- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:15-21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
兄长去世后,昆克提乌斯听从奈维乌斯的劝阻放弃拍卖前往罗马,但在偿债关头遭到奈维乌斯拒绝兑现出资承诺,被迫蒙受不利损失处理财产且调解无果。
quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit. annum fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse. Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
兄长去世后,没过多久,昆克提乌斯便前往高卢,并在那里与那位奈维乌斯亲密相处。他们在一起呆了将近一年,彼此之间就合伙事务以及那全部高卢产业与账目多有商讨;其间奈维乌斯未曾插过一句话,提及合伙欠他分毫,或是昆克提乌斯个人曾欠有债务。由于留下了一笔债务,必须按账目在罗马清偿款项,这位普布利乌斯·昆克提乌斯便张榜公布,将在高卢的纳尔博拍卖属于他个人的财产。
ibi tum vir optimus sex. Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur; eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret1 pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos. quia, quod virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul Naevius.
就在此时,那位“至善之人”塞克斯图斯·奈维乌斯用诸般言辞劝阻他不要拍卖;他说昆克提乌斯在他张榜的那个时期无法以有利的价格出售;自己在罗马有充裕的现款,只要昆克提乌斯明智,鉴于那种兄弟般的情谊以及他自身的姻亲关系,理应将其视为共有之物;因为奈维乌斯娶了普布利乌斯·昆克提乌斯的表姐妹,并与她育有子女。由于奈维乌斯所说的话正是一个正派人士应当做的事,昆克提乌斯便相信一个模仿正派人士言论的人也必定会模仿其行为;他放弃了举行拍卖的打算,启程前往罗马;奈维乌斯也同时离开高卢前往罗马。
cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolveret. hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.2 decidis statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.
由于盖乌斯·昆克提乌斯曾欠普布利乌斯·斯卡普拉一笔钱,经由您,盖乌斯·阿奎利乌斯,普布利乌斯·昆克提乌斯达成了应向其子女偿付多少的协议。这件事经由您处理,是因为由于货币兑换结算的缘故,仅仅在账簿上查核欠款多少是不够的,除非您到卡斯托尔神庙核实究竟支付多少款项。您出于同斯卡普拉一家的亲密关系,调解并裁定了应当分文不差地向他们清偿多少金额。
haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio. nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset.
所有这些事情,昆克提乌斯都是在奈维乌斯的提议和劝告下进行的。如果他利用了一个他认为已准备好向自己提供援助之人的建议,这也毫不奇怪;因为奈维乌斯不仅在高卢作出过许诺,而且在罗马每天都说,只要昆克提乌斯向他示意,他就会立刻付款。此外,昆克提乌斯看到对方有能力做到,明白对方应当做到,而且由于没有说谎的理由,他认为对方没有说谎;就像自己家里有现钱一样,他便如此约定将付钱给斯卡普拉一家;他通知了奈维乌斯,请他履行自己所说的话。
tum iste vir optimus—vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico optimus —qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum. posterius, inquit, ista videbimus, Quinctius; nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod dixisti. negat se alia ratione facturum; quod promisisset, non plus sua referre quam si,3 cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.
此时,那位“至善之人”——我担心他会认为自己遭到了嘲弄,因为我现在第二次称他为“至善” ——他以为昆克提乌斯已被逼入绝境,为了在这个节骨眼上以自己的条件逼他就范,竟宣称自己一个分币也不会出,除非事先就合伙的所有事务与账目达成协议,并确知自己与昆克提乌斯之间不会再有任何争议。 “以后,”昆克提乌斯说,“我们再看那些事;现在如果您愿意,我希望您能兑现您所承诺的事。” 奈维乌斯声称自己绝不会按其他方式行事;他所许诺的事,与他在拍卖拍卖品时遵照主人的命令作出许诺一样,并不对他产生更多的约束与关涉。
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent,4 deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit. tum appellat ultro Naevium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur.
遭受这般背弃打击的昆克提乌斯从斯卡普拉一家那里争取了几天宽限,派人去高卢以便将他所张榜公布的财产出售;他在不利的时机缺席举行了拍卖,并在更苛刻的条件下清偿了斯卡普拉一家。随后,由于怀疑会有某项争议发生,他主动联络奈维乌斯,希望他设法尽快且以最少的纠纷来了结整桩事务。
dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex. Alfenum. res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat.
奈维乌斯指定了他的朋友马尔库斯·特雷贝利乌斯,我们则指定了共同的熟人——他是在奈维乌斯家中抚养长大、并最常受其差遣的人,也是我们的亲属塞克斯图斯·阿尔费努斯。事情无论如何也无法达成协议,这是因为此方甘愿承受适度的损失,而彼方却绝不满足于适度的掠夺。
- 16quam, si saperet, communem existimaret
间接引语中的从属句。未完成过去时虚拟式“existimaret”对应于直接引语中的祈使语气(“existima”)或劝勉虚拟式(“existimes”),随历史现在时主动词“deterret”(作过去时序列)而产生时态呼应。“si saperet”(“如果他明智的话”)同属间接引语内的从句而使用未完成过去时虚拟式。
- 17nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur
“ad Castoris”省略了名词“aedem”,为习惯用法,意指“去往卡斯托尔神庙(即银行业者与兑换所聚集地)”。“quaesisses”是过去完成时虚拟式,表示过去的未实现假设或过去条件的考察;在“non satis erat... nisi quaesisses”结构中,表明仅查验账簿并不足够,必须在神庙核实实际兑换清偿数额。
- 19non plus sua referre quam si
无人称动词“refert”(“关系到/对……重要”)的结构,与物主代词的阴性单数夺格“suā”连用以表示利益相关人。充当主语的名词性从句“quod promisisset”指他先前的许诺,整句意为他所承诺之事对他而言毫无更多责任,恰如在拍卖中奉主人的命令作出许诺一样,与他自身不再相干。
- 20ea quae proscripserat venirent
动词“venirent”并非出自“venio”(来),而是不规则动词“veneo”(被卖出,作为“vendo”的被动形式)的第三人称复数未完成过去时虚拟式,由目的连词“ut”引导。它与下文的“auctionatur”(举行拍卖)相呼应,表示将已张榜的财产售出。
