- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:40-45
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过指出奈维乌斯近两年来从未索债的反常之举,论证了债务的根本不存在,并进而揭露对手的真正图谋并非讨债,而是借民事纷争为掩护,企图彻底剥夺昆克提乌斯的公民权与社会生存。
credamus hoc, sex. Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse.1 si debuisset, Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno vertente sine controversia. anno et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam confecto fere appellas. quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere.
我们权且相信这一点:塞克斯图斯·奈维乌斯竟然怜惜了那个正遭受他对其公民权进行攻击的人的耳朵!塞克斯图斯啊,如果当年确有欠款,你本应索要,并且应当立即索要;即使不立即索要,至少也应在不久之后;即使不在不久之后,至少也应在相当一段时日之后;无论如何肯定是在那六个月之内;在一年届满之前则绝无争议。然而在一年零六个月的时间里,尽管你每天都有机会提醒此人,你却未发一言;如今差不多整整两年过去了,你才终于催讨。有哪一个如此堕落挥霍的浪荡败家子,不是在金钱已被吃光、而是在资财尚充裕之时,会像塞克斯图斯·奈维乌斯当年那样放荡懈怠呢?当我点出此人的名字时,我似乎就已经说得足够充分了。
debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit; cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. dubitabitur utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim si quid deberetur petiturum fuisse,2 an ne appellaturum quidem biennio? appellandi tempus non erat? at tecum plus annum vixit. in Gallia agi non potuit? at et in provincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; neque praeterea quid possis dicere invenio. satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.
盖乌斯·昆克提乌斯当年欠你钱,你从未索要;他去世了,财产转归继承人;虽然你每天都见到他,却在整整两年之后才最终催讨。究竟哪一种情况更有可能,难道还会令人怀疑吗:是塞克斯图斯·奈维乌斯若有债权便会立即索要,还是他竟然整整两年连催都不催?难道是没有催要的时间吗?但他与你一同生活了一年多。难道在高卢不能提起诉讼吗?但无论在行省都有法律裁判,在罗马也都在进行审判。剩下的解释只能是:要么是极端的疏忽阻碍了你,要么是无与伦比的慷慨阻碍了你。如果你说是疏忽,我们将会惊奇;如果你说是宽厚,我们将会嗤笑;除此之外你能说什么,我实在想不出。证明奈维乌斯毫无债权的充分根据,正在于他在如此长的时间里从未提出索要。
quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? quid enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat? pecuniam petit. nunc denique? verum tamen petat; audiamus.
如果我证明他如今所做的这件事情本身,恰好就是毫无欠款的明证,那又如何呢?因为塞克斯图斯·奈维乌斯现在到底在做什么?争议的事项究竟是什么?我们如今已经深涉其中长达两年的这场审判到底是什么?他在其中让如此众多、如此卓越的人士疲惫不堪的,究竟是怎样的一桩事务?他在索要金钱。直到现在才要?然而,还是让他要吧;让我们听听。
de rationibus et controversiis societatis volt diiudicari. sero, verum aliquando tamen; concedamus. non, inquit, id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Vtatur sane; non peto. quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat? quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias? at si id velles, iam pridem actum esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere?
他希望对合伙的账目和纠纷作出裁判。虽然迟了,但终究还是想解决了;我们就准许吧。 “不,”他说,“我不是这个意图,盖乌斯·阿奎利乌斯,我如今也不是在这上面费心思。普布利乌斯·昆克提乌斯用了我的钱这么多年。就让他用吧,我不要了。” 那么你究竟为何争斗呢?难道真如你在许多场合屡屡所说的那样,是为了让他不得留在公民团体之中,为了让他无法保住迄今为止一直极其体面地维护的自身地位,为了让他不被列于生者之列,为了让他不得不就自己的生命与全部尊严进行抗争,让他必须在裁判官面前先发言陈述案情,而在他陈述完毕之后,才终于听到原告的声音吗?什么?这究竟指向何处?是为了让你更快地拿到属于你的东西吗?但如果你真想要那个,早就已经可以解决了。是为了让你在一场更体面的诉讼中交锋吗?
at sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes. Vt facilius iudicium sit? at neque C. Aquilius de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. quid a nobis autem, C. Aquili, refertur? pecuniam petit; negamus deberi. iudicium fiat statim; non recusamus. num quid praeterea? si veretur ut res iudicio facto parata sit,3 iudicatum solvi satis accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse, quod peto, satis det. actum iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
然而若不犯下极重的大罪,你就无法割断你的亲属普布利乌斯·昆克提乌斯的喉咙。是为了让审判更容易进行吗?可是盖乌斯·阿奎利乌斯既不愿就他人的生命公民权进行裁判,昆图斯·霍尔滕西乌斯也未曾学过发言攻击他人的生命公民权。但是盖乌斯·阿奎利乌斯,我们这边提出了什么方案呢?他索要金钱;我们否认存在欠款。立刻进行审判吧;我们绝不推拒。除此以外还有什么吗?如果他担心判决作出后财产无法兑现,那就让他接受有关清偿判决款项的担保吧;他以何种文词从我这里接受担保,他自己就以同样的文词为我的请求提供担保。事情现在就可以了结了,盖乌斯·阿奎利乌斯;现在您就可以摆脱几乎可以说不亚于昆克提乌斯的烦扰而离开了。
quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere? immo, inquit, abs te satis accipiam; ego autem tibi satis non dabo. quis tandem nobis ista iura tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium, id iniquum esse in Naevium? Quincti bona, inquit, ex edicto praetoris possessa sunt. ergo, id ut confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio confirmemus?
霍尔滕西乌斯,我们该怎么办?对于这一条件我们怎么说?我们能否终于放下武器,在不危及身家财产的情况下对金钱纠纷进行争辩?我们能否在追索自身权益的同时,容许亲属的生命公民权安然无恙?我们能否戴上民事诉求者的面具,而卸下刑事告发者的面具? “绝不,”他说,“我将从你那里接受担保;但我绝不会给你提供担保。” 究竟是谁为我们制定了如此公平的法权呢?是谁规定了凡对昆克提乌斯算作公平的,对奈维乌斯就算作不公呢? “昆克提乌斯的财产,”他说,“是依据裁判官的告示而被占有的。” 那么,为了让我承认这一点,你竟要求我们把在审判中坚称从未发生过的事情,就如同真的发生过一样,用我们自己的裁定予以确认吗?
- 40cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse
关系从句中的虚拟式 oppugnet 属于间接引语或带有讽刺口吻的特征从句。修辞上构成强烈对照:一个企图彻底剥夺对方公民权与人格身份(caput)的人,竟声称当年是因为顾忌对方的“耳朵(aures)”会觉得烦扰而羞于开口催讨,以此戳穿奈维乌斯虚伪的托辞。
- 41Sex. Naevium statim si quid deberetur petiturum fuisse
此处于间接疑问从句 utrum... an... 内部表示对过去事实相反的虚拟条件句结论部分。在直接引语中本为过去完成时虚拟式(petisset),置于间接引语的不定式结构中时,规律性地转换为将来主动分词加上 fuisse(petiturum fuisse)。
- 44si veretur ut res iudicio facto parata sit
由表示担忧的动词 veretur 引导的 ut 从句(表示否定担忧)。按照古典拉丁语规则,担忧动词接 ut 表示“担心某事不发生”(即“担心判决作出后款项无法落实到位”),与接 ne 表示“担心某事发生”相反。
