- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:25-30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿梅里亚使节团试图向苏拉申诉却遭克里索戈努斯欺骗,生命受到威胁的塞克斯图斯·罗基乌斯被迫逃往罗马投奔凯基利亚。暗杀未遂的仇敌转而策划以弑亲罪对他提起公诉,企图借助法庭将他铲除。
itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur1 ad Lucium Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.2 atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente Lucio Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur.
因此,市议会立即作出决议,派遣首席十人团前往卢基乌斯·苏拉处,向他说明塞克斯图斯·罗基乌斯究竟是怎样的人,控诉那些人的罪行与暴行,并恳请他愿意使死者的名声与无辜儿子的财产得到保全。请各位审听决议原文。[宣读市议会决议]使者们到达了营地。审判官各位,正如我刚才所说,大家都能明白,这些罪行与丑事是在卢基乌斯·苏拉不知情的情况下干出来的。因为克里索戈努斯立即亲自找到他们,并派遣显贵之人前去交涉,请求他们不要去见苏拉,并承诺克里索戈努斯将满足他们的一切愿望。
Vsque adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent,3 cum ille confirmaret sese nomen sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum Titus Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata4 reverterunt. ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
而且,他害怕到了极点,宁愿死也不愿苏拉得知这些事情。这些恪守古风的使者,习惯以己度人,当克里索戈努斯信誓旦旦表示会从名单上除去塞克斯图斯·罗基乌斯的名字、并将无负担的田庄归还给儿子,且身为十人使节之一的提图斯·罗基乌斯·卡皮托亦一同保证必当如此时,他们便轻信了;他们未曾陈情便返回了阿梅里亚。起初,那些人开始日复一日地拖延推诿,随后越发懒散地无所作为并一再戏弄,最后——正如人们轻易看出的那样——开始谋划谋害这位塞克斯图斯·罗基乌斯的性命,因为他们认为,只要合法主人安然无恙,他们就无法长久占有他人的财产。
quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.
他一旦觉察到这一点,便依照朋友和亲属的建议逃往罗马,投奔巴利亚利库斯之女、内波斯的姐妹凯基利亚——我怀着崇敬之情提及她的名字——其父生前与她交往极密;审判官各位,正如所有人始终认为的那样,即便在今天,古老道义的痕迹仍在这位妇人身上宛如典范般留存着。正是她,收留了这位赤贫、被逐出家门并被剥夺家产、四处躲避强盗刀刃与威胁的塞克斯图斯·罗基乌斯,庇护了这位已经被所有人绝望抛弃、惨遭压迫的宾客。因着她的德行、忠诚与周全,才使得此人得以活着作为被告走上法庭,而不是被杀害并登记于受处决者名单之中。
nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. ita loqui homines:5 'quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur,6 cum ab nullo defensus esset.'
因为那些人发现塞克斯图斯·罗基乌斯的性命受到了极严密的保护,他们再无任何行刺的机会之后,便策划了一个充满罪恶与胆大妄为的阴谋:以弑亲罪告发他,为此寻觅一个老练的告发者,以便就这桩毫无嫌疑基础的事件罗织言辞,归根结底,既然他们无法在罪名上取胜,便要借当时的时局本身来发起攻击。他们议论道:“正因为长时间未曾开庭审判,第一个被带上法庭的人理应被定罪;而且由于克里索戈努斯的权势,此人将缺乏辩护人;关于变卖财产与那一结托之事,将无一人敢于提及;仅凭弑亲罪的名目与罪行的骇人听闻,加之无一人为他辩护,除掉他将毫不费力。”
hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.7 quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?
在这一企图、或者更确切地说是这一疯狂的驱使下,他们将这个在自己渴望之时却未能亲手杀死的人,交到了你们手中来任由宰割。审判官各位,我应当首先哀叹什么,或者最该从何处谈起,又该寻求怎样的帮助,向谁寻求?我应当祈求不朽诸神、罗马人民,还是祈求此时掌握最高权力的你们的庇护?
pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit cervices Tito Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est non deest profecto, iudices.
父亲惨遭不义杀害,家宅被仇敌围困,财产被夺走、占领并洗劫,儿子的生命受到威胁,屡次遭到刀剑与刺杀的侵袭。在这如此之多的罪行中,还有哪种恶行未曾出现?然而他们竟变本加厉,用其他可耻的恶行将这些层层叠加:他们捏造出令人难以置信的罪名,用此人自己的钱财收买针对他的证人和告发者;他们向这个可怜的人提出这样的条件,让他选择是宁愿向提图斯·罗基乌斯引颈就戮,还是被缝入皮囊在极度屈辱中丧命。他们以为此人会缺乏辩护人;辩护人确实缺乏。然而,审判官各位,一个敢于直言不讳、忠实为他辩护的人——这在当下的诉讼中已然足够——却绝没有缺席。
- 25ut decem primi proficiscantur
从属于“decretum fit”(作出决议)的名词性从句,表示决议内容。四个现在时虚拟式动词(proficiscantur, doceant, conquerantur, orent)并列,构成使节团受托的具体事项。
- 25conservatas velit
虚拟式现在时“velit”直接支配完成时被动分词“conservatas”作宾语补足语。这是古代法令与决议文中常见的程式化用语(formula),意为“希望……得以处于保全的状态/促使其得到保全”。
- 26qui ex sua natura ceteros fingerent
关系从句中的虚拟式“fingerent”表特征或原因,解释了使节们为何容易受骗(“因为他们是根据自身的本性来度量他人之人”)。
- 26re inorata
由名词“res”与形容词“inorata”(源自“oro”陈述,带有否定前缀“in-”)构成的独立夺格。属于法律与外交上的习惯用语,意为“未曾陈述案情/使命未竟”。
- 28ita loqui homines
既可解析为历史不定式(主语“homines”为主格),亦可解析为主语为宾格的不定式短语(引出间接引语)。无论采取何种解读,均用于引出后续关于同谋者盘算与密谋的言论('quod iudicia...')。
- 28fore ut hic nullo negotio tolleretur
在间接引语中用作未来时不定式表达的迂回结构(“fore ut”+虚拟式未完成过去时“tolleretur”),从属句中的虚拟式受过去时主句序列管辖。
- 29iugulandum vobis tradiderunt
动形容词(未来时被动分词)“iugulandum”与动词“tradiderunt”的直接宾语“eum”一致,表示目的,意为“交由你们去宰割”。
