← 西塞罗

为昆克蒂乌斯辩护

§78-82

前往高卢之途的不可行性与非法强占

在罗斯基乌斯的启示下,西塞罗指出奈维乌斯声称在获得法务官告示后仅两三天内就从罗马赶赴七百英里外的高卢抢占财产,在物理上绝无可能。他由此提出两难推论,迫使对方承认要么在获得告示前便已非法实施强占,要么公然撒谎,从而揭露其暴行与违法本质。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§78

tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret—etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat— verum tamen: quid? si, inquit, habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis1 hoc contra Hortensium contendere?

那时,罗斯基乌斯为了给我打气,还对我说了许多其他的话;凭赫拉克勒斯起誓,即便他什么也不说,单凭他对亲属所怀有的那种无声的责任感与挚诚,就足以打动任何人——因为他不仅是这样一位杰出的艺术家,以至于唯独他一人看似配得上在舞台上被人观赏;同时他又是这样一位品格高尚的人,以至于唯独他一人看似理应绝不踏足那里——但无论如何,他说: “怎样?倘若,”他说,“你所接手的案子是这样一种性质,以至于你必须阐明这一点:没有任何人能够在两天或者至多三天内步行七百罗马里,难道你还害怕自己无法在面对奥尔滕西乌斯时据此力争吗?”

§79

​minime, inquam, sed quid id ad rem? nimirum, inquit, in eo causa consistit. quo modo? docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. dic, Naevi, diem. ante diem v Kalend. intercalaris. bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. dcc milia passuum. optime. de saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem. pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit,2 non toto triduo dcc milia passuum conficiuntur.

“绝非如此,”我说,“但这与本案有何相干?” “毫无疑问,”他说,“案子的症结就在于此。” “这是何意?” 他向我指明了这样一件事实,同时也指出了塞克斯图斯·奈维乌斯的一桩行径;这桩行径倘若同时被呈示出来,也本该是足够充分的了。盖乌斯·阿奎利乌斯,以及在座的各位顾问团成员,我恳请你们对此予以密切关注;你们必将明白,从一开始,对立面就在凭借贪婪与妄为进行争斗,而我方则凭借真理与羞耻心在力所能及的范围内竭力抵抗。你要求准许依照告示占有财产。在何日?奈维乌斯,我想听你亲口说;我希望这件耸人听闻的罪行能被实施者本人的声音所证实。说吧,奈维乌斯,究竟是哪一天。 闰月朔日前五日。 说得好。从这里到你们在高卢的牧场有多远?奈维乌斯,我问的是你。 七百罗马里。 极好。昆克提乌斯被从牧场驱逐——是在何日?我们也能从你那里听到这一点吗?你为何沉默?我说,说出日期来。你羞于启齿;我明白;但这羞耻既已太迟,又属徒然。盖乌斯·阿奎利乌斯,他是在闰月朔日的前一天被赶出牧场的;仅仅两天之后,或者说,哪怕有人直接从法庭飞奔而出,在不满整整三天的时间里,七百罗马里的路程便被走完了。

§80

​O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat! hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant,3 si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare nulla res possit.

啊,不可思议之事!啊,肆无忌惮的贪婪!啊,生着双翼的信使!塞克斯图斯·奈维乌斯的帮凶与党羽,竟然在两天之内就从罗马越过阿尔卑斯山赶到了塞巴格尼人的领地。拥有这样的信使——或者毋宁说是珀伽索斯神马——这是多么幸运的人啊! 在此处,即便所有的克拉苏与安东尼乌斯全都复生,即便你,曾在他们当中名声显赫的卢基乌斯·菲利普斯,愿意与奥尔滕西乌斯一同为本案辩护,我也必然占据上风;因为绝非如你们所想的那样,一切都取决于雄辩;实有一种真理是如此昭然若揭,以至于任何力量都无法将其动摇。

§81

​an, ante quam postulasti ut bona possideres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a sua familia vi deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. dcc milia passuum vis esse decursa biduo? dic. negas? ante igitur misisti. malo; si enim illud diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere possis. hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur?

抑或,在请求准许占有财产之前,你就已经派人去安排让庄园主人被其自家的奴仆强行逐出庄园了吗?任选其一吧:前者令人难以置信,后者天理难容,而在这之前两者皆闻所未闻。你想坚称七百罗马里是在两天之内跑完的吗?说吧。你否认吗?那么你就是在事前派出的了。我更乐见于此;因为如果你说是前者,便显得是在无耻撒谎;而当你承认是后者时,你就承认了自己犯下了一件连谎言都无法掩盖的恶行。这样一种既贪婪、又放肆、又鲁莽的图谋,难道能被阿奎利乌斯和诸位如此贤良的人所认可吗?

§82

​quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis iniussu praetoris. quo consilio? iussurum sciebas. quid? cum iussisset, tum mittere nonne poteras? postulaturus eras. quando? post dies xxx. nempe si te nihil impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si viveres. praetor scilicet iussisset. opinor, si vellet, si valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et satis daret et iudicium accipere vellet.

这种疯狂、这种匆忙、这种极度的操之过急究竟意味着什么?难道不是意味着暴力、罪恶、劫掠,简言之,意味着除法律、职责与羞耻心之外的一切吗?你在未获法务官命令的情况下派出人手。居心何在?你自称知道法务官会下令。什么?当他下达命令之后,难道你就不能在那时再派出吗?你本打算提出申请。在何时?在三十天之后。当然,前提是没有任何事阻碍你,你的意图保持不变,你身体健康,总之你还活着!法务官当然本会下达命令——我想,前提是他愿意下令、他身体健康、他正在审案,且没有任何愿意按照他的裁定提供担保并接受审判的人提出异议!

语法注3 条
  1. 78vereris ut possis

    在表示恐惧的动词(vereris)之后,连接词 ut 相当于 ne non,引导担忧某事“无法发生/不能发生”的从句(“害怕无法/不能够……”),与表示担忧某事“会发生”的 ne 从句含义相反。

  2. 79ut statim de iure aliquis cucurrerit

    连词 ut 连同完成时虚拟式 cucurrerit 引导让步从句(“即使/哪怕有人飞奔而去”)。同时,de iure 并非抽象的“依照法律”,而是指空间上离开法务官行使审判权之所(“直接从法庭”)。

  3. 80si Crassi omnes cum Antoniis exsistant

    著名演说家卢基乌斯·利奇尼乌斯·克拉苏与马尔库斯·安东尼乌斯的姓名被置于复数形式(Crassi, Antonii),充当比喻性/泛指性复数(pluralis metaphoricus),意为“克拉苏之流”与“安东尼乌斯之流”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:78-82