- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:66-71
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引俄瑞斯忒斯等神话悲剧人物的狂乱,指出弑亲者所遭受的折磨并非源于外在的复仇女神,而是来自内心的良知谴责,因此对此类大罪的指控必须有极为严密的动机与证据。随后,他对比了罗马祖先创设的革囊刑与梭伦对该罪立法的缺失,赞颂祖先通过剥夺四元素将罪犯彻底隔绝于自然界的非凡智慧。
videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae1 neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
诗人们传述那些为了给父亲报仇而惩处母亲的人——尤其当人们说他们是遵照不朽神明的命令和神谕行事时——复仇女神却依然纠缠着他们,从不让他们安歇,难道你们没有看到这一点吗?只因他们即便尽孝也无法免于罪愆。审判官诸位,实情正是如此:父母之血蕴含着巨大的力量、巨大的必然性以及巨大的神圣性;一旦从中染上了某种污点,不仅无法洗除,反而会深深渗入心灵,以致随之而来的是极度的狂乱与丧心病狂。
nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a consceleratissimis filiis repetant.
你们千万不要以为,正如你们在戏剧中经常看到的那样,那些犯下不敬与邪恶之罪的人是被复仇女神燃烧的火把所纠缠和惊吓。最折磨每个人的,是他自己的诡诈与他自己的恐惧;纠缠每个人并使其狂乱的,是他自己的罪恶;使人惊骇的,是他自己的恶念与内心的良知。这些才是缠扰不敬之徒的不休而内生的复仇女神,日夜向极度罪恶的儿子们追索父母的惩罚。
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. accedat huc oportet odium parentis, animadversionis paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
这种恶行的巨大,使得弑亲之罪若非几乎无可辩驳地展现出来,便不可置信——除非有可耻的青年时代,有被各种丑行污损的一生,有伴随着耻辱与败德的挥霍无度,有不可遏制的狂妄,以及与癫狂相差无几的鲁莽。在此还必须加上对父母的仇恨、对父亲惩戒的恐惧、奸恶的朋友、知情的奴隶、适宜的时机,以及为此事恰当选取的地点;我甚至要说,如果审判官们要相信这样一桩重大、凶暴而惨痛的罪行,他们几乎应当亲眼看见那沾满父亲鲜血的双手。
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum. itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.
因此,除非得到证实,这桩罪行越是难以置信;而一旦罪证确凿,就越应当受到严惩。所以,不仅可以从许多事情中看出我们的先祖不仅在军力上胜过其他民族,而且在谋略与智慧上也远胜他们,尤其能从这件事中看出这一点:他们为大逆不道之人创设了非同寻常的惩罚。请诸位深思,在这一方面,他们比其他民族中被称为最智慧的人在智谋上高明了多少。
prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur.2 quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur. insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
据记载,雅典人的城邦在其执掌霸权时是最有智谋的;人们更称那座城邦中最明智的人是梭伦,即写下他们至今仍在使用的法律的那个人。当有人问他为何不对杀害父母者设立惩罚时,他回答说他认为没有人会做出这种事。据说他表现得很明智,因为他对以前从未犯过的罪行没有作任何规定,以免显得不是在禁止,而是在提醒。我们的先祖又是何等明智得多啊!他们认识到,没有任何神圣之物是狂妄终究不会侵犯的,于是他们为弑亲者构想出一种非同寻常的刑罚,以便让那些大自然本身无法约束其恪守本分的人,能够因刑罚的巨大而远离罪行。他们要求将罪人活着缝进皮囊,然后扔进河中。
O singularem sapientiam, iudices! nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur?3 noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint.
啊,审判官诸位,这是何等非凡的智慧!他们突然剥夺了此人的天空、太阳、水与大地,难道不显得是将这个人从自然界中铲除并剥夺了吗?——好让那个杀害赋予自身生命之人的人,被剥夺据说万物赖以产生的一切元素。他们不愿将尸体抛给野兽,以免我们在野兽接触了如此大罪之后反遭其更凶猛的祸害;他们也不愿将他们赤裸地直接投入河中,以免被冲入大海时污染了大海本身——而人们认为凡是受玷污之物都可在海水中得到洗涤;总之,没有任何事物卑微或普通到他们还会为其留下一丝一毫的地步。
- 66videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae
先取构词(prolepsis)。在主句疑问结构 videtisne ... ut eos agitent Furiae(你们难道没看到复仇女神如何纠缠他们吗)中,关系从句 quos nobis poetae tradiderunt ... sumpsisse(诗人们传述那些为父报仇而惩处母亲的人)被提前至从属连词 ut 之前,并在 ut 从句内由宾语代词 eos 复指,从而在句首极大地凸显了神话悲剧中弑母者(如俄瑞斯忒斯)的形象。
- 70ne non tam prohibere quam admonere videretur
带有双重否定的目的从句。在否定引导词 ne(免得/以免)引导的从句中嵌入了 non tam A quam B(与其说是A不如说是B)结构,整体意为“以免显得不是在制止,而是在提醒(引发注意)”。这一结构准确表达了梭伦的顾虑:唯恐立法设立刑罚反而向世人提示了前所未有的罪行。
- 71cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur?
关系从句与目的/结果从句的层叠结构。关系代词 cui 承接先行词 hunc hominem,虚拟式谓语 ademerint 表明特质或先祖立法的意图与缘由;紧随其后的 ut ... careret 则阐明了这种剥夺的目的与必然结果。句中将古希腊罗马哲学中的四元素(天、日、水、土)与“赋予自己生命之人”(unde ipse natus esset)同“万物所生之源”(ex quibus omnia nata esse dicuntur)通过对称的从句结构紧密对应起来。
