← 西塞罗

为昆克蒂乌斯辩护

§67-72

阿尔费努斯履行职责与对方的不公诉讼

西塞罗确认阿尔费努斯通过提供出庭保证完全履行了职责,驳斥了对方关于当时阿尔费努斯拥有党派不当优势的指责,并揭露如今正是奈维乌斯凭借权贵支持和前所未有的程序不公来残酷压迫昆克提乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§67

​eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. res in dubium venire non potest. fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium.1 venit ad vadimonium Quinctius. iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.

数位正派人士在那件事及协议的契约文书上盖了印章。事实不容置疑。在一切保持原状、财产既未被公告也未被占有的情况下,结果是阿尔费努斯向奈维乌斯保证昆克提乌斯必定到庭。昆克提乌斯按期应保出庭。由于那个人无理取闹,案子在争执中搁置了两年之久,直到他们找到一种办法,使案件脱离常规惯例,并将全部诉讼终结于这桩极其反常的审判之中。

§68

​quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?2 quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.

盖乌斯·阿奎利乌斯,究竟能指出诉讼代理人的哪一项职责看似被阿尔费努斯所疏漏了呢?又提出了什么理由来否认不在场的普布利乌斯·昆克提乌斯受到了辩护呢?难道果真是因为奥尔滕西乌斯最近提及、且奈维乌斯总在叫嚣的我料想他会说的那个理由——即在那个时代、那些人掌权之时,奈维乌斯与阿尔费努斯之间的争斗并不对等吗?即便我愿意承认这一点,我想他们也会承认:并非普布利乌斯·昆克提乌斯没有任何代理人,而是他有一位极具影响力的代理人。但对我而言,只要存在一位可供奈维乌斯与之在法庭上对抗的代理人,便足以赢得诉讼;至于那人身份如何,只要他是通过法律和官员来为不在场者辩护,我认为这与案情毫无关系。

§69

​erat, inquit, illarum partium. quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? Bruti, inquit, erat familiaris; itaque is intercedebat. tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. an omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? aude id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti.

“他,”他说,“是属于那个党派的人。” 为何不是呢?他是在你家中被抚养长大的;是你从小如此教导他,以至于他连贵族剑斗士都不会偏袒。如果你一直极度渴望的事情正是阿尔费努斯所希望的,难道因此你与他的争斗就不是对等的吗? “他,”他说,“是布鲁图斯的密友;因此布鲁图斯行使了否决介入。” 相反,你则是做出不公裁决的布里埃努斯的密友,归根结底是当时凭借暴力与罪恶而极具权势、且敢于把权力付诸实施的所有那些人的密友。难道你想要战胜所有那些如今正竭力让你获胜的人吗?你敢不敢不是公开地,而是当面对你召来协助的人说出这种话呢?

§70

​tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; unum illud dico: si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.

尽管我不想通过重提此事来唤醒旧怨——我认为关于该事的全部记忆本应被彻底拔除和湮灭;我只说这一件事:如果阿尔费努斯因党派热忱而具有权势,奈维乌斯则最具权势;如果阿尔费努斯依仗声望提出了某种较为不公的要求,奈维乌斯则获得了远更为不公的结果。因为在我看来,你们两人的党派热情毫无二致;而在机智、老道与诡计上,你轻易胜出。略去其他不提,这便足够了:阿尔费努斯是与他所热爱的人一同并为了他们而灭亡;而你,在曾经是你的朋友们无法获胜之后,便设法让正在获胜的人成为你的朋友。

§71

​quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita.3 de re pecuniaria cupio contendere.— non licet. —at ea controversia est.— nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet.4 —accusa ubi ita necesse est.— non, inquit, nisi tu ante novo modo priore loco dixeris. —dicendum necessario est.— praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur. —

如果当时你认为自己与阿尔费努斯没有平等的权利,仅仅因为他能够召集人手对抗你,因为能找到一位官员受理阿尔费努斯的诉求;那么在这个时代,对昆克提乌斯应当做出何种裁决呢?对于他,至今既未找到一位公正的官员,也未给予正常的审判,未曾提出任何和解条件,未曾订立任何诉讼保证金,简而言之,公正的请求自不必说,甚至连在此之前传闻中曾听闻过的任何请求也从未有过。 “我希望就金钱事项进行争讼。” “这不被允许。” “可争议正是在此啊。” “与我无关;你必须为涉及公民资格与名誉的重大诉讼进行申辩。” “既然必须如此,那你就指控吧。” “不,”他说,“除非你先以史无前例的方式先行陈述。” “迫不得已,必须陈述。” “发言时间将完全凭我们的意愿预先限定,审判官本人也将受到约束。”

§72

​quid tum?— tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat.

“那又如何?” “你会找到某位辩护人,一个恪守古老职责、不在乎我们的显赫与势力的人;而为我作战的将是卢基乌斯·菲利普斯,他在雄辩、威重与官职上皆为全城邦最显赫之人;奥尔滕西乌斯将发表辩词,他在才智、门第与声望上卓尔不群;更有极其高贵和极其有权势的人士出席,以至于他们的济济一堂和坐席之威,不仅让面临公民名誉生死决断的普布利乌斯·昆克提乌斯,甚至让任何置身危险之外的人都会不寒而栗。”

语法注4 条
  1. 67sisti Quinctium

    由动词 sisto 的现在被动不定式 sisti 与主格宾格 Quinctium 构成的“宾格加不定式”结构,作 promittat 的宾语。在罗马法程序中,这是担保当事人于指定日期亲自到庭的专门术语格式。

  2. 68an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?

    包含关系从句与同位语从句的长难倒装句。主干由疑问小辞 an 引导,先行词 id 受关系代词 quod 及后接结构 dicturum [esse] arbitror Hortensium 修饰,其具体内容由随后的同位不定式从句 non fuisse Naevio parem certationem ... 展开说明。

  3. 71mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita

    mitto 为第一人称单数现在直陈式,在此作惯用修辞省略表达,意为“我不提/略去不谈(相当于 praetereo)”。此处作不影响格支配的插入语使用,aequa 与 audita 均为修饰主语 postulatio 的阴性单数主格;承接前文的否定(non ... ulla),ne fando quidem 延续否定语气(意为“公正的请求自不必说,甚至连在此之前曾有所耳闻的请求也未曾有过”)。

  4. 71causam capitis dicas oportet

    非人称动词 oportet 后直接接虚拟式现在时 dicas 的并列构文(省略连词 ut)。causam dicere 为“出庭申辩、受审”之意;causa capitis 在罗马法中特指关乎公民身份、人格权及重大名誉(会导致 infamia 并剥夺公民权)的重大诉讼。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:67-72