- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:38-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩护人指出被告毫无任何残暴品行、挥霍或债务等足以驱动弑父罪行的动机,并驳斥了原告关于其“因被父亲憎恶而放逐乡间”的指控,说明将田产托付给儿子是地方显贵的优厚关怀与传统常态,绝非惩处。
in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, Gaii Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere? nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita? quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa contulisti.
在这样一起重大、凶残且罕见的恶行中——这种罪行如此罕见,以至于一旦有所传闻,便被视为如同凶兆与妖异一般——盖乌斯·埃鲁基乌斯,你究竟认为原告应当运用怎样的论据呢?难道他不该揭露那个被控告之人的异乎寻常的狂妄、凶残的品性、野兽般的本性,以及沉溺于一切恶习与丑行的一生,总之一切彻底败坏、自趋毁灭的情状吗?而其中任何一点,你甚至都未曾作为责难的由头加在塞克斯图斯·罗基乌斯身上。
patrem occidit Sex. Roscius. qui homo? adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam inductus? annos natus maior quadraginta.1 vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. at hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. de luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. nihil autem umquam debuit. cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est.
塞克斯图斯·罗基乌斯杀害了父亲。他是怎样一个人?是一个堕落并被不肖之徒引诱的青年?他年过四十。那么想必是个老资格的刺客,一个凶悍且常年惯于杀戮之徒。然而这一点诸位甚至没有听到原告提及。那么,想必是奢靡、巨额债务以及心中无法遏制的贪欲驱使他犯下了这桩罪行。关于奢靡,埃鲁基乌斯本人已经为他洗清了,因为他说此人几乎从未参加过任何宴席。而他也从未欠过任何债务。再者,正如原告自己所指控的那样,在一个始终居住在乡下、以耕种田地为生的人身上,又怎会有欲望存在呢?这样的生活与欲望相距最远,而与本分紧密相连。
quae res igitur tantum istum furorem sex. Roscio obiecit? 'patri' inquit 'non placebat.' patri non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium2 sine causis multis et magnis et necessariis.
那么,究竟是什么事情让塞克斯图斯·罗基乌斯染上了如此疯狂呢?“他不讨父亲喜欢,”他说。不讨父亲喜欢?为了什么缘故?因为这缘故也必然是正当、重大且显而易见的。因为正如若无极其繁多和重大的缘由,儿子弑父是不可置信的一样;若无众多、重大且不可避免的缘由,儿子成为父母的憎恶对象也是不合常理的。
rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. at perspicuum est nullum fuisse. pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? at is quidem fuit omnium constantissimus. ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.
因此,让我们再次回到同一论题,探寻在这独子身上究竟有何等重大的劣迹,以至于他令父亲不快。然而显而易见的是,全无半点。难道是父亲疯了,竟然无缘无故憎恨起自己所生下的骨肉?但他恰恰是所有人中最明理沉稳之人。因此,这已经是显而易见的了:如果既非父亲发疯,亦非儿子败类,那么父亲便无憎恨的理由,儿子也无犯罪的动机。
'nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.
“我不知道,”他说,“有何憎恨的理由;但我明白存在憎恨,因为先前当他有两个儿子时,他希望那已死去的另一个〔儿子〕时时刻刻留在自己身边,却把这个打发到乡下的田产上去。”埃鲁基乌斯在一桩拙劣而无聊的控告中遇到的困境,正是我在这桩极佳的辩护中所经历的。他找不到如何去坐实虚构的罪名,而我则找不出该用何种推理来驳斥和化解如此微不足道的事情。
quid ais, Eruci? tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat?3 quid? hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere?
你说什么,埃鲁基乌斯?塞克斯图斯·罗基乌斯将那么多美丽、丰饶的田产交给他儿子耕种和守护,难道是为了将他贬黜和惩处吗?怎么?那些有子嗣的家父们,特别是来自乡间自治邑的那个阶层的人们,难道不认为自己的儿子竭力照料家业、将最多的辛劳和热情倾注在耕种田产上,是他们自己最渴望的事情吗?
an amandarat hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? quid? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a veritate. quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.
还是说,他以这种方式将此人打发走,使他待在田地里、仅在庄园里受供养,并被剥夺一切便利?怎么?如果事实表明他不仅主持耕种田产,而且在父亲生前习惯于享受特定的庄园,你仍要把他的这种乡间生活称为贬黜和放逐吗?埃鲁基乌斯,你看到了吧,你的论证与事实本身及真相相距有多远。做父亲的按惯常习惯所做的事,你却当作异事来指责;出于善意而为的事,你却诬指为出于仇恨;父亲为了给儿子增光而准予的事,你却说他是为了施加惩处。
- 39annos natus maior quadraginta
比较级 maior 之后未接连词 quam,而是直接保留了表示年龄与时间跨度的宾格短语 annos... quadraginta。在拉丁语中,诸如 maior、minor、plus、amplius 等比较级副词或形容词后常省略 quam,且所修饰的数量词格位不受影响。
- 40odio fuisse parenti filium
双与格结构(double dative):odio 作表语性质的目的/结果与格(“作为憎恶的对象”),parenti 作承受影响的人的参照/利害与格(“对父母而言”),与宾格不定式的主语 filium 及不定式 fuisse 共同构成宾格不定式从句。
- 43tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat?
动词 tradiderat 的直接宾语 tot praedia... 搭配了与之同性的动形容词(gerundive)colenda ac tuenda,表示“交予其去耕作与看护”的目的用法。介词短语 relegationis ac supplici gratia(“为了贬黜与惩处之故”)作为方式/目的状语修饰动词 tradiderat。
