← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§111-116

委托责任的神圣性与卡皮托对信托的背叛

西塞罗阐述了罗马法中委托合同与合伙关系的崇高神圣性,强调欺骗朋友或合伙人的极度可耻。他强烈谴责卡皮托背叛公职使者的信托,不仅剥夺了受害者的全部财产,还将评议员和全镇居民的重托践踏殆尽。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§111

​non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant.1 itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur.

不仅当他为了自己的私利或好处而怀着恶意去执行时,甚至当他仅仅由于疏忽去执行时,先辈们都认为他犯下了极大的耻辱。因此,关于受托事务的诉讼被确立为不亚于盗窃罪的耻辱,我想,这是因为在那些我们自身无法亲自在场的事务中,朋友的信义被用来代行我们自身的努力;谁损害了这种信义,谁就是袭击了所有人的共同防线,并在他力所能及的范围内扰乱了人生的社会纽带。因为我们不可能事事亲力亲为;一人在某一事务上更有用,另一人在另一事务上更有用。因此人们才结交友谊,以便通过彼此互尽义务来管理共同的利益。

§112

​quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? recede de medio; per alium transigam. suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt.2 ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset.

如果你要么打算忽视它,要么打算将它转为自己的私利,你为何还要接受托付?你为何要把自己推荐给我,又用假装的义务妨碍并阻挡我的利益?闪到一旁去;我将通过别人来办妥。你承担了一份你认为自己能够承受的义务重担;而这一重担在那些自身绝非轻浮的人看来恰恰是最沉重的。因此,这种过错之所以可耻,是因为它践踏了两样最神圣的事物:友谊与信义。因为几乎没有人会托付事情,除非是托付给朋友;也没有人会信任,除非是他认为忠诚的人。因此,唯有最堕落的人才会同时破坏友谊,并欺骗那个若非出于信任便不会受害的人。

§113

​itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?

果真如此吗?在最微不足道的事情上忽视了受托事务的人,必须受到最可耻判决的定罪;然而在如此重大的事务中,当那个受托并被交付死者名声与生者财产的人,使死者蒙受耻辱、使生者陷入赤贫时,他难道还能被列入体面人之中,甚至被列入活人之列吗?在最微小的私人事务中,甚至疏忽都会被传唤至受托之罪以及带来名誉丧失的判决面前,这是因为,如果行事正当的话,疏忽大意的本应是委托之人,而不应是接受托付之人;在这样一件公开发起并受托的重大事务中,如果有人不是出于疏忽损害了某种私人利益,而是出于背信玷污了使团本身的尊严并使其蒙受污点,那么他究竟会被施加何种刑罚,或者被何种法庭定罪呢?

§114

​si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?

如果塞克斯图斯·罗斯基乌斯是私下将此事托付给他,让他去与克鲁索戈努斯交涉并达成和解,并在他认为有任何需要时将自己的信誉介入此事,那么那个承诺自己会照办的人,如果从那笔交易中哪怕将极小的一点转为己有,难道不会经过仲裁人定罪,既要赔偿财产,又要丧失全部名誉吗?

§115

​nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice Tito Roscio mandatus est; et ex eo Titus Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.3

而如今,并非塞克斯图斯·罗斯基乌斯将此事托付给他,而是——这要严重得多——塞克斯图斯·罗斯基乌斯本人连同名誉、生命以及全部财产,是由十人评议员们公开托付给提图斯·罗斯基乌斯的;而提图斯·罗斯基乌斯并非从那里面只将微不足道的某物转为己有,而是将此人彻底逐出财产,为自己霸占了三处庄园,并将评议员们和全体镇民的意愿看得与他自己的信义毫无二致。

§116

​videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.4

审判官诸位,现在请进一步看其余的事,以便你们明白,根本构想不出任何那个家伙未曾玷污过自己的罪行。在较小的事情中欺骗合伙人是极度可耻的,与我此前谈到的那一罪行同样可耻;而且这也绝非不公,因为与他人共享产业的人,认为自己为自己争取到了一份助力。那么,当一个人由于自己所托付之人的信义而受害时,他又该逃往谁的信义那里寻求庇护呢?而且,那些最难以防范的罪过,恰恰是最应当受到严惩的。对于外人,我们可以保持防备;但亲近之人必然会看到许多更加暴露的事情;我们又怎能防范合伙人呢?因为如果我们连合伙人都惧怕,我们便践踏了义务的法则。因此,先辈们认为欺骗合伙人的人不应当被列入善人之中,是完全正确的。

语法注4 条
  1. 111non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant.

    承接上一段落末尾的条件从句 si qui rem mandatam。手稿中的 cum 通常被认为是代词宾格 eum(不定式 admisisse 的逻辑主语)的传抄讹误,但亦可按字面作为时间/情境连词 cum(在……时,先辈们认为……)来理解。无论采取何种处理,句意均指先辈们认为,受托者不仅在恶意营私(malitiosius)时,甚至在仅因疏忽(neglegentius)执行受托事务时,都构成了极大的耻辱。

  2. 112quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt.

    运用反义语根(grave“沉重的”与 leves“轻浮的”)的修辞对照。关系从句 qui minime ipsi leves sunt 字面意为“那些自身最不轻浮的人”,即指“最有责任感、最稳重的人”。与格 eis 作形容词 grave 的判断与格,表示“在……看来”。

  3. 115voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.

    facere 搭配价值属格 tantidem... quanti(与……同样价值)的习语表达,意为“将……估价为……”。字面意思是“他把评议员和全体镇民的意愿看得与自己的信义同等价值”。鉴于卡皮托毫无信义可言,此句具有强烈的讽刺意味,即“如同视自己的信义如粪土一样,将全镇的重托视若无物”。

  4. 116recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.

    手稿中的 cum 通常被视作代词 eum 的抄写讹误,作为关系从句 qui socium fefellisset 的先行词。在句法上,主动词 putarunt 引导宾语从句(宾格加不定式结构),非人称动词 oportere 支配被动不定式 haberi,而 eum qui... fefellisset 充当 haberi 的逻辑主语,意为“祖先们认为,欺骗合伙人的人不应当被列入善人之列”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:111-116