- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:88-92
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过对比财富、性格及敌仇关系,论证弑亲的动机在提图斯·罗斯基乌斯而非被告身上;在讽刺内战期间法庭遭到摧残之余,他进而指出案发时身在罗马的是提图斯而非多年未涉足罗马的儿子,从而追究作案机会。
restat, iudices, ut hoc dubitemus,1 uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
审判官诸位,剩下的就是让我们来考虑这点了:究竟哪一方更有可能杀害了塞克斯图斯·罗斯基乌斯——是因其死亡而获得财富的人,还是陷入赤贫的人?是先前贫乏的人,还是事后变得一贫如洗的人?是贪欲炽盛、穷凶极恶扑向同族的人,还是向来如此度日以至于不识投机谋利、唯以自身劳作所获为唯一收益的人?是所有产业竞买人中最凶悍狂妄的人,还是因为不熟悉广场与法庭,不仅畏惧法庭的坐席甚至连罗马城本身也为之胆寒的人?最后,审判官诸位,也就是在我看来与案情关系最密切的一点:究竟仇敌更有可能,还是儿子更有可能?
haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis consumere. neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit.2 multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus.
埃鲁基乌斯啊,你若是在被告身上觅得如此之多、如此重大的事实,你会说多久啊!你会何等得意扬扬!凭赫拉克勒斯起誓,你的时间会比你的言辞更早耗尽。因为在每一个单独的细项中,都有着足以让你耗费数整天的材料。我也并非做不到;尽管我绝无自大之意,但我也不至于妄自菲薄到认为你能比我讲得更加滔滔不绝。不过,或许是因为辩护人众多,我只能被算作众人之一,而坎尼战役却使你成了一个颇为像样的控告者。我们不是在特拉西梅诺湖畔,而是在塞尔维利乌斯水池旁,目睹了许多人惨遭屠戮。
"quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?" non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.
“在那里有谁未曾被弗里吉亚之刃所伤?” 没有必要去逐一列举所有的库尔提乌斯们、马里乌斯们,以及岁月本已令其脱离战斗的梅姆米乌斯们,最后还有老普里阿摩斯本人——安提斯提乌斯,不仅是岁月甚至连法律也禁止他参战。至于那些因卑微而无人提及其名的人,指控谋杀和投毒罪者更有成百上千;就我而言,我真希望他们全都活着。因为在必须监视众多之人且必须守卫众多事物的地方,猎犬尽可能多是毫无害处的。
verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;3 nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
然而,正如常有之事,当统帅们未曾察觉时,战争的暴力与动乱往往会促成许多事情。当掌管国家最高权力的人忙于其他事务时,其间有些人却在设法医治自己的创伤;他们仿佛永恒的黑夜降临在共和国之上一般,在黑暗中横冲直撞,把一切搅得混乱不堪。我甚至奇怪他们怎么没有把法庭的坐席也一并烧毁,免得留下法庭的任何痕迹;因为他们既清除了控告者,也清除了审判官。万幸的是,他们的行径使得他们即便渴望,也无法杀光所有的证人;因为只要人类存在,就不乏控告他们的人;只要城邦存在,审判就会举行。然而,正如我刚才所言,如果埃鲁基乌斯在案情中拥有我所列举的这些事实,他想讲多久就能讲多久,而审判官诸位,我也能做到;但正如我之前所说,我的心意是轻描淡写地略过,对每一件事浅尝辄止,以便让所有人都明白我并非出于野心而指控,而是出于职责而辩护。
video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, Titi Rosci, ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur,4 eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.
因此,我看到促使那家伙行凶的动机极为繁多;现在让我们看看是否有实行罪行的机会。塞克斯图斯·罗斯基乌斯是在哪里被杀的?——在罗马。——那么?提图斯·罗斯基乌斯,你当时在哪里?——在罗马。但这与案情有何相干?还有许多其他人在那里呢。——仿佛现在所争论的是如此庞大的人群中究竟是谁杀害了他,而不是在探究这一问题:对于一个在罗马被杀的人而言,究竟是被当时常驻罗马的人所杀,还是被多年来根本未曾踏足罗马的人所杀,哪一种可能性更大。
- 88restat, iudices, ut hoc dubitemus
非人称动词 restat 后接由 ut 引导的虚拟式名词性从句作主语(“剩下的是……”)。代词 hoc 具有先行提示作用,引出后面的间接疑问句 uter potius ... occiderit。
- 89te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit
二重宾格结构,fecit 取 te 作直接宾语,accusatorem sat bonum 作宾语补足语。“坎尼战役”是比喻性说法,指苏拉的公敌宣告(清洗)使得众多著名辩护人和控告者丧生,从而让像埃鲁基乌斯这样的人也得以崭露头角成为控告者。
- 91a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta
主动词 miror 统领宾格不定式从句 non subsellia quoque esse combusta(“法庭坐席竟然没有也被烧毁”),其间插入了表示目的的 ne 从句(ne quod iudiciorum esset vestigium,“为了不留下法庭的任何痕迹”)。该句式表达对某种否定事态未发生所感到的惊异。
- 92quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur
连词 quasi 后接虚拟式现在时(agatur, quaeratur),用于表示与事实不符的假设或驳斥对方的托辞(“仿佛现在所讨论的是……,而不是在探究……”)。此处采用了非人称被动语态短语 id agitur(“以某事为议题/争论焦点”)。
