← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§50-55

先辈的务农精神与剥夺继承权之说的驳斥

西塞罗引述崇尚农耕的古罗马先贤来讥讽控告者的论调,并反驳所谓剥夺继承权的主张纯属既无证据又无动机的无端捏造。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§50

​ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus,1 si illis temporibus natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes,2 profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares. at hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam nobis reliquerunt. suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt.

埃鲁基乌斯,如果你出生在执政官需要从犁把旁被征召的年代,你委实会成为一个可笑的控告者。因为既然你认为主持农耕是一种耻辱,你必定会把被派去的使者们遇见时正亲手播种的那位阿提利乌斯判定为最可耻、最不体面的人。然而,凭赫拉克勒斯起誓,我们的先祖对他以及其他同类之人的看法全然不同;正因如此,他们给我们留下了一个从极其弱小的共和国发展成的最伟大、最繁荣的国家。因为他们勤勉地耕种自己的土地,而不贪婪地觊觎他人的田产;凭借这些作为,他们以土地、城市和各民族壮大了共和国、这一帝国以及罗马人民的名声。

§51

​neque ego haec eo profero quo conferenda sint3 cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.

我提出这些事情,并不是因为它们理应与我们当下审理的案情相提并论,而是为了让大家明白:既然在我们的先祖时期,那些本应时刻执掌共和国舵轮的最高尚、最显赫的人士,尚且在耕种田地中投入了相当多的劳力和时间,那么对于一个承认自己是乡下人的人,既然他始终勤恳地生活在乡间,尤其是在没有什么是他既能让父亲更为悦纳、让自己更为惬意、或者在事实上更为体面的情况下,就应当予以宽恕。

§52

​odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? 'immo vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.' audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: 'convivia cum patre non inibat.' quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret. 'domum suam istum non fere quisquam vocabat.' nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.

因此,埃鲁基乌斯,我想父亲对儿子的极度仇恨,就是从容许他待在乡下这一事实中表现出来的吧。难道还有别的事吗?他说:“不仅如此,确实还有;因为他心里打算剥夺他的继承权。” 我听到了;现在你说出了一件与本案相关的事;因为那些别的事情,我想你也承认是微不足道且荒谬可笑的:“他不与父亲一同赴宴。” 自然如此,因为他甚至连城都极少进。“几乎没有人邀请那个人到自己家里去。” 这也不足为奇,因为他既不住在城里,也不可能回请对方。

§53

​verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest. 'exheredare pater filium cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias;4 tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror.

然而你也明白这些都是无聊的琐事;让我们来看看我们刚才开始探讨的那一点吧,关于仇恨,绝不可能找到比这更确凿的论据了:“父亲打算剥夺儿子的继承权。” 我姑且不问出于什么缘由;我问你是如何知晓的;尽管你本应陈述并列举出所有的缘由,而一个指控如此大罪的可靠控告者的职责,正是要阐明儿子的所有恶行与罪过,父亲正是在这些恶行的激怒下,才得以横下心来克服天性本身,将那深植于心中的爱驱逐出脑海,最终忘记自己是一个父亲;而我认为,若非此人犯有重罪,这是绝不可能发生的。

§54

​verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. exheredare filium voluit. quam ob causam? 'nescio.' exheredavitne? 'non.' quis prohibuit? 'cogitabat.' cogitabat? cui dixit? 'nemini.' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem?

不过,我允许你略过那些通过沉默便承认其并不存在的事;但唯独这一条——即打算剥夺继承权——你确实必须阐明清楚。那么,你提出了什么理由让我们相信事实确是如此呢?你实事求是地说不出任何话来;至少也得编造得合情合理一些,以免让人过于明显地看出你正在公然做的事情:愚弄这个可怜人的命运以及诸位如此尊贵的人的尊严。“他想要剥夺儿子的继承权。” 出于什么缘由?“我不知道。” 他剥夺了吗? “没有。” 谁阻止了他? “他当时正在考虑。” 他考虑过?他对谁说了? “没对任何人说。” 滥用审判、法律和诸位的威严以谋取私利和满足私欲,除了像这样指控并抛出一桩你不仅无法证明而且甚至不尝试证明的罪名之外,还能是什么呢?

§55

​nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huic inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut5 horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere oportere.

埃鲁基乌斯,我们当中没有一个人不知道你与塞克斯图斯·罗基乌斯素无恩怨;所有人都看得很清楚你究竟为何作为仇敌来到这里;他们知道你是被此人的钱财所诱惑而来的。既然如此,那又如何呢?即便你贪图利益,你也本该有所收敛,理应认为诸位的清誉和《雷姆米乌斯法》还是具有某种分量的。

语法注5 条
  1. 50ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus

    句首的 ne 并非否定词,而是肯定强调小词(亦写作 nae),意为“确实”、“委实”,用来加强非真实条件句结论句(未完成过去时虚拟式 esses)的语气,不可误解为否定词。

  2. 50qui praeesse agro colendo flagitium putes

    关系代词 qui 引导接虚拟式 putes 的关系从句,表示原因或特征(“既然你是一个认为主持农耕为耻辱的人”)。agro colendo 是受 praeesse 支配的与格动形容词结构。

  3. 51neque ego haec eo profero quo conferenda sint

    与否定词呼应的 eo ... quo 带虚拟式,构成表示“被否定的假定理由”的句式(“并非因为应当加以比较才提出这些”),并与后文由 sed ut 引导的真实目的从句形成对比。

  4. 53quaero qui scias

    此处的 qui 并非主格关系代词,而是相当于 quo modo 的疑问副词/夺格形式,意为“如何”、“怎样”,引导带虚拟式 scias 的间接疑问句。

  5. 55ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut

    ita ... ut 结构在此处表示限制性或结果性条件,意为“即便贪图利益,也当以……为度”。quaestus 是受 cupidum 支配的宾格性属格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:50-55