- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:1-6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗从政治与个人层面解释了在显贵演说家们保持沉默之际自己为何出面为罗基乌斯辩护,并揭露了苏拉的释奴克律索戈努斯企图非法侵吞老罗基乌斯巨额家产的幕后阴谋。
credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim,1 is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.
各位审判官,我想你们一定在奇怪,为什么在有这么多位最卓越的演说家和最显赫的贵人安坐在此之际,偏偏是我站了出来——我无论在年龄、才干还是威望上,都根本不能与那些安坐着的人相比。你们看到出席此案的所有这些人,都认为对因这桩罕见罪行而构陷的冤屈理应进行申辩,但由于时局的险恶,他们自己不敢出面辩护。于是情形就成了这样:他们出席,是因为遵循职责;而他们沉默,是因为躲避危险。
quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime. an tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.2
那么,这究竟是为什么?难道我是所有人中最胆大的吗?绝非如此。还是说我比其他人尽职得多?我对那份赞誉也并没有渴求到想从别人手中夺过来的地步。那么,究竟是什么原因促使我越过其他人而接下塞克斯图斯·罗基乌斯的案子呢?因为,如果你们所看到的在场这些人当中,那些享有最高威望与显赫地位的人说了话,哪怕只提到了一句有关国家政事的话——而在这场诉讼中这是不可避免要提及的——人们就会认为他们所说的话要比他们实际所说的多得多。
ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit;3 tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
至于我,即便我直言不讳地说出所有应当说的话,我的演说也绝不可能以同样的方式传扬出去并扩散到大众之中。况且,其他人的话由于其门第与地位既不可能被掩盖,也由于其年龄与深思熟虑而不可能被宽容为轻率之辞。而我若是稍有放言,要么可以因为我尚未参政而得以掩蔽,要么可以归因于我的年轻而获得宽恕;尽管现在这个城邦不仅宽恕的准则,甚至连审理案件的惯例都已经被废除了。
accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
此外还有这样一个原因:其他人受到的发言请求,或许在方式上让他们觉得无论怎样做都不至于有亏职责;但敦促我的那些人,却是在友谊、恩惠与尊严方面对我具有极大影响力的人,我既不能忽视他们对我的善意,也不能蔑视他们的威严,更不能漠视他们的意愿。
his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere. quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.
基于这些原因,我挺身而出担任了本案的辩护人;我并不是作为才干最出众的独一人被选拔出来的,而是作为能够冒最小危险发言的人从所有人中被剩下来的;我出面也不是为了让塞克斯图斯·罗基乌斯得到足够牢固的庇护,而是为了让他不至于彻底被遗弃。也许你们会问,究竟是什么恐慌,又是多么巨大的畏惧,阻碍了这么多如此杰出的人物,使他们不愿像平日习惯的那样为他人的性命和财产进行辩护。你们至今对此一无所知并不奇怪,因为控告方对引发这场审判的那桩事蓄意只字未提。
quae res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et clarissimo Lucio Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, Lucius Cornelius Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere. hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat,4 ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
那究竟是何事?就是这里的这位塞克斯图斯·罗基乌斯父亲的财产,价值六百万塞斯特斯,而当今我们城邦中最有权势的年轻人卢基乌斯·科尔内利乌斯·克律索戈努斯声称,自己是从那位英勇且显赫的卢基乌斯·苏拉——我出于敬意提及他的名字——手中以两千塞斯特斯买下的。各位审判官,他向你们提出这样的要求:既然他毫无合法权利地侵吞了他人如此丰厚而辉煌的财富,又既然塞克斯图斯·罗基乌斯的活命似乎阻碍并妨碍着他对这笔财富的占有,那么你们就应当从他心中消除一切猜忌并驱除恐惧;他认为,只要此人平安无事,自己就无法保住这个无辜之人如此庞大而丰富的遗产;而如果此人被定罪并放逐,他便希望能将自己通过罪恶获得的东西在奢靡中挥霍殆尽。他要求你们从他心中拔出这根日夜刺激并刺痛着他的肉中刺,以便你们公开宣布自己是他这笔罪恶掠夺的帮凶。
- 1quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim
由主导不定式 mirari 引出的间接疑问从句(quid sit),其后接说明事实内容的 quod 从句。连接法 surrexerim 属于间接疑问从句下属从句中的从属连接法(attraction)。cum 引导让步从句(“尽管有如此多……安坐”)。
- 2multo plura dixisse quam dixisset putaretur
属于过去与事实相反的条件句归结句(si... dixisset, ... putaretur)。在比较从句 quam dixisset 中,原本在直接引语中应使用的直陈式完成时(quam dixit),因嵌入在虚拟条件句的从属从句中而转为过去完成时连接法。
- 3vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit
非人称动词 poterit 通过 vel... vel 并列支配两个不定式结构。在前一分句中,occultum esse 承前以言论为逻辑主语;在后一分句中,ignosci 是支配与格动词 ignoscere 的受动非人称不定式,支配与格补足语 adulescentiae meae。
- 6hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat
词序倒装(hyperbaton)及宾语前置。作为 postulat ut evellatis 中 evellatis 的直接宾语名词短语 hunc... scrupulum 被前置于句首,中间插入了修饰它的关系从句(qui... pungit),最后才出现 ut evellatis postulat。
