← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§82-87

对谁有利的原则与提图斯获益的动机

西塞罗结束了对埃鲁基乌斯空洞指控的反驳,援引卡西乌斯“对谁有利”的审判准则,将矛头直指当庭就座的对手提图斯·罗斯基乌斯,揭露其杀人谋财的真实动机、素来的贪婪与肆无忌惮。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§82

​vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant; de quibus quoniam verbo arguit, verbo satis est negare. si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos, ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.

审判官诸位,关于如此明晰的事实,我若继续长篇大论,我担心要么会让诸位生厌,要么会显得我不信任诸位的才智。在我看来,埃鲁基乌斯的整个指控已经彻底瓦解;除非诸位或许还期待着我去辩驳他关于侵吞公款和诸如此类捏造之事的指控,那些罪名在我们此前闻所未闻,完全是新编造出来的。在我眼中,那家伙似乎是从针对另一名被告所准备的另一篇演说中背诵出来的;它们既与弑亲罪毫无干系,也与此刻正在为自己辩护的人无关。对于这些事,既然他只是空口指控,那么用言辞予以否认便已足够。如果他有任何保留给证人的东西,他在那里也会发现,正如在案情本身中一样,我们远比他所预想的准备得更加充分。

§83

​venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque tangam. neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi1 me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.

现在我来到了并非野心而是信义引导我前往的地方。因为如果我乐于指控他人,我宁可去指控那些我能借以提升自己的人;只要这两种选择中任一种依然可行,我便决意不这样做。因为在我看来,凭借自身美德达到更高地位的人才是最显赫的,而不是靠他人的不幸与灾祸向上爬的人。到了现在,让我们停止去探究那些空洞的事物吧;让我们去那恶行确实存在且能够被找到的地方寻找它吧。埃鲁基乌斯,你很快就会明白,一桩确凿的罪行会被多么繁多的嫌疑所证实,尽管我并不会说出一切,而只是对每一件事轻轻触及。因为若非必要,我本不会这样做;而这一点将是我身不由己的明证:我不会追究得超出此人的安危和我的信义所要求的范围之外。

§84

​causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. tecum enim mihi res est, Titi Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse profiteris. de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. Lucius Cassius ille quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono2' fuisset. sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.

你在塞克斯图斯·罗斯基乌斯身上找不到任何动机;但我却在提图斯·罗斯基乌斯身上找到了。提图斯·罗斯基乌斯啊,我的交涉对象正是你,因为你就坐在那边,并且公然宣称自己是对手。关于卡皮托,我们容后再看,如果像我听说他准备好的那样,他作为证人出场的话;届时他也会知晓自己赢得的其他奖赏,而他以为我对此甚至未曾听闻。那位著名的卢基乌斯·卡西乌斯,罗马人民视他为最真实、最明智的法官,在案件中总是反复查问“对谁有利”。因为世人的生活便是如此:若无希望与利益,没有人会试图涉足罪恶。

§85

​hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur. ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.

那些面临危险的人过去总是躲避并畏惧这位调查官兼法官,因为尽管他是真理的朋友,但他的天性似乎与其说倾向于仁慈,不如说更近于严苛。然而我,尽管主持这场审问的人在对抗狂妄时极其英勇、面对无辜时极其宽厚,却依然十分乐意由那位最为严厉的法官亲自审理,或者在那些卡西乌斯式的法官面前为塞克斯图斯·罗斯基乌斯辩护——直到现在,那些需要出庭申辩的人听到那些法官的名字依然闻风丧胆。

§86

​in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit? quid ergo horum negari potest? tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceat quo magis occultatur.

因为在这桩案件中,当他们看到那些人占有极其丰厚的财富,而此人处于极度赤贫之中时,他们绝不会去问究竟对谁有利,而是在事实清楚的情况下,会把罪行与嫌疑归咎于赃物,而不是归咎于穷困。更何况,要是再加上你先前本来就很贫困这一事实呢?要是你很贪婪呢?要是你又凶悍呢?要是你是那个被杀之人的死敌呢?难道还需要去寻找促使你犯下如此大罪的动机吗?那么,这些事情中有哪一件是可以被否认的呢?这个人的贫困是如此明显,以至于无法掩饰,而且越是掩饰,就越发显露无遗。

§87

​avaritiam praefers qui societatem coieris3 de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.

你公然展现出你的贪婪,竟然就一位同乡兼亲戚的财产与一个完全的陌生人结成同伙。至于你是多么凶悍,姑且不论其他,所有人都能从这一点上看出来:从整个团伙中,也就是从那么多刺客中,唯独你一人被找出来与原告们坐在一起,不仅展示出你的嘴脸,甚至还将其公然挑衅般地呈现在众人面前。你与塞克斯图斯·罗斯基乌斯之间存在仇怨,并且在家产上存在巨大纠纷,这是你不得不承认的。

语法注3 条
  1. 83id erit signi

    中性指示代词 id 与表示部分的属格 signi 连用(字面意为“那将具有证据的性质/成为明证”)。随后的 quod 从句(quod non persequar...)作 id 的同位语,说明该证据的具体内容。

  2. 84cui bono

    双重与格结构:cui 为利益与格(“对谁/为了谁”),bono 为结果/目的表语与格(“作为好处/利益”)。该结构与联系动词 fuisset 搭配构成间接疑问句,是归于卢基乌斯·卡西乌斯名下的著名法庭格言:“对谁有利”。

  3. 87qui societatem coieris

    由关系代名词 qui 引出后接完成时虚拟式 coieris 的原因关系从句(qui causalis)。它解释了先行词(第二人称单数)之所以被指责为 avaritiam praefers(公然展现贪婪)的根据(“既然你竟与……结成同伙”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:82-87