← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§60-65

弑亲动机的缺失与泰拉齐纳的判例

西塞罗描述了在他点出克里索戈努斯之名时法庭气氛的骤变,痛斥埃鲁基乌斯未能指出任何弑亲动机的失职。他进一步以血缘的深刻力量和泰拉齐纳的弑亲无罪判例为据,论证犯下如此骇人大罪之人绝不可能在作案后安然熟睡。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§60

​respirare visus est quod non alius potius diceret. coepi dicere. Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. intellexi quid eum pepugisset.1 iterum ac tertio nominavi. postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.

他(埃鲁基乌斯)似乎松了一口气,因为不是别人出来发言。我开始陈述了。审判官诸位,我注意到,直到我提到克里索戈努斯的名字之前,他一直在开玩笑,做着其他事情;然而我一触及此人,那家伙立刻挺直身子,显得大为惊异。我明白是什么刺痛了他。我第二次、第三次提到了这个名字。此后,人们便不停地来回奔走,我想是为了向克里索戈努斯报告:城邦中竟然有人敢于违背他的意愿发言;诉讼的进行方式完全不同于他的设想;购买财产的勾当正在被揭穿;合伙关系正遭到极其严厉的痛斥;他的恩宠与权势被弃置不顾;审判官们正在聚精会神地倾听;人民认为这件事情丑恶不堪。

§61

​quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.

埃鲁基乌斯,既然这些情况使你的算计落空,既然你看到一切都已天翻地覆——为塞克斯图斯·罗斯基乌斯所作的辩护哪怕不够圆熟,却至少是在自由地陈述;你发现你以为正被交出的人正得到辩护,你看到你期望会出卖他的人正在行使裁判——那么请你终于向我们重新展现你往昔的那种老练与精明,承认你来到这里是怀着这样的期望,以为这里将是一场抢劫而非一场审判。这是关于弑亲罪的诉讼;然而控告者却没有说明任何理由,即儿子究竟因何缘故杀害了父亲。

§62

​quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.

即使在极其微小的过失以及这些更为轻微、更加频繁且如今几乎司空见惯的过犯中,人们首先且最为追问的便是“犯罪的动机是什么”,埃鲁基乌斯却认为在弑亲罪中不必追问这一点。审判官诸位,在这桩罪行中,即便许多动机似乎汇集于一处并且彼此相符,人们也不会轻率相信,不会根据微弱的推测来权衡事实,不会听信不可靠的证人,也不会凭控告者的机智来判定案情。必须指出先前所犯的诸多恶行、那人极其堕落的生活,以及非同寻常的大胆——不仅是大胆,更是极度的狂乱与丧心病狂。即便这一切全部具备,仍须存在确凿的犯罪痕迹:在何处、以何种手段、通过何人、在何时犯下了罪行。如果这些证据并非众多且昭彰,那么如此邪恶、如此凶残、如此大逆不道的事情断然不可置信。

§63

​Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.

因为人性的力量是伟大的;血缘的纽带具有巨大的效力;大自然本身就强烈反对这种怀疑;若有人具有人类的外形与体貌,却在残忍上如此超越野兽,以至于极其卑鄙地剥夺了使他得见这无比甜美光明之人的光明,这无疑是最确凿的妖孽与怪异——要知道,即便是野兽,生育、抚育以及自然本身也会使它们彼此相亲。

§64

​non ita multis ante annis aiunt Titum Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset,2 inventum esse mane iugulatum. cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis3 autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. quid poterat tam esse suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere4 eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? erat porro nemo in quem ea suspicio conveniret.

并不很多年以前,据说泰拉齐纳的一个名叫提图斯·凯利乌斯的显赫人士,在吃完晚饭后与两个年轻的儿子同去一个卧室就寝,早晨被发现遭割喉身亡。当时既找不到任何嫌疑与之相关的奴隶或自由人,而那两个处于那个年纪、睡在近旁的儿子又声称自己甚至没有察觉,于是儿子的名字便因弑亲罪被告发。还有什么比这更可疑的呢?难道两人都未察觉?而且竟然有人敢于踏入那间卧室,且正是在现场有两个很容易察觉并防卫的年轻儿子的时候?况且再也没有人会承担这一嫌疑。

§65

​tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.

然而,当向审判官们证实了他们是在房门敞开的情况下被发现正在熟睡时,年轻人通过判决被宣告无罪,并摆脱了一切怀疑。因为没有人认为会有这样的人:在以不可饶恕的罪行玷污了所有神圣与人间的法则之后,竟能立刻入睡;因为犯下如此大罪的人,不仅无法无忧无虑地歇息,甚至连呼吸都无法摆脱恐惧。

语法注4 条
  1. 60quid eum pepugisset

    由 intellexi 引出的间接疑问句(“是什么刺痛了他”)。eum 为代词宾格(他)。动词 pepugisset 为 pungo 的虚拟式过去完成时。

  2. 64cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset

    多重动词结构:cenatus 是具有主动含义的完成时分词(类似异态动词用法,“吃过晚餐后”);cubitum 是第一目的动名词(以 -um 结尾的 supine),与表移动的动词 isset(eo 的虚拟式过去完成时)连用以表示目的。

  3. 64id aetatis

    副词性宾格(或限定宾格),修饰 duo filii,意为“处于那个年龄的”。这是由中性单数宾格代词 id 支配部分属格 aetatis 构成的习语表达。

  4. 64ausum autem esse quemquam se in id conclave committere

    与前面的 neutrumne sensisse 并列,用于表达震惊与愤慨的修辞性疑问中的“宾格加不定式”结构(感叹不定式)。主语宾格为 quemquam,半异态动词 audeo 的完成时不定式 ausum esse 作谓语,反身代词宾格 se 作 committere 的宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:60-65