- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:56-59
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将城邦中控告者的作用比作卡皮托利乌姆山上的看门狗和鹅,警告无端指控者将受到诬告者的烙印惩罚。随后,他严厉斥责了埃鲁基乌斯缺乏证据的指控以及在法庭上展现出的怠慢无礼的态度。
accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus.1 innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret; tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset possim aliquo modo ignoscere. cum enim aliquid habeat quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. quod si luce quoque canes latrent cum deos salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit.
城邦中有许多控告者是有益的,以便使胆大妄为受到恐惧的遏制;然而,这只有在我们不被控告者公然愚弄的限度内才是有益的。某人也许是无辜的,然而尽管他远离罪责,却未能摆脱嫌疑;虽然这是令人痛惜的,但我仍然可以某种方式原谅控告他的人。因为当他有某些可以充满指控性和嫌疑性地说出的事情时,他就不会显得是在公然耍弄和明知故犯地诬告。因此,我们大家都乐于容忍控告者尽可能地多,因为无辜者若是被控告,还可以被宣告无罪,而有罪者若未被控告,则无法被定罪;而无辜者被宣告无罪,总比有罪者不予审理更为有益。在卡皮托利乌姆山上,公款为鹅群提供食料,并饲养着狗,以便在盗贼来时发出信号。然而它们并不能辨认盗贼,但只要有人在夜间进入卡皮托利乌姆山,它们就会发出信号;因为那是可疑的,所以它们虽然是牲畜,却宁可犯在较为安全的一边。但如果大白天在人们前来敬拜神明时狗也乱叫,我想它们的腿就会被打断,因为它们在毫无嫌疑的时候也如此凶恶。
simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. cibaria vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent2 ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis.
控告者的情况与此极为相似。你们当中有些人是鹅,只会发出叫声而不能伤人;另一些人是狗,既能吠叫又能咬人。我们看到粮食(报酬)提供给你们;但你们尤其应当攻击那些罪有应得之人。这对人民来说是最受欢迎的。其次,如果你们愿意,即便是在某人很可能犯了罪的时候,在有嫌疑的情况下吠叫吧;这也可以被允许。但如果你们这样行事,指控某人杀害了父亲,却既说不出理由也说不出方式,而只是在毫无嫌疑的情况下吠叫,那么确实没有人会打断你们的腿;但如果我了解在座的诸位审判官,他们就会将你们对其深恶痛绝以至于甚至憎恨所有朔日(卡伦达埃)的那个字母,极其严厉地烙在你们的额头上,以至于此后你们除了自己的命运之外将无法控告任何人。
quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? 'ne exheredaretur veritus est.' audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. 'habebat pater in animo.' planum fac. nihil est; non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit.3 cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: 'ego quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore'? haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.
优秀的控告者啊,你给了我什么来辩护?又给了诸位审判官什么来怀疑呢?“他害怕被剥夺继承权。” 我听到了;但没有人说出他为何应当害怕。“父亲心里有这个打算。” 请证明这一点。什么都没有:既没有他曾与谁商议,也没有他曾通知谁,更没有你们心中产生这种怀疑的依据。埃鲁基乌斯,当你以这种方式控告时,你难道不是在公开说:“我知道我收了什么,却不知道该说什么;我只指望了克里索戈努斯所说的一点,即没有人会做那个人的辩护人,眼下没有一个人敢就财产的购买和那场合伙勾当说半句话”吗?正是这种错误的看法驱使你陷入了那场骗局;凭赫拉克勒斯起誓,如果你曾料到会有人回应你,你就连一个字也不会吐露。
operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare. credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in mentem veniret ei, resideret,4 deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur. peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego.
审判官诸位,如果您注意到了,观察他在控告中的懈怠委实是一件有意思的事。我想,当他看到坐在这些长凳上的都是些什么人时,曾打听过这位或那位是否会出庭辩护;关于我,他甚至未曾怀疑过,因为我此前从未辩护过任何公事诉讼。在发现那些有能力且习惯于出庭的人一个也不出庭后,他便开始变得如此漫不经心,以至于每当他心念一转,便坐下来,接着又踱来踱去,有时甚至呼唤一名僮仆——我想是为了吩咐晚餐——简直把诸位的法庭和这场聚会滥用成了完全空无一人的荒野。他最终结束了发言,坐了下来;而我站了起来。
- 56hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus
ita ... ut ne 结构。此处并非单纯表示结果的 ut 从句(以致于……),而是带有限制性或保留性的条件意味(“仅在……不发生的前提/限度下”)。使用否定词 ne 而非 non 进一步强化了这种限制性与目的性色彩。
- 57litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent
核心句构为 litteram illam ... ad caput adfigent(“他们将把那个字母烙在你们额头上”),中插关系从句 cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis。该字母指代诬告(calumnia)的首字母 K,依据《雷姆米乌斯法》,被定罪的诬告者额头会被烙上此字。此处同时借用朔日(Kalendae,利息结算日)的首字母 K,巧妙讽刺控告者对还债日的憎恶。
- 58nihil est; non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit
在 nihil est 之后接有承前省略句,否定词 non 后面省略了动词(如 est 或 dicitur),统辖着并列的间接疑问从句 quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit 以及 unde ... venerit(即“既没有交代他曾与谁商议,也没有……”)。
- 59ut, cum in mentem veniret ei, resideret
在 ita neglegens ... ut ... resideret(漫不经心以致于坐下)这一结果从句框架内,嵌入了表示反复动作的时间从句 cum in mentem veniret ei(“每当他心头念起”)。
