的人,要么是被他们雇来杀人的人。如果你指的是那些觊觎他人财产的人,你就是其中一员,正是用我们的钱财发了横财;但如果你指的是那些被人们用较轻的称谓叫做‘杀手’的人,且去查查他们依附于谁的门下、受谁的庇护;相信我,你必定会在你的同伙中找到某个人;而且,无论你如何反驳,且将它与我们的辩护相对照;这样一来,塞克斯图斯·罗斯基乌斯的案情与你的案情就能极容易地进行对比了。
dices: 'quid postea, si Romae adsiduus fui?' respondebo: 'at ego omnino non fui.' — fateor me sectorem esse, verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. — non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.1 — at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.
你会说:‘就算我当时常驻罗马,那又怎样?’我会回答:‘可我根本就不在那里。’——‘我承认我是个产业竞买人,但其他许多人也是。’——‘可我,正如你自己所指控的,是个农夫和乡下人。’——‘即便我与刺客混在一起,并不立刻就意味着我就是刺客。’——‘可我连一个刺客都不认识,当然离这种罪名差得远呢。’有极多的话可以说,足以表明你有最充分的机会去实施罪行;我之所以略过这些,不仅是因为我不愿指控你本人,更是因为,如果我想提及当时以杀害塞克斯图斯·罗斯基乌斯的完全相同的方式犯下的那些屠杀,我担心我的言辞会被视为牵涉到更多的人。
videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, Tite Rosci, facta sunt; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi es, Tite Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim2 parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?3 qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia.
现在让我们如处理其他事项一样,简要地看看在塞克斯图斯·罗斯基乌斯死后由你提图斯·罗斯基乌斯所做的事;这些事是如此确凿显然,凭信义之神起誓,审判官诸位,我甚至都不情愿说出它们。因为我担心,提图斯·罗斯基乌斯啊,无论你是怎样的人,我可能会被认为为了拯救我的当事人而对你毫不留情。当我顾虑到这一点,并渴望在不违背职责诚信的前提下尽量宽恕你时,我的心意又改变了;因为你的那副嘴脸浮现在我脑海中。当你的其他同伙都在逃亡藏匿,好让这场审判看起来不是关于他们的劫掠,而是关于我当事人的罪行时,你竟然偏偏为自己争取在法庭上抛头露面并坐在控告人身旁的这出戏份?在这件事上,你除了让天下所有人都看清你的狂妄与厚颜无耻之外,什么也没有得到。
occiso sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? — Sua sponte Mallius nuntiat. — quid, quaeso, eius intererat? an, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam? 'non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. qua ratione Tito Roscio Capitoni primo nuntiavit? cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, Tito Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?
塞克斯图斯·罗斯基乌斯被杀后,是谁第一个把消息传到阿梅里亚的?是马利乌斯·格劳基亚,我之前已经提过他,他是你的门客和亲信。如果在此之前你从未针对他的死亡和财产作过任何谋划,也从未与任何人结成任何罪行或分赃的同伙,那么这事原本与你最不相干,偏偏由他去报告又有什么道理呢?——‘马利乌斯是自发报告的。’——请问,这与他有何相干?难道说,他来阿梅里亚原本不是为了这事,只是碰巧成了把在罗马听到的事情第一个报告的人?他究竟是为了什么事来到阿梅里亚的?‘我猜不出来,’他说。我现在就要把事情推到一个根本不需要猜测的地步。基于什么缘故他首先向提图斯·罗斯基乌斯·卡皮托报告?既然在阿梅里亚有塞克斯图斯·罗斯基乌斯的家宅、妻子和子女,还有那么多相处极为融洽的亲戚和族人,究竟是什么缘故使得你那个门客、你罪行的报信人,偏偏向提图斯·罗斯基乌斯·卡皮托报告呢?
- 94non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.
短语 non continuo 是一种惯用表达,意为“并不立刻意味着/并不必然得出”,用以否定必然的逻辑推论。在此处构成假想的反驳:即便承认条件从句 si ... contuli 的前提,也不能直接推导出主句 sum sicarius 的结论。
- 95quod salva fide possim
quod 是起限制作用的副词性关系代词(“在……范围内 / 只要……”),后接表示潜在或限定的虚拟式 possim。salva fide 是由形容词和名词构成的夺格绝对结构,意为“在保持信义的前提下 / 不违背辩护职责”。
- 95Tene... potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
带有疑问小品词 -ne 的感叹对格不定式结构(accusativus cum infinitivo exclamativus)。这是一种表达震惊与义愤的独立感叹疑问句,无需主句动词,意为“(在同伙皆躲藏之时)你竟然偏偏为自己争取了那一角色……?”
