← 西塞罗

为昆克蒂乌斯辩护

§61-66

阿尔费努斯的辩护行动与向保民官申诉

西塞罗列举阿尔费努斯撕下拍卖公告、保护奴隶、承诺出庭保证并愿意应诉等事实,证明不在场的昆克提乌斯得到了充分辩护,并指出向保民官申诉是合法的救济手段,绝非拒绝辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§61

​qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia. videamus quae deinde sint consecuta. hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. quid aliud sit absentem defendi ego non intellego.1 at quis erat procurator?

那么,为不在场者辩护的第一个机会是什么时候给予诉讼代理人的呢?是在你张贴拍卖公告的时候。因此,塞克斯图斯·阿尔费努斯在场,他不准许这样做,撕下了公告;这作为职责的第一步,被代理人以极高的审慎履行了。 让我们看看接下来发生了什么。你在公开场合抓住了普布利乌斯·昆克提乌斯的奴隶,试图强行带走;阿尔费努斯不准许,用武力从你手中夺回,并安排将他送回昆克提乌斯的家中。在此处,一位尽职代理人的职责也体现得淋漓尽致。你说昆克提乌斯欠你钱,代理人予以否认;你要求出庭保证,他便承诺提供;你传唤他到庭,他就跟随前去;你要求审判,他并不拒绝。不在场者受到辩护,除了这些还能是什么,我实在无法理解。但那位代理人又是谁呢?

§62

​credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit. et audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?

我想,难道是挑选了某个贫困、好讼、无耻之徒,能够忍受富裕小丑日常辱骂的人吗?绝非如此:他是一位富有的罗马骑士,善于经营自己的业务,简而言之,就是每次奈维乌斯前往高卢时,留在罗马作为自己代理人的同一个人。 塞克斯图斯·奈维乌斯,既然曾经为你辩护的那个人为昆克提乌斯进行了辩护,你竟敢否认不在场的昆克提乌斯受到了辩护吗?当出发时你曾习惯于将自己的财产和声誉托付信赖的那个人为昆克提乌斯接受了审判,你竟敢声称没有任何人站出来在法庭上为昆克提乌斯辩护吗?

§63

​postulabam, inquit, ut satis daret. iniuria postulabas. ita iubebare; recusabat Alfenus. ita, verum praetor decernebat. —tribuni igitur appellabantur.2— hic te, inquit, teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas. hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.

“我当时要求,”他说,“他提供担保。” 你提出该要求是非法的。 “你曾被如此命令;”阿尔费努斯予以拒绝。 “是的,但裁判官做出了裁决。” ——因此,向保民官提出了申诉。—— “在这里,”他说,“我抓住了你的把柄:当你向保民官寻求救济时,这既不是服从审判,也不是在法庭上进行辩护。” 考虑到奥尔滕西乌斯的精明,我认为他不会说出这种话。然而,当我听说他先前曾这样说过,并考量案情本身时,我发现他也说不出别的话来。因为他承认阿尔费努斯撕下了公告,承诺了出庭保证,并且没有拒绝按照奈维乌斯提出的文词接受审判;但这依然是依照风俗与制度,通过那位为了救济目的而设立的官员(保民官)来进行的。

§64

​aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi,3 eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.

要么必须认定这些事未曾发生,要么像盖乌斯·阿奎利乌斯这样的人物必须宣誓在城邦中确立这样一条法律:凡其代理人未曾按照对方要求的任何文词接受所有审判的人,凡其代理人敢于从裁判官向保民官提出申诉的人,该人便未受辩护,其财产便可以被合法占有,并且在极度的耻辱与污名之中剥夺那个不知自己境遇的、不幸的不在场者的一切生活荣誉,乃是合宜的。

§65

​quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. at enim tribuni plebis ne audierunt quidem. fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?

如果这一点无法被任何人所认可,那么所有人必然确信那一点:不在场的昆克提乌斯在法庭上受到了辩护。既然如此,财产就绝不是依据告示而被占有的。“可是平民保民官甚至根本没有举行听证。”我承认,如果情况确实如此,代理人本应服从裁判官的裁决。但是,如果马尔库斯·布鲁图斯曾公开表示,除非阿尔费努斯本人与奈维乌斯达成某种协议,否则他将行使否决权,那么向保民官提出的申诉难道不是为了寻求救济而非故意拖延吗?

§66

quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere.

接下来发生了什么?阿尔费努斯为了让所有人明白昆克提乌斯在法庭上得到了辩护,为了防止产生任何有违他自身职责或昆克提乌斯声誉的嫌疑,召集了数位正派人士,在奈维乌斯当面作证宣布:出于彼此原有的共同交情,他首先请求奈维乌斯不要企图无故对不在场的普布利乌斯·昆克提乌斯做出过于残酷的事;但如果奈维乌斯坚持要以极度敌对和凶狠的态度抗争,他已准备好用一切正当合法的方式证明其所要求的款项并不存在债务,并且接受他所提出的审判。

语法注3 条
  1. 61quid aliud sit absentem defendi ego non intellego

    间接疑问从句中的谓语动词 sit 以被动宾格不定式短语 absentem defendi(“不在场者受到辩护”)作为其主语。其中 absentem 是被动不定式 defendi 的宾格主语,整体构成反问语气。

  2. 63ita iubebare; recusabat Alfenus. ita, verum praetor decernebat. —tribuni igitur appellabantur.—

    此处是西塞罗与对方(奈维乌斯或其辩护人奥尔滕西乌斯)简短辩驳(altercatio)的紧凑再现。对方声称 ita iubebare(“你曾被如此命令”),西塞罗以 recusabat Alfenus(“阿尔费努斯拒绝了”)回应;对方反驳称 ita, verum praetor decernebat(“是的,但裁判官已做出裁决”),西塞罗随即指出其逻辑必然结果:tribuni igitur appellabantur(“因此才向保民官申诉”)。

  3. 64cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi

    这是一种前置关系从句结构(prolepsis),由 cuius procurator 引出的关系从句先于其先行词 eum 出现。在句法上,eum non defendi 与后文的 eius bona... possideri posse 以及 ei misero... deripi convenire 并列,构成依附于 constituat 的宾格不定式从句,详述该假设性判例法(hoc ius)的内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:61-66