- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:77-81
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗审视了被告假手奴隶弑父这一控方的最后假设,谴责对手拒不交出奴隶接受刑讯审理。随后,他借力打力反驳控方关于当时社会混乱的托词,揭露真正利用刺客横行的乱世大肆杀戮掠夺的,正是站在控方幕后的那些财产竞买人本身。
reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! quid? in tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur,1 id Sex. Roscio facere non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. te nunc appello, Publi Scipio, te, Marce Metelle; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne Titum Roscium recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.
剩下的唯有他假手奴隶犯下此罪的可能了。不死的神明啊,这是何等悲惨而灾难深重的事情!怎么?在这样一桩指控中,那通常有利于无辜者获救的做法——即主动交出奴隶接受刑讯拷问——竟不准塞克斯图斯·罗斯基乌斯去做吗?你们这些指控他的人占有了他全部的奴隶;在如此众多的家仆中,竟连一个照料日常饮食的男仆都没有给塞克斯图斯·罗斯基乌斯留下。我现在呼唤你,普布利乌斯·西庇阿,呼唤你,马尔库斯·梅特卢斯;在你们作为辩护协助人、在你们出面奔走之下,塞克斯图斯·罗斯基乌斯曾多次向对手要求将父亲名下的两名奴隶付诸刑讯;你们还记得提图斯·罗斯基乌斯的拒绝吗?怎么?那些奴隶在哪里?审判官诸位,他们侍奉在克里索戈努斯左右;在他那里备受尊崇,身价倍增。即便在现在,我依然要求对他们进行审讯,而此人亦在祈求并哀求。
quid facitis? cur recusatis? dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet! ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? veniam, neque ita multo postea, ad hunc locum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
你们在做什么?你们为何拒绝?审判官诸位,如果你们还能怀疑的话,现在就请怀疑吧:塞克斯图斯·罗斯基乌斯究竟是被谁所杀?是被那个因其父之死而陷入穷困与陷阱、甚至连查究父亲死因的权力都不被允许的人所杀,还是被那些逃避刑讯、霸占财产、在杀戮中并靠杀戮为生的人所杀?审判官诸位,此案中的一切都是凄惨且令人愤慨的;然而,再也没有比这更为严苛、更为不公的事实了:一个儿子竟然不被允许就父亲之死对父亲的奴隶进行刑讯拷问!难道他就连在奴隶因父亲之死受审的这段时间里,都不能成为自己仆人的主人吗?我稍后便会谈到这一点;因为这一切全都关涉到罗斯基乌斯家族的那些人,关于他们的狂妄大胆,我曾许诺在驳倒埃鲁基乌斯的指控后予以陈述。
nunc, Eruci, ad te venio. conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos. liberosne? quos neque ut convenire potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit. restare tibi videbatur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis eius modi ut non modo ab hoc crimen resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas.
现在,埃鲁基乌斯,我来找你了。我和你之间必然要达成一致:如果那桩恶行与此人有关,要么是他亲自动手——这一点你已否认,要么是通过某些自由人或奴隶。通过自由人吗?你既不能说明他如何能与他们会面,也不能说明他用何种手段加以引诱,更不能说明在何处、通过何人、凭何种指望或多少代价。相反,我证明塞克斯图斯·罗斯基乌斯不仅没有做过其中的任何事情,甚至根本不可能去做,因为他多年不在罗马,也从未无故离开田庄。在你看来,似乎还剩下一个奴隶的借口,使你在从其余嫌疑中被驱逐出来之后,能够像逃入港湾一样避难于此;然而你在那里撞上了一块暗礁,其后果不仅使你看到罪名从这个人身上反弹开去,而且让你明白所有的怀疑都反倒落在了你们自己头上。
quid ergo est quo tamen accusator inopia argumentorum confugerit? 'eius modi tempus erat' inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' interdum mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne cogitas te a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?2
那么,原告因缺乏论据终究逃往了何处呢?他说:“当时的时代正是如此,人们被普遍杀害而无人受罚;因此,由于刺客众多,你毫不费力就能办成此事。”埃鲁基乌斯,我有时觉得你似乎想凭一份报酬达到两个目的:既用这场审判来压垮我们,又同时指控了那些向你支付报酬的人本人。你说什么?人们被普遍杀害?通过谁,又是由谁杀害的?难道你没有想到,你正是被那些资产竞买人带到这里来的吗?那又如何呢?难道我们不知道在那段时期里,砍断脖颈者与竞买财产者几乎就是同一帮人吗?
ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant, qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in sanguine versabantur, sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit, propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.
归根结底,那些在当时日夜全副武装四处奔走、常驻罗马、无时无刻不沉溺于掠夺与鲜血中的人,难道竟要把那个时代的严酷与不公归咎于塞克斯图斯·罗斯基乌斯,并认为他们自己充当首领和头目的刺客群落会构成对这个人的罪状吗?这个人不仅不在罗马,而且对罗马发生的事情一无所知,这正如你自己所承认的那样,正是因为他始终留守在乡间。
- 77quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur
关系代名词 quod 先行指代后文的名词性同位语 ut 从句(ut servos in quaestionem polliceatur)。innocenti saluti solet esse 采用双与格结构(表语性与格 saluti 搭配利害与格 innocenti),意为“对无辜者而言是一道保障/救助”。
- 80sectores fuisse collorum et bonorum
此处运用了 sector(切除者/投机竞买者)的双关与兼目修辞(zeugma)。西塞罗将法律与经济上的专有名词 sector bonorum(拍卖没收财产的投机竞买人)与字面词源意义结合,借 collorum(断颈者、刽子手/刺客)辛辣地讽刺了控方的幕后指使者们既买进财产又割下头颅。
