← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§122-127

控诉克鲁索戈努斯的权势与拍卖的非法性

西塞罗在辩护结构上将谋杀罪责与没收财产拍卖的利益划分开来,转而控诉幕后黑手克鲁索戈努斯的过分权势,并开始论证罗斯基乌斯财产的拍卖在法律上根本无法成立。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§122

​Chrysogonus suine malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nunc primum in mentem venit dicere. meministis me ita distribuisse initio causam: in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.

克鲁索戈努斯不想对他们进行刑讯,是为了掩盖他自己的恶行吗?绝非如此,审判官诸位;我不认为所有事情都适用于所有人。就我而言,我并未在克鲁索戈努斯身上怀疑这类事情;而且我如今说出这番话,也绝非初次闪现在我的脑海之中。你们记得我在开篇时曾将案情做如下划分:划分为其全部论证都被托付给埃鲁基乌斯的指控,以及其扮演之任务被加于罗斯基乌斯家族身上的胆大妄为。凡是涉及恶行、罪孽与谋杀的,都必定属于罗斯基乌斯家族专属之物。我们所说的是,克鲁索戈努斯过分的权势与威严阻碍了我们,决不能容忍,并且既然权力已赋予你们,理应不仅被你们削弱,甚至应当受到你们的惩处。

§123

​ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere1 verum inveniri; qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.

我是这样认为的:凡是希望对那些在谋杀发生时确凿在场的人进行审讯者,必定渴望查明真相;而拒绝这一点的人,即便口头上不敢承认,事实上却无疑自认了自己的恶行。审判官诸位,我在开篇时说过,我不愿在超出案情需要和必然性本身所迫的限度之外多谈这些人的罪行。因为确实可以提出许多事情,而且其中的每一件事都可以用许多论据来说明。但我勉强而迫不得已去做的事,既不能长久做下去,也不能详尽地去做。那些绝无法略过的事,审判官诸位,我都已轻描淡写地触及;至于那些建立在疑点之上的事,若我开始陈述,就必须耗费更多的言辞进行论述,我便将它们交付给诸位的才智和推断。

§124

​venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam partem relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus,2 id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent. tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus.

我现在谈到克鲁索戈努斯这个黄金般的名字,整个同伙正是在这个名字的掩护下潜藏起来的;关于这个名字,审判官诸位,我既找不到如何去谈论,也找不到如何去保持沉默。因为如果我沉默,我就会遗漏最大的部分;但如果我说出来,我担心不仅是他一个人——这与我毫不相干——甚至还有更多的其他人也会认为自己受到了触犯。尽管事情的实际情况使得在我看来,对于财产竞买人这一共同案件完全无需大肆谈论;因为这起案件确实是前所未有且异乎寻常的。塞克斯图斯·罗斯基乌斯财产的买主,正是克鲁索戈努斯。

§125

​primum hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc quaero: qui potuerunt3 ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?

首先让我们看看这一点:那个人的财产是以何种缘由被拍卖的,或者怎么可能被拍卖?而且,审判官诸位,我并非要这样去发问,以至于说一个无辜之人的财产被拍卖是一件不义之事——因为如果这些话能被听取并自由地说出,塞克斯图斯·罗斯基乌斯在城邦中也并非多么了不起的人物,以至于我们要特别为他鸣不平——但我所问的是这一点:凭借那部关于公敌宣告的法律本身,无论它是瓦莱里乌斯法还是科尔内利乌斯法——因为我并不了解也不知晓——但凭借那部法律本身,塞克斯图斯·罗斯基乌斯的财产究竟怎么可能被拍卖?

§126

​scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt, in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.

因为他们说法律是这样写的:“要么拍卖那些被列入公敌宣告名单之人的财产”——塞克斯图斯·罗斯基乌斯并不在其列——“要么拍卖那些在对手军阵中被杀之人的财产”。只要还有任何军阵存在,他就在苏拉的军阵之中;在所有人放下武器之后,在极度和平之时,他在罗马赴宴归途中被杀。如果他是合法被杀的,我也承认其财产也是合法被拍卖的。但如果确凿的是,他是违反不仅是一切旧法律、甚至是一切新法律而被杀害的,我倒要问问这笔财产究竟是凭什么权利、以何种方式、或者依哪部法律被拍卖的。

§127

​in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum doceri Lucium Sullam passus non sit. denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur.

埃鲁基乌斯,你问我这是针对谁说的?并不是针对你所希望且认定的那个人;因为无论是我的言辞从一开始,还是他自己卓越的德行在任何时候,都证明了苏拉的清白。我说这一切都是克鲁索戈努斯干的:他捏造谎言,虚构塞克斯图斯·罗斯基乌斯是个不良公民,声称他是在对手那里被杀的,并且不容许阿梅里亚的使节就这些事情向卢基乌斯·苏拉禀报。最后,我甚至怀疑这些财产根本就没有被拍卖过;这一点稍后如果在诸位审判官允许之下,将会真相大白。

语法注3 条
  1. 123cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere

    句法核心是受 existimo 支配的宾格加不定式结构(qui quaeri velit... eum cupere; qui id recuset, eum... confiteri),其中宾格代词 eum 既是关系从句的先行词,也是不定式 cupere 的逻辑主语,其前的 quos constat ... adfuisse 内部插入了时间从句 cum caedes facta sit。

  2. 124vereor ne non ille solus

    在由表示畏惧的动词 vereor 支配的从句中,通常 ne non 相当于 ut,表达否定性的担忧(“唯恐某事不发生”);但此处由 ne 引导肯定性的担忧(“唯恐某事发生”),non 并非否定整个谓语,而是专门限定否定 ille solus(non ille solus... sed alii quoque plures),形成“不仅是他一人,而且还有许多其他人”的对比结构。

  3. 125qui potuerunt

    此处的 qui 并非关系代词的复数主格,而是源自代词古夺格(工具格)形式的疑问副词,相当于 quomodo(“如何”、“怎么可能”)。它在同一句末尾再次被重复(bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?),与兼具被动含义的不定式 venire 搭配,严正质问该财产拍卖在法理上的不可能性。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:122-127