- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:7-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩护人针对对方的不正当要求提出了自己的对等要求,并向审判官及主审法官马尔库斯·凡尼乌斯发出热切呼吁,要求他们顶住暴力与刺客的专横,坚持正义与严厉的执法。
si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem. primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis.
审判官各位,如果你们认为那是合理且正当的要求,那么我相应地提出一个简短的要求,而且照我确信的那样,这也是一个公正得多的要求。首先,我向克律索戈努斯请求,让他满足于我们的金钱和财富,不要再谋求鲜血和性命;其次,审判官各位,我向你们请求,去抵制那些胆大妄为之徒的罪行,减轻无辜者的苦难,并在塞克斯图斯·罗基乌斯的案子中击退直逼所有人的危险。
quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur.1 sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores,2 non modo ut supplicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?
然而,如果能找到任何犯罪的动机,或是作案的嫌疑,哪怕是任何极微小的事由,使他们看起来在提起控告时终究不是毫无根据的;最后,如果除我所提到的那笔掠夺物之外,你们还能发现任何其他的诉讼起因,我们绝不拒绝将塞克斯图斯·罗基乌斯的性命交给他们的欲求处置。但如果除了让那些无论得到什么都嫌不够的人不再有所欠缺之外别无所求,如果此时此刻所争夺的仅仅是为了让塞克斯图斯·罗基乌斯的定罪如同添头一样加在那笔丰厚而灿烂的掠夺物上,那么在诸多令人愤慨之事中,难道这不正是最为令人愤慨的吗:你们竟被看作合适的人选,使他们可以通过你们的表决和誓言来达成他们以前惯于通过罪恶和刀剑来达成的事情;而对因其尊严而从城邦选入元老院、又因其严正而从元老院选拔入本审判团的你们,那些刺客和角斗士之流竟然向这些大人(即你们)提出这样的要求——不仅要逃脱因自身的恶行而理应畏惧且战栗的来自你们的惩罚,甚至还要靠这场审判的战利品得到装点与增益而离去?
his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento.3 huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci pericula. quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
关于这些如此重大且凶残的事件,我深知自己既无法足够妥当地陈述,也无法足够沉重地控诉,更无法足够自由地呼号。因为我的才资阻碍了妥当,我的年龄阻碍了沉重,而当下的时局则阻碍了自由。除此以外,还有我的本性与我的羞怯所赋予我的极大恐惧,以及你们的威严、对手的暴力和塞克斯图斯·罗基乌斯的危难。因此,审判官各位,我恳求并祈求你们,能够专注且带着善意的宽容倾听我的言辞。
fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. quod si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.
仰仗你们的诚信与智慧,我挑起了比自知所能承受的更为沉重的负担。审判官各位,如果你们能在某种程度上为我减轻这一重荷,我将以热忱与勤勉尽我所能去承受;但若我被你们抛弃——虽然我不期望发生这种事——我也绝不气馁,并将竭尽所能完成我所承担的使命。如果我终究无法支撑到底,我宁愿被职责的重负压倒,也绝不因背信而抛弃、或因内心的软弱而放弃那一旦出于信义托付给我的重任。
te quoque magno opere, Marce Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc tempore impertias. quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt; omnes hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant futuram.
马尔库斯·凡尼乌斯,我也极切地恳求您,正如您先前在主持这同一审问庭担任审判官时向罗马人民展现的那样,在当下也向我们和国家展现出同样的品格。您看到了究竟有多少人聚集到了这场审判中;您也明了所有世人有着怎样的期待,有着何等让判决变得严峻而严厉的渴望。在经历了漫长的间隔之后,这是首次举行关于刺客的审判,而在此期间发生了最为可耻和极其重大的杀戮;所有人都期盼在您的法务官任内,这桩审问将最当之无愧地应对那些昭彰的罪恶与日常的流血。
qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. petimus abs te, Marce Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, Marce Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.4
在其他审判中原告们惯用的呼号之辞,此时此刻却由进行辩护的我们所使用。马尔库斯·凡尼乌斯,我们向您,并且审判官各位,向你们请求:以最严厉的态度惩治罪行,以最勇敢的姿态抵御那些最凶顽之徒,并且深思这一点:如果在这场诉讼中你们不表明自己的心志,人们的贪欲、罪恶与狂妄就将爆发到这种地步——杀戮不仅会在暗中进行,甚至会发生就在这广场上、在您的审判席前,马尔库斯·凡尼乌斯,在你们的脚下,审判官各位,在这些长椅之间。
- 8non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur
由否定动词(non recusamus)引出的 quin 虚拟语气从句,表示“我们并不拒绝把塞克斯图斯·罗基乌斯的性命交由他们的欲求处置”。
- 8vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores
长大的对格不定词结构,作反问句 nonne... indignissimum est 的主语,或构成表示极大愤慨的感叹对格不定词(accusativus cum infinitivo indignationis)。其中 vos idoneos habitos [esse](你们竟被视为合适工具)与后面的 homines sicarios... hoc postulare(刺客之流竟然向这些人提出这种要求)形成并列。前置关系从句 qui... delecti estis(第二人称)由指示代词 ab his(第三人称)回指,指代由元老院选拔而出的审判官各位。
- 9nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento
双与格结构(dativus duplex)。impedimento 是表结果或倾向的谓语性与格(dativus praedicativus),而 commoditati、gravitati、libertati 分别是表受损或利害的与格(dativus incommodi),意为“才资阻碍了妥当,年龄阻碍了沉重,时局阻碍了自由”。
- 12eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, Marce Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint
由思考动词 cogitetis 支配的宾格不定式间接引语结构(hominum cupiditatem... prorumpere),并由副词 eo(达到如此程度)引导出表示结果的 ut 从句(ut... caedes futurae sint)。由未来分词加虚拟语气构成的 futurae sint 表示若法庭不加干预必将发生的未来后果。
