- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:1-8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗申明了自己在不利条件下的辩护困境——面对对方极大的权势与霍尔滕西乌斯的雄辩,又因原代理人缺席而在缺乏准备的情况下仓促接案,并恳请审判官阿奎利乌斯及其评议会主持公正。
quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt1 in hoc tempore, summa gratia et eloquentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo. eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat, id vero non mediocriter pertimesco.
在城邦中拥有最大力量的两件事物,如今都在与我们作对,即极大的权势与雄辩术。盖乌斯·阿奎利乌斯啊,对于其中一件我心存畏惧,对于另一件我深感害怕。昆图斯·霍尔滕西乌斯的雄辩术唯恐在发言中阻碍我,这使我颇为不安;塞克斯图斯·奈维乌斯的权势唯恐伤害普布利乌斯·昆克提乌斯,这确实让我极其恐惧。
neque hoc tanto opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
如果这些优势在他们身上是极高的,而在我们身上至少能达到中等,那么这似乎还不足以成为如此大加抱怨的理由;但现实情况是,我在经验上能力不足且缺乏天资,却要与一位极其雄辩的辩护人相较量;而普布利乌斯·昆克提乌斯资产菲薄、毫无财力、朋友稀少,却要与一位极有权势的对手相抗争。
illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera,2 temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere.
我们还增添了这样一件不利之事:曾多次在您面前代理此案的马尔库斯·尤尼乌斯——一位既在其他诉讼中久经操练、又在此案中屡屡深涉之人——此刻因新的使团出使受阻而不在场;重任落到了我身上,即使假定我在其他所有方面都具备最高水平,也确实几乎没有足够的时间去弄清如此重大、牵涉诸多争议的事案。
ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit. nam, quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest. quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.
因此,在其他案件中惯常对我有所帮助的东西,也在这一案件中匮乏了。因为我既然在天资上有所欠缺,便用勤勉为自己准备了补救手段;而这种手段有多大成效,若不给予时间和余暇,是无法被认识到的。盖乌斯·阿奎利乌斯啊,这些不利之处越多,您与您评议会中的诸位就越应当以更友善的心态听取我们的陈词,以便因诸多不利而受损的真相,最终能在这些杰出人士的公正之下得以复苏。
quod si tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur. certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit, aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat reperire non poterit. non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium3 tua fides et constantia, aut quo non in his quos tibi advocavisti viris lectissimis civitatis spem summam habere P. Quinctius debeat. quid ergo est?
但如果您作为审判官,被视为在面对强力和权势时未对孤立与贫乏提供任何保护,如果在这个评议会中案件是根据财富而非根据真相来衡量,那么在这个城邦中便再也没有任何神圣和纯洁之物,再也没有任何东西能让审判官的庄严与美德去告慰任何人的卑微境遇了。确然,要么在您和协助您的诸位面前真相能够大显身手,要么它从这里被强力和权势击退之后,将再也找不到立足之地。 盖乌斯·阿奎利乌斯啊,我这样说,并不是因为您本人的信义和坚定在我心目中成了疑问,也不是因为普布利乌斯·昆克提乌斯不应当在您请来的这些城邦栋梁身上寄予极大的希望。那么究竟是为什么呢?
primum magnitudo periculi summo timore hominem adficit, quod uno iudicio de fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae, propterea quod omnes quorum in alterius manu vita posita est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in dicione ac potestate sunt, quam quid debeat facere.
首先,危险的巨大使当事人陷入了极大的恐惧,因为他在仅仅一次审判中正为他的全部财产一决胜负;当他思及此事时,他想到您的权柄绝不亚于想到您的公正,这是因为所有生命掌握在他人手中的人,都会更经常地去想那个掌握着对其支配与权能的人能够做什么,而不是他应当做什么。
deinde habet adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re vera huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus Sex. Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo iudicio opprimere possit.
其次,普布利乌斯·昆克提乌斯在名义上面对的对手是塞克斯图斯·奈维乌斯,但在实质上面对的却是我们城邦当代最雄辩、最强大、最显赫的人士。他们以共同的热忱和最大的力量袒护塞克斯图斯·奈维乌斯——如果顺从另一个人的贪欲、好让他更容易通过不公的审判去压垮他想压垮的人,也算得上是“袒护”的话。
nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore loco causam dicere?4 cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est. ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit.
盖乌斯·阿奎利乌斯啊,还有什么比我这位捍卫他人公民权、名誉和财产的人必须先发言申辩,更不公正或更不体面的事能被说出或提及呢?尤其是当在这场审判中承担原告角色的昆图斯·霍尔滕西乌斯——上天赋予了他极其充沛且高超的演说才能——将要针对我发言的时候。这就造成了:我这个应当抵御投枪并医治创伤的人,却被迫在对手甚至尚未投掷任何投枪之时就去这样做;而他们却被赋予了发起攻击的时机,届时我们躲避他们冲击的能力既已被剥夺,而且如果在某一点上他们投下了虚假的指控——正如他们准备做的那样——犹如某种淬毒的投枪,也将不再有施加医治的余地了。
- 1quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt
关系从句置于主句之前,且先行词被吸收入关系从句中(quae res duae),随后在主句中由指示代名词 eae ambae 呼应。接着紧跟的 summa gratia et eloquentia 作同位语具体阐释这两个要素。
- 3ut summa haberem cetera
由 ut 引导的让步从句,搭配未完成过去时虚拟式(haberem),意为“即便假定我在其他所有方面都处于极高水平”。它在修饰 me 的关系从句内部充当让步成分。
- 5non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium
由 non eo... quo 搭配虚拟式(veniat)构成的惯用句式,用于否定或排除某种非真实的原因(“我这样说并非因为……”)。随后的 aut quo non... debeat 以并列结构排除了第二个理由。
- 8quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore loco causam dicere
紧随比较级 iniquius aut indignius 之后的 quam 所引导的带不定式的宾格结构(me... causam dicere)。关系从句中的 defendam 使用现在时虚拟式,属于特性虚拟式,突出了作为被告辩护人却不得不先于原告发言的程序反常性。
