- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:9-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击了裁判官不公的诉讼程序裁定并呼吁审判人员主持公道,随后进入案情陈述,详述了已故的盖乌斯·昆克提乌斯与奈维乌斯合伙的经过、奈维乌斯的卑微出身与不端行为,以及盖乌斯的暴卒与遗嘱继承。
id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri,1 deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur. quod eorum gratia et potentia factum est qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex. Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.
这乃是由裁判官的不公与不法所致:首先,因为他违背所有人的惯例,宁愿先就名誉受损而非就实质案情进行审判;其次,因为他把这审理本身安排成使被告在听到原告一句话之前就被迫申辩。而这又是凭借那些人的权势与影响力造成的,他们仿佛涉及自身的财产或名誉一般,如此卖力地顺从塞克斯图斯·奈维乌斯的热忱与贪欲,并在诸如此类的事情上施展自己的力量——然而在此类事情上,他们凭借美德与门第所拥有的力量越大,就越不应当夸耀自己有多大力量。
cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
盖乌斯·阿奎利乌斯啊,既然普布利乌斯·昆克提乌斯遭受了如此众多且如此巨大的困难折磨与打击,逃奔到您的信义、真实与慈悲之下;既然迄今为止由于对手的强暴,他未能获得平等的权利、相同的诉讼能力,也未能遇到一位公正的长官,反而因极度的不公而使万事都对他怀有敌意并充满威胁;因此,他请求并恳求您,盖乌斯·阿奎利乌斯,以及列席评议会的诸位,容许被诸多不法行为所摧折与冲击的公正,最终能在此地立足并确立起来。
id quo facilius facere possitis, dabo operam ut a principio res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis. C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio fecerit,2 viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura societatis et officia certi patris familias nosse posset; non quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra Sex. Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus. quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo impunius dicax esset.
为了让诸位能更轻易地做到这一点,我将尽力让你们从头知晓事情是如何进行并结成契约的。 盖乌斯·昆克提乌斯乃是这位普布利乌斯·昆克提乌斯的兄弟,在其他事务上确是一位既明智又细致的家父,但在单一事情上稍欠周详:即他竟然与塞克斯图斯·奈维乌斯结成了合伙——后者固然是个体面人,但并未受过能使其懂得合伙的权利以及稳健家父之职责的教育。这并不是说他缺乏天赋;因为塞克斯图斯·奈维乌斯从未被认为是一个不够风趣的弄臣,也从未被认为是一个缺乏教养的拍卖号令员。那么究竟是怎么回事呢?上天既然除了嗓音之外没有赋予他更好的东西,而父亲除了自由身分之外也没有给他留下任何东西,他便把嗓音用作谋利工具,并利用自由使自己能够不受惩罚地言语尖酸。
qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut3 in tua pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur. erat ei pecuaria res ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam Naevius et trans Alpis usque transfertur. fit magna mutatio loci, non ingeni. nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
你若要将他作为合伙人加入自己名下,确实毫无理由,除非是为了让他用你的钱去学会金钱的收益究竟为何物。然而,受交往与熟识的驱使,昆克提乌斯正如我所说的那样,就高卢所经营的产业与他结成了合伙。昆克提乌斯拥有庞大的畜牧业,其农庄确也耕作良好且收获颇丰。奈维乌斯便从利基尼乌斯厅堂和拍卖员的聚会中被带往高卢,一路迁移到了阿尔卑斯山脉的另一边。地域发生了巨大改变,但性格却毫无改变。因为一个自青年时代起就不费资本为自己开辟谋利之道的人,在支付了不知什么的一点出资并投入共有财产之后,是绝不可能满足于平庸收益的。
nec mirum, si is qui vocem venalem habuerat ea quae voce quaesiverat magno sibi quaestui fore putabat. itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.4 verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat, praeteribo.
这也并不奇怪,如果一个出卖过嗓音的人,认为靠嗓音赚来的东西会给他带来巨大的收益。因此,凭大力神起誓,他极不寻常地把所能搜刮的共有财物尽数挪入自己的私邸;在这件事上他是如此“勤勉”,简直就像那些以极大诚信打理合伙的人通常会在合伙仲裁诉讼中被判有罪一样。然而关于这些事情,我认为没有必要说出普布利乌斯·昆克提乌斯希望我提及的内容;尽管案情有所请求,但因为它只是请求而非强求,我将予以略过。
cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino. heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret.
当合伙已经持续了数年,且奈维乌斯多次受到昆克提乌斯的怀疑、无法为他凭任性而非依理性所经营的事务作出合理解释时,昆克提乌斯在高卢去世了,当时奈维乌斯就在场,且是暴卒。他在遗嘱中指定这位普布利乌斯·昆克提乌斯为继承人,以便让因其死而承受最大悲痛之人,也能获得最高的殊荣。
- 9iudicium prius de probro quam de re maluit fieri
在对比短语“prius de probro quam de re”中,“de probro”(关于执行财产所带来的名誉污点及民事耻辱)与“de re”(关于债务本身的实质性财产案情)形成对照。西塞罗谴责裁判官颠倒了法定审理顺序,在审理实体债务之前先行启动了将使被告面临声誉破产的预备性审判(sponsio)。
- 11qui societatem cum Sex. Naevio fecerit
由关系代词“qui”引导的从句中,动词“fecerit”为完成时虚拟语气,修饰先行词盖乌斯·昆克提乌斯,表特征或原因用法(即“在于他竟然与塞克斯图斯·奈维乌斯结成了合伙”)。
- 12qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut
此处出现语序倒装(hyperbaton),句子的核心骨架为“nihil erat qua re socium tibi eum velles adiungere, nisi ut...”(除了……之外,没有任何理由让你愿意吸纳他作为自己的合伙人)。先行词“nihil”后置于关系副词短语“qua re”之后,从句动词“velles”为虚拟语气未完成过去时,表示特征或潜在可能。
- 13arbitrium pro socio condemnari solerent
“arbitrium pro socio”是一个法律专门术语,指合伙人之间就清算与忠实义务提起的合伙仲裁诉讼(actio pro socio)。被动不定式“condemnari”的逻辑主语为前文的“ei”(忠实打理合伙的人),意为“在合伙仲裁中被判败诉”。西塞罗在此讽刺奈维乌斯侵吞共有财产的行为是“勤勉”,仿佛恪尽信义者反而注定被判有罪一样。
