← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§31-37

辩护的决心与诉讼三要素的划分

西塞罗下定决心不惧危险履行辩护职责,将原告方的暴行与昔日狂人芬布里亚的恶行相比拟;随后他指明阻碍辩方的三项要素(罪名、猖獗与权势),界定了自己反驳罪名与裁判官粉碎不法权势的各自职责。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31

​et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant omnia,1 succurram ac subibo. certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter libereque dicere; nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.

或许在接手此案时,我因年轻气盛而行事鲁莽;但既然我已经承揽下来,凭赫拉克勒斯起誓,即便四面八方所有的威胁、恐怖和危险全都降临,我也定将施救并挺身面对。我的决心已定:凡是我认为与本案相关的一切,我不仅要直言不讳,而且要欣然、大胆且自由地道出;审判官各位,决不会有任何巨大的变故,能使恐惧对我施加的力量超过信义的力量。

§32

​etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit? patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis?

事实上,究竟有谁的心灵松懈到如此地步,目睹这些事情却能保持沉默并置之不理?“你们在我父亲并未被列入公敌名单之时割断了他的喉咙,在他被害后又将他列入公敌之列,你们用暴力将我逐出家门,霸占了我的祖传家产。你们还想要什么?难道你们如今竟带着刀剑和凶器来到了审判席前,以便在此处要么割断我的喉咙,要么将我定罪吗?”

§33

​hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. is cum curasset in funere Gaii Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. cum ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum corpore recepisset.2' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus perdiderit et adflixerit; quos quia servare per compositionem volebat, ipse ab eis interemptus est.

不久前,在我们城邦中曾有过一个最为胆大妄为之人,盖乌斯·芬布里亚;而且除开那些同样发疯的人之外,在所有人看来他也是最疯狂的。在盖乌斯·马略的葬礼上,他曾指使人刺伤昆图斯·斯凯沃拉——我们城邦中最神圣、最卓越的人物;关于对此人的赞誉,此处既非多言的场所,然而人们所能言说的也不会超过罗马人民铭记在心的一切——当芬布里亚获悉他有可能存活时,竟向斯凯沃拉提起了公诉。当有人质问他,对于一个无人能够根据其尊严予以恰当赞扬的人,究竟打算控告他什么时,据说这狂徒依其疯癫本性答道:“因为他没有用身体完全接下整件凶器。”除开这位人物本身的死亡之外,罗马人民从未见过比这更为愤慨的事;而他的死具有如此巨大的影响,以至于他的被杀使所有人蒙受毁灭与打击;由于他本想通过和解来拯救这些人,他自己反而被这些人所害。

§34

​estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non est ferendum. nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.

眼下的情形难道不是与芬布里亚的那番言辞和行径惊人地相似吗?你们控告塞克斯图斯·罗基乌斯。为何如此?因为他从你们手中逃脱了,因为他没有任由自己被杀。前者由于是发生在斯凯沃拉身上,显得更为骇人听闻;而后者由于是克里索戈努斯所为,则是决不能容忍的。凭不朽诸神起誓!在此案中究竟有什么需要辩护的?有什么要点需要辩护人的才智,或极度渴求演说家的雄辩?审判官各位,让我们剖析整个案件,并在呈现在眼前的情况下加以考量;这样你们便能极其容易地明白,究竟是何事构成了整场审判的内核,我们应当就哪些事情发言,而你们又宜于遵循什么。

§35

​tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. criminis confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. quid igitur est?

据我推测,此时此刻阻碍塞克斯图斯·罗基乌斯的共有三件事:对手的指控、大胆妄为和权势。指控的捏造由控方埃鲁基乌斯承担,大胆妄为的角色由罗基乌斯家族之人自揽,而最具威势的克里索戈努斯则仗着权势作战。我明白我必须对所有这些事情发言。那么情况究竟如何呢?

§36

​non eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.

对所有这些并非以同一种方式发言,因为第一件事属于我的职责,而其余两件则是罗马人民托付给你们的;我应当驳倒指控,而你们必须抵制其猖獗,并在第一时间扑灭并粉碎这类人毁灭性且不可容忍的权势。

§37

​occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. scelestum, di immortales! ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur! etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.3

塞克斯图斯·罗基乌斯被控弑父。不朽诸神啊!这是何等邪恶而大逆不道的罪行,竟到了单凭这一恶行便似乎囊括了所有罪恶的地步!因为,正如智者们精辟所言,倘若甚至一个眼神都常常会伤害孝道,那么对于将死亡带给父母之人,又能找到何等足够严厉的刑罚呢?如果情势需要,神法和人法本要求他本人为了父亲去死。

语法注3 条
  1. 31licet hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant omnia

    非人称动词 licet 接虚拟式(impendeant)构成让步从句(“即使……逼近”)。hercules 是插入式的起誓语(“凭赫拉克勒斯起誓”)。该从句作为主句谓语 succurram ac subibo 的让步状语。

  2. 33quod non totum telum corpore recepisset

    从属从句中使用虚拟式过去完成时(recepisset),表间接引语中转述的主观理由(即芬布里亚本人提出的起诉缘由),而非叙述者陈述的事实。

  3. 37pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant

    关系代词 pro quo 的先行词为前文的 parenti。ipsum 为不定式 mori 的宾格逻辑主语,指儿子自身。主句谓语 cogebant 的主语为 iura divina atque humana(“神法与人法强制他本人在情势需要时为之去死”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:31-37