- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:73-77
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过强调其他债权人均未附和奈维乌斯的过激行径并支持昆克提乌斯的信誉,以及奈维乌斯本人日后自相矛盾地与昆克提乌斯合伙,有力地驳斥了对方的主张。随后,他讲述了面对对方强大的演说家阵容时内心的畏惧以及接下这桩辩护的经过。
haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti. qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas. etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. quid ergo est? homines erant ab hoc omnes alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet;
这才是真正不公的争斗,绝非你在与阿尔费努斯对抗时盛气凌人的那场争斗;对于这个人,你甚至没有留下让他对你立足反抗的余地。因此,你要么应当证明阿尔费努斯否认自己是诉讼代理人、未曾揭下告示、拒绝接受审判;要么,既然这些事确实已经发生,你就必须承认自己并未依照告示占有普布利乌斯·昆克提乌斯的财产。 因为如果你确实依照告示占有了财产,我想问,为何财产没有被变卖,为何其余的保证人和债权人没有聚集而来?难道昆克提乌斯没有任何欠债的对象吗?有,而且为数不少,因为他的兄长盖乌斯留下了相当数量的债务。那么这究竟说明了什么呢?那些人与他毫无瓜葛,且对他享有债权,然而却没有一个人被发现是如此异乎寻常地恶劣,以至于敢于趁不在场去损害普布利乌斯·昆克提乌斯的名誉。
unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? nemo invenitur.
唯独有一人,既是姻亲、又是合伙人、更是至交,那就是塞克斯图斯·奈维乌斯;他在自己反倒负债的情况下,却仿佛罪行悬有巨赏一般,极其狂热地钻营,企图让因他而受尽打击和摧残的亲属不仅失去光明正大得来的财产,甚至失去普天之下共同享有的阳光。其余的债权人都在哪里呢?归根结底,在此时此刻他们又身在何处呢?有谁会说他是为了欺诈而潜伏隐匿,又有谁会否认不在场的昆克提乌斯曾受到辩护呢?一个人也找不到。
at contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex. Naevi derogetur laborant. in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: vadimonium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. parantur testes qui hoc dicant. verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
相反,凡是与他现在或过去有业务往来的所有人,全都到场为他辩护,极力维护他在许多地方有目共睹的信誉,不让它被塞克斯图斯·奈维乌斯的背信弃义所玷污。对于这种诉讼保证金,本应从符合下列陈述的人群中指派证人: “他向我违背了出庭保证,他欺诈了我,他向我请求推迟偿还那笔他曾否认的债务;我无法付诸法律诉讼,他潜匿起来,没有留下任何代理人。” 这些话一句也没有被说出。正在被罗织的证人将要说出这番话。但我想,等他们开口时我们自然会见分晓。然而他们应当考虑这一件事:他们享有威重,若愿意坚守真理,便能保全自己的威严;但若忽视真理,他们便会显得如此轻浮微不足道,以至于人人都明白,权威并非用来维持谎言,而是用来证明真理的。
ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare et transigere potuisse. quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
我想质问这两点:第一,奈维乌斯出于何种理由没有办结所承揽的事务,也就是说,为何没有变卖依照告示占有的财产;第二,为何在如此众多的债权人中,没有其他人加入到你的那种行径中来,以至于你不得不承认,既没有任何人如此鲁莽,你本人也无法将自己以极可耻方式着手的事坚持并执行到底。塞克斯图斯·奈维乌斯,如果你自己本就认定普布利乌斯·昆克提乌斯的财产并未依照告示被占有,那又该当如何呢?我认为,你的证词在别人的事情上或许微不足道,但在你自己的事情上,既然是对你自身不利,就应当具有极大的分量。在卢基乌斯·苏拉作为独裁官拍卖财产时,你购买了塞克斯图斯·阿尔费努斯的财产;你将昆克提乌斯列为你在这些财产上的合伙人。其余的我不再多言。难道你会与一个在继承合伙中欺诈了你的人缔结自愿的合伙关系,难道你会以自己的决断去认可一个你认为已被剥夺了名誉和全部财产的人吗?
diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer.1 dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio,2 cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse3 qui praesente eo gestum agere conarentur; qui vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
盖乌斯·阿奎利乌斯,凭赫拉克勒斯起誓,我此前确实缺乏信心,不敢确信自己能以足够镇定和坚定的心神在这场诉讼中立足。我当时这样想:既然对立面将由奥尔滕西乌斯陈词,菲利普斯又将专注地倾听我的发言,我必定会在极多事项上因恐惧而出现失误。当这位妹夫是普布利乌斯·昆克提乌斯的昆图斯·罗斯基乌斯请求并极力恳请我为他的亲属辩护时,我就对他说,要面对这样的演说家,不仅将如此重大的案件申辩到底极其困难,哪怕尝试开口说一句话都难上加难。当他更加热切地催促时,我出于友谊更加坦诚地对他说:在我看来,敢于在他面前尝试表演动作姿态的人简直厚颜无耻;而那些真正与他同台较量的人,即使此前看似具有某些得体或优美之处,也会丧失殆尽;我害怕自己面对这样一位表演大师陈词时,也会遭遇同样的厄运。
- 77fore uti permultis in rebus timore prolaberer
动词 cogitabam 所支配的间接引语中,采用了“fore ut+未完成过去时虚拟式(prolaberer)”的迂回未来不定式结构,用以表达从过去视角来看将要发生的事情(“我将会失误”)。
- 77cuius soror est cum P. Quinctio
短语“esse cum+夺格”是拉丁语中表示“与……处于婚姻关系中”或“嫁给……”的惯用表达,而非字面上的同住,表明罗斯基乌斯的姐妹是普布利乌斯·昆克提乌斯的妻子。
- 77ore durissimo esse
性质夺格在间接引语中作谓语修饰。字面意思是“长着最硬的脸(嘴)”,是表示极端厚颜无耻、不知羞耻的习惯用法。
