- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:13-18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过对比揭示原告实为侵吞财产的凶徒而被告是无辜的受害者,随后展开案情叙述,交代老塞克斯图斯·罗基乌斯的显赫门第与忠于贵族派的立场、他与两名提图斯·罗基乌斯的宿怨,以及他在罗马遭暗杀的经过。
etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat? accusant ei qui in fortunas huius invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt; accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit,1 causam dicit is cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem; accusant ei qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat.
事实上,在这场审判中所企图的,难道不正是让这种事情得以合法进行吗?那些侵吞了此人财产的人在控告,除了灾难之外他们什么也没留给他的人在答辩;那些因塞克斯图斯·罗基乌斯之父被杀而获利的人在控告,其父之死不仅给他带来了悲痛甚至带来了贫困的人在答辩;那些极其渴望割开此人本人喉咙的人在控告,甚至来到这法庭本身都带着卫士、以免在你们眼前当场被屠杀的人在答辩;最后,民众强烈要求予以惩处的那些人在控告,而从他们罪恶的杀戮中唯一幸免残存的人在答辩。
atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
审判官各位,为了让你们更容易明白,那些既成的事实比我们在此所陈述的更为令人愤慨,我们将从头向你们说明这件事情究竟是如何发生的,以便你们能更容易地了解这位极度无辜之人的苦难、那些人的狂妄,以及国家的浩劫。
Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino.2 itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
塞克斯图斯·罗基乌斯,即此人的父亲,原是阿梅里亚自治市的市民,就出身、门第与财富而言,不仅在他自己的自治市,甚至在整个周边地区都稳居首位,并且享有极高贵人士的恩惠与客宿之谊。因为他与梅特路斯家、塞尔维利乌斯家、西庇阿家不仅有客谊,甚至有着家族间的往来与深厚交情——这些家族,正如理所应当的那样,我乃是出于对其崇高声望与崇高地位的尊敬而提起的。因此,在他所有的优渥境遇中,他只给儿子留下了这一点;因为家门的强盗们凭借暴力夺取并占有着遗产,而这位无辜者的名誉与生命正受到其父辈的客友和朋友们的护佑。
hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
这位父亲历来都是贵族派的支持者,尤其是在最近的这场动乱中,当所有贵族的尊严与安全陷于危机之时,他在那一片邻近地区以其精力、热忱和威望,超越众人捍卫了那个党派与大义。因为他认为,正是由于这些人,他自己在同乡中才被列为最为体面之人,因而为他们的尊严而战是完全应当的。在胜利确立且我们放下武器之后,当人们被列入公敌宣告名单、被认为曾是对手的人从各个地区被抓捕之时,他却常常身在罗马,每日在广场上和众人面前活动,以至于看起来他更像是在为贵族派的胜利而欢欣鼓舞,而不是害怕自己会因此遭到任何灾难。
erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria metuebat. nam duo isti sunt Titi Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi: alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam,3 facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.
他与两名阿梅里亚的罗基乌斯有着宿怨,其中一人我看到正坐在原告席的长椅上,另一人我听说正占有着属于此人的三处庄园;这宿怨他若能像惯常畏惧的那样加以防范,他如今定然还活着。审判官各位,他并非毫无缘由地感到畏惧。因为那两个提图斯·罗基乌斯——其中一人绰号为卡皮托,在场的这一个被称为马格努斯——正是这样的人物:前者被看作一位荣获极多殊荣的久经沙场的老牌著名角斗士,而后者最近投靠到了那位角斗士领队门下,据我所知在这场较量之前他尚是一名新卒,却在罪恶与凶残上轻易超越了师傅本人。
nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.4
因为当这位塞克斯图斯·罗基乌斯身在阿梅里亚,而那个提图斯·罗基乌斯身在罗马时,当这位儿子常驻庄园中并遵照父亲的意愿专注于家业和田园生活,而那个家伙自己却频繁出没于罗马时,塞克斯图斯·罗基乌斯(父亲)在赴宴归来途中于帕拉基纳浴室附近被杀害。我期盼仅仅根据这一点,犯罪嫌疑归属于谁就绝非模糊不清;然而,如果事情本身不能让这至今尚存疑的事实变得完全明朗,你们就判定此人与罪责有染吧。
- 13quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit
双与格结构(表语性与格 bono 与关涉/利害与格 quibus)。fuit 的主语是被动不定式短语 occidi patrem Sex. Rosci(“塞克斯图斯·罗基乌斯之父被杀”),即法庭辩论中经典的“对谁有利”(cui bono)动机推断句。
- 15honestatis amplitudinisque gratia nomino
提起显赫家族或保护人姓名时表示敬意的惯用礼貌表达(类似于 honoris causa)。属格 honestatis amplitudinisque 受后置介词性夺格 gratia(“为了……的缘故/出于对……的敬意”)支配。
- 17quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam
关系从句中的虚拟式 esset 表达特征(“作为……样的人”)或让步(“尽管在……之前还是……”)。插入语 quod sciam 是带虚拟式的限制性关系从句惯用语,意为“据我所知”。
- 18hunc adfinem culpae iudicatote
形容词 adfinis(“与……有牵连的、同谋的”)在此支配属格 culpae(亦可接与格)。iudicatote 是第二人称复数的主动态将来命令式,与前文 nisi 从句中的将来完成时 fecerit 相应,具有庄严的法庭裁判指令语气。
