← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§117-121

揭露使节背信与要求审讯目击奴隶

西塞罗揭露提图斯·罗斯基乌斯背叛同团九位使节并与对手勾结的背信行径,并严厉质问对方为何顽固拒绝让案发当场的两名奴隶出庭受审,指出克鲁索戈努斯对奴隶的优待正是为了掩盖真相。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§117

​at vero Titus Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.

然而事实上,提图斯·罗斯基乌斯欺骗的并非仅仅是一个金钱事务上的合伙人——这虽然严重,但似乎多少还能忍受——而是诱骗、愚弄、遗弃、出卖给对手,并用尽一切欺诈与背信欺骗了九位极其体面的人,即在同一职务、使团、义务和受托事务上的同僚;这些人无法怀疑他的罪行,也没有理由害怕职务上的同伴,他们没有看清他的恶意,轻信了虚妄的言辞。因此,如今那些极其体面的人由于那个家伙的诡计,竟被认为不够谨慎和富有远见;而那个起初是叛徒、继而是逃兵的家伙,先是把同伴的计谋泄露给对手,接着又与对手本人结成了同伙,如今佩带着三处庄园——也就是犯罪的酬赏——甚至在恐吓并威胁我们。审判官诸位,在这样的一种生涯中,在如此众多且重大的丑恶罪行中,你们同样会发现如今受审的这起罪行。

§118

​etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur. quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere? par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.

因为你们确实应当这样去调查:凡是你们看到许多事情出于贪婪、许多事情出于鲁莽、许多事情出于不义、许多事情出于背信而做出的地方,你们就应当认为在那些众多的丑恶罪行之中也潜藏着大罪。尽管这一罪行本身绝非隐秘,它是如此明白而昭彰,以至于不仅可以通过确定属于他的那些恶行来理解这一罪行,而且如果对其中的某件恶行偶然有所怀疑,甚至可以根据这一罪行来坐实它。审判官诸位,我且问你们,究竟如何?难道是那位角斗士教练看起来如今已完全远离了利剑,还是这位徒弟在技艺上会对师父作哪怕丝毫的让步?贪婪相当,邪恶相似,无耻如出一辙,胆大包天更是毫无二致。

§119

​etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. tu semper, Titi Rosci, recusasti. quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent,1 an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.2

因为,既然你们已经领教了师父的信义,现在就领教一下徒弟的公道吧。我此前已经说过,有人屡次向那些家伙要求交出两名奴隶接受刑讯。提图斯·罗斯基乌斯,你却一概拒绝。我问你:“是提出要求的人不够资格获准,还是他们为之提出要求的那个人未能打动你,抑或事情本身在你看来是不公道的?”提出要求的是我们城邦最显赫、最正直的人士,我此前已提到过他们的名字;他们的为人以及罗马人民对他们的评价是如此之高,以至于无论他们说什么,没有人会不认为是公道的。而且他们是在为一位极度悲惨不幸的人提出要求,只要能就其父亲之死进行调查,那个人甚至愿意亲自去受严刑拷打。

§120

​res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere. quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis iniquum est.3 — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque enim, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur; vos enim dominos esse dicitis. — cum Chrysogono sunt. — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.

况且,向你所要求的事具有这样一种性质,以至于你究竟是拒绝此事还是承认罪行,根本毫无分别。既然情况如此,我问你究竟出于何种原因予以拒绝。当塞克斯图斯·罗斯基乌斯被杀时,他们就在现场。就我而言,对于奴隶本身既不指控也不开脱;但我看到你们竭力抗拒不让他们被交出受审,这是十分可疑的;而他们竟然在你们那里享有如此高的尊荣,他们必然确凿地知道某些事情,那些事情一旦说出来,对你们将是毁灭性的。“对奴隶进行刑讯以反对其主人是不公道的。”——然而这并非反对主人;因为塞克斯图斯·罗斯基乌斯才是被告;事实上,当就此人进行审讯时,并非反对主人;因为你们声称自己才是主人。“他们在克鲁索戈努斯那里。”——我想也是;克鲁索戈努斯必定是被他们的学识和文雅所打动,以至于在那些从众多极其典雅的家族中挑选出的、擅长各种宠玩与诸般技艺的小童仆之中,竟然愿意让这群几乎是粗工、受着阿梅里亚乡间家父规训的人在其间周旋。

§121

​non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. quid igitur?

审判官诸位,决非如此;绝无可能是克鲁索戈努斯爱上了他们的学识或修养,也绝不是他在家产事务中领教了他们的勤勉与忠诚。显然有某种东西被隐瞒了;那个东西被那些家伙越是用心地压制和隐匿,它就越发凸显并昭然若揭。那么究竟如何呢?

语法注3 条
  1. 119indigni erant qui impetrarent

    此处为形容词 indigni 后接关系代词 qui 与未完成过去时虚拟式 impetrarent 的典型句式。在古典拉丁语中,dignus 与 indignus 常接“qui + 虚拟式”构成特征关系从句(而非不定式或 ut 从句),表示“不配/不值得获得(所请求之物)”。

  2. 119dum de patris morte quaereretur

    连词 dum 在此支配未完成过去时虚拟式 quaereretur,表示限定或假设条件(相当于 dummodo,“只要就……进行调查”),而非引导以直说式表示时间的副词从句(“当……之时”)。

  3. 120in dominos quaeri de servis iniquum est

    此处为非人称被动不定式 quaeri(进行审讯)结合介词短语 in dominos(针对主人)的用法。指涉罗马法中原则上禁止通过刑讯奴隶(quaestio)获取不利于其主人之证词的规定;介词 in 支配宾格,表示敌对或不利方向。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:117-121