← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§128-132

拍卖违背法定截止日期与苏拉的无干系

西塞罗指出塞克斯图斯·罗斯基乌斯的财产拍卖是在法定截止日期之后进行的,属明显违法;他将政务中的疏漏归因于国家事务的繁重而为苏拉开脱,同时揭露整起阴谋的全权策划者唯有获释奴克鲁索戈努斯一人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§128

​opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse constat. intellego me ante tempus, iudices, haec scrutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam curem.1 non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam se laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.

因为我认为法律中写明了公敌宣告和财产拍卖应在何时截止,即六月朔日。然而在其后数月,这个人被杀,其财产据说也被拍卖了。确实,要么这笔财产根本未曾载入公家账册,我们被那个无赖以超出我们想象的巧妙手段所戏弄;要么,如果载入了,公家账册也是通过某种手段被篡改了;因为按照法律,这笔财产绝不可能被拍卖,这是确凿无疑的。审判官诸位,我意识到自己过早地探究了这些问题,并且几乎犯了错误:当我本应拯救塞克斯图斯·罗斯基乌斯的性命时,却在医治指甲上的倒刺。因为他并不为金钱操心,也不计较任何个人的利益;他认为只要能摆脱这不公正的嫌疑和捏造的罪名,自己将欣然承受贫困。

§129

​verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio. quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.

但我恳请诸位,审判官诸位,这样来听取这剩下的寥寥数言:即认为我的一部分话是为我自己而说,一部分是为塞克斯图斯·罗斯基乌斯而说。因为那些在我看来确实不公且不可容忍、并且我认为若不加防范便关涉每一个人的事,我是出于自己的心意与悲痛而代表我自己宣讲的;至于那些关涉此人的生命安危与案情的事,以及他希望为自己辩白什么、对何种条件感到满意,审判官诸位,你们很快便会在我演讲的尾声中听到。

§130

​ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud adversarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente L. Sulla commisisse.

我撇开塞克斯图斯·罗斯基乌斯,出于我自己的意愿质问克鲁索戈努斯:第一,为何一位极优秀公民的财产会被拍卖;其次,为何一个既未被列入公敌宣告名单也未在敌阵中被杀的人的财产会被拍卖,而法律仅仅是针对那些人制定的;再者,为何是在法律预先规定的截止日期很久之后才被拍卖;最后,为何以如此微不足道的价格被拍卖。如果他企图把这一切推卸到自己的庇护人身上——正如那些卑劣邪恶的获释奴经常做的那样——他也将毫无所获;因为谁都知道,由于事务的浩繁,许多人在卢基乌斯·苏拉一部分不赞同、一部分不知情的情况下犯下了诸多行径。

§131

​placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, Lucium Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.2

那么,在这些事情中任凭某些疏漏因失察而产生,是令人满意的吗?并不令人满意,审判官诸位,但这是不可避免的。因为,如果至善至大的朱庇特——天空、大地与海洋全凭其点头与意志被统治——尚且常常以狂暴的风力、肆虐的风暴、过度的酷热或难以忍受的严寒危害人类、摧毁城市、破坏庄稼,而我们认为这些破坏并非出于毁灭的目的由神圣的谋划所致,而是由自然事物本身的力量与宏大所造成的,但相反我们看到我们所使用的便利、享受的光明以及呼吸的气息都是由他赐予并赋予我们的;那么,审判官诸位,当卢基乌斯·苏拉独自统治共和国、掌舵整个世界、并且如今用法律巩固他用武力收复的帝国威严时,他未能察觉到某些事情,我们又何必惊奇呢?除非这值得惊奇:神力尚且无法达到的事,若人心未能达到便令人惊异。

§132

​verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius... ... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.

然而,且不说这些已经发生的事,仅从眼下正在发生的事中,难道不是任何人都能看出这所有一切的始作俑者和策划者唯独是克鲁索戈努斯一人吗?正是他张罗着告发塞克斯图斯·罗斯基乌斯,埃鲁基乌斯宣称正是为了向他致敬才提出指控……那些在萨伦蒂尼或布鲁蒂乌姆拥有地产的人,一年之中从那里几乎难以听到三次消息,却自以为把财产管理得妥当且合理。

语法注2 条
  1. 128qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam curem

    由关系代名词 qui 引导的定语从句中使用了虚拟式 curem,带有自我反省与责备色彩的原因或特征语气("既然我……却去治疗……")。此外,reduviam curare("医治指甲倒刺")为谚语用法,与 capiti mederi("救治生命")形成对照,比喻舍本逐末、在关涉生死的紧要关头却去关注细枝末节。

  2. 131nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit

    在 nisi hoc mirum est("除非这令人惊异")之后,hoc 的内容由条件从句 si id mens humana adepta non sit 说明(mirum est si... 结构),而前置的关系从句 quod vis divina adsequi non possit 中的关系代词 quod(adsequi 的宾语)则由条件从句中的 id 回指。字面意为:"除非这一事实是令人惊异的,即:若人心未能达到连神力都无法达到的事[这居然令人称奇]"。此嵌套假设句具有强烈的反讽意味,旨在论证即便是神也无法避免自然灾害的盲目破坏,因而身为凡人的苏拉未能洞察所有细微恶行也是情理之中。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:128-132