- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:133-138
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了克鲁索戈努斯极度奢靡的生活与专横跋扈的举止,指出清算这一败类绝非损害贵族阶层的事业或苏拉的胜利,相反,唯有抵制其肆虐方能捍卫正义与贵族胜利的真正尊严。
alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis;1 habet animi causa rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.2 quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo potuit. familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?
另一个人则从帕拉蒂乌姆山和他自己的府邸降临到诸位面前;为了自娱自乐,他在城郊拥有一处优美的庄园,此外还有多处地产,然而没有一处不是显赫且邻近罗马的。他的住宅堆满了科林斯和提洛的青铜器皿,其中就有他最近以极高价格买下的那尊自热温水炉,以至于路过并听到拍卖人报盘的人都以为正在拍卖一座庄园。此外,诸位以为他那里还有多少雕花银器、多少华丽织锦、多少绘画挂屏、多少雕像、多少大理石?当然,那是在动乱与掠夺之中,能够从许多显赫家族搜刮并堆积在同一座宅第里的所有之物。至于他拥有的仆从队伍多么庞大、掌握着多么多样的技艺,我又何必多言呢?
Mitto hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium.
我且不谈厨师、面包师、轿夫这些普通技艺;为了他的心情与耳朵的享乐,他豢养了如此多的人,以致整条街巷每天都回荡着歌喉、琴弦与长笛的乐声,以及每夜的宴饮之声。审判官诸位,在这样的生活中,你们以为每天会有怎样的开销、怎样的挥霍?又会有怎样的宴饮?我想,在那样的宅第里,宴饮该是高尚的吧——如果这处地方应当被称为宅第,而不是恶行的作坊和一切无耻勾当的客栈的话。
ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis, iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.
然而,审判官诸位,你们亲眼看见他本人如何梳理着头发、涂抹着香膏,带领着一大群身着托加的人在广场各处招摇过市;你们看见他是如何鄙视所有人,如何认为与他相比无人算得上是人,如何自认为唯有自己幸福、唯有自己有权有势。如果我想要列举他所犯下和企图从事的事,审判官诸位,我担心某些缺乏见识的人会认为我企图损害贵族的事业及其胜利。尽管凭我的权利,如果这一派别中有何事令我不满,我完全可以予以谴责;因为我并不担心会有人认为我的心曾游离于贵族的事业之外。
sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur,3 id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere4 quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate Lucii Sullae gesta esse intellego.
了解我的人都知道,就我微薄而孱弱的力能而言,在我最希望发生的事——即达成和解——未能实现之后,我竭尽全力拥护的,正是让最终获胜的那些人获胜。因为有谁看不出下贱之辈正在与有尊严者争夺统治权呢?在那场争斗中,凡是不加入那些只要其平安则对内可保全尊严、对外可保全威望的人一边的人,都是堕落的公民。审判官诸位,这些事情得以完成,每个人的荣誉和等级得以恢复,我感到欣慰并极为欢喜;并且我明白,这一切都是凭着诸神的意愿、罗马人民的热忱,以及卢基乌斯·苏拉的谋略、统帅权与福运而成就的。
quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est.
对于那些用尽一切手段对抗作战的人施加惩罚,我不应当指责;对于那些在经世济民中立下卓越功勋的勇士授予荣誉,我深表赞同。我认为之所以作战就是为了实现这些,我也承认自己曾怀抱这一党派的热忱。但是,如果作战的目的和拿起武器的缘由,竟然是为了让最卑劣的人用他人的钱财发家致富,侵吞每一个人的财产,而且这不仅在实际上不准制止,甚至在言语上也不准谴责,那么在那场战争中,罗马人民确实不是获得了重生与复兴,而是被征服和被压迫了。
verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat: 'vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet.5 'hoc fecissem.' facias licet; nemo prohibet. 'hoc decrevissem.' decerne, modo recte; omnes approbabunt. 'hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.
然而事实远非如此;审判官诸位,这些全非事实。如果你们抵制那些人,不仅贵族的事业不会受损,反而会增添光彩。因为凡是想谴责这些行径的人,都在抱怨克鲁索戈努斯竟有如此大的权势;而凡是想称赞的人,都在提醒说并未准许他如此。而且现在,没有任何理由让任何人愚蠢或邪恶到说出这样的话:“我真希望这是被允许的;我本会说出这番话。”你可以说;这是被允许的。“我本会做这件事。”你可以做;这是被允许的;无人阻止。“我本会做出这项决议。”只要正确,你就决议吧;所有人都会赞同。“我本会做出这项判决。”如果你公正合规地判决,所有人都会予以称赞。
- 133alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis
tibi 是“伦理性与格”(dativus ethicus),并非作为句子的语法补足语或间接宾语,而是说话者用来唤起听众(陪审官)注意、使眼前的场景显得栩栩如生的修辞标记,意为“你看,另一个人正向你们走下山来”。
- 133ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur
在由 tanto pretio 引出的结果从句(ut ... arbitrarentur)内部,嵌套了充当主语的关系代词从句(qui ... audiebant);该从句谓语 audiebant 带有间接疑问句宾语(quid praeco enumeraret),而结果从句的主动词 arbitrarentur 则统辖宾格不定式短语 fundum venire。其骨架结构为:“以如此高的价格,以至于路过并听到拍卖员报盘的人们竟以为是一座庄园在被拍卖”。
- 136ut componeretur
这是一个同格性名词从句(接未完成过去时虚拟式),用于具体说明前述先行词 id(即 id quod maxime volui fieri non potuit 中的 id)的实际内容。虽然在形式上可作目的从句理解,但在此处作为同格/解说成分、阐明西塞罗“最希望发生的事情”(即双方达成和解)最为契合上下文脉络。
- 136quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere
perditi civis 是表示特征与属性的“述语属格”(genitivus proprietatis/characteristicus),系动词 erat 的主语是不定式短语 non se ad eos iungere(不与那些人联合)。该句型表达“不与他们站在一起,是堕落(邪恶)公民的特征”。
- 138dicas licet
非人称动词 licet(可以、允许)不带连接词 ut 而直接统辖虚拟式动词(dicas, facias)的并列构拟(parataxis),表示准许或让步:“你说吧,这是允许的”;后文的 facias licet 结构完全相同。
