- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:46-49
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出,奈维乌斯舍弃正常的合伙之诉而诉诸名誉保证诉讼和极端的财产占有,其真正目的绝非讨债,而是为了摧毁昆克提乌斯的生命与公民权。他进而强调,即便昆克提乌斯真的违背出庭保证,立即查封拍卖其全部家产也是前所未有的残忍与耻辱之举。
inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat? profecto, si quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde haec omnia iudicia nascuntur. qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:1 mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem; nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat? quae me hercule omnia, cum qui contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo. nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.
盖乌斯·阿奎利乌斯,难道就找不到一种方法,使每个人都能尽早取得属于自己的东西,而不致造成任何人的羞辱、恶名与毁灭吗?确实,如果真有欠款,他早就索要了;他绝不会宁愿让所有的审判发生,而不愿进行那场派生出所有这些审判的根本诉讼。这个在这么多年里甚至从未向昆克提乌斯催讨过一次的人(尽管每天都有起诉的机会),在最初开始诉讼之时把所有时间都耗费在推迟出庭保证上的人,此后甚至废弃了出庭保证的人,用诡计和暴力将此人逐出共有土地的人,在没有人拒绝就本案争端进行诉讼而本有充分机会之时、却宁愿就名誉污点订立保证契约的人,在被召回派生出这一切的诉讼中时、却拒绝最公平的条件并承认自己图谋的不是金钱而是生命和鲜血的人——这个人难道不是公然在说: “如果我真有债权,我早就索要了,甚至早就拿走了; 如果要的是应得之物,我绝不会使用如此大费周折的事端,绝不会使用如此招致怨恨的审判,也绝不会使用如此众多的辩护团;必须违背他的意愿、强行榨取;必须将他不欠之物强行夺走并榨取出来;必须把普布利乌斯·昆克提乌斯从全部家产中驱逐出去;必须把所有权贵、雄辩家、显贵都召来担任辩护人;必须对真理施加暴力,必须抛出威胁,施加危险,设下恐惧,好让他在这些手段面前最终被击败、吓得魂飞魄散而自行屈服”? 凭赫拉克勒斯起誓,当我看到与我们作战的人是谁,当我打量那群在座之人的阵容时,这一切似乎确实近在眼前、迫在眉睫,且绝无可能避免;然而,盖乌斯·阿奎利乌斯,当我把目光与心思转回到您身上时,他们以多大的力气和狂热推进这一切,我便认为这些手段有多么轻浮和无力。因此,正如你自己所公开宣示的那样,他什么也不欠。
quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a praetore postulares ut bona possideres? non opinor id quidem neque ius esse neque cuiquam expedire. quid igitur demonstrat? vadimonium sibi ait esse desertum. ante quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. ad vadimonium non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines veteres intercedebant. ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses reservares?
即便他当年欠了,又如何呢?难道这就立刻成为你向裁判官要求占有其财产的理由了吗?我绝不认为那是法律,也不认为这对任何人有益。那么他究竟指出了什么呢?他说〔昆克提乌斯〕对他违背了出庭保证。在我证明此事根本未曾发生之前,盖乌斯·阿奎利乌斯,我愿意按照责任的准则与世人的惯例,来审视事情本身以及塞克斯图斯·奈维乌斯的行为。如你所言,那个与你有姻亲关系、合伙关系、简言之有一切渊源和旧日深情的人,没有按期出庭。难道立刻就应该跑去找裁判官吗?难道当场就适于要求准许依据告示占有财产吗?你竟然如此贪婪急迫地诉诸这些极端而最敌对的法权,以至于今后不再给自己保留任何更严厉、更残酷的手段了吗?
nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem. at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur. cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est,2 is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.
因为对于一个人而言,还有什么比这更可耻,对于一个男子而言,还有什么比这更悲惨、更痛苦的遭遇呢?还能发生何等巨大的羞耻,找到何等巨大的灾难呢?如果命运夺走了一个人的金钱,或者他人的不公剥夺了他的财产,只要名誉尚存,体面高贵自能轻易抚慰穷困。而且,不少蒙受恶名或在可耻审判中被定罪的人,至少还能享用自己的财产,而不必指望他人的财富(那是最为悲惨之事),在苦难中尚有此种资助与慰藉来减轻痛苦。但是,一个财产被变卖的人,不仅其巨额资财、甚至连必需的衣食都被耻辱地置于拍卖人的槌下的人,他不仅被逐出生者的行列,而且如果可能的话,甚至被流放至死者之下。因为高尚的死亡往往连可耻的生命也能加以点缀,但如此可耻的生命,却连高尚的死亡都不给留下任何余地。
- 46qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium ... is non hoc palam dicit
这是一个由关系代名词 qui 引导的多个从句构成的长句倒装结构(hyperbaton),主句的主语 is 出现在长串从句之后。句子的核心骨架为“is non hoc palam dicit”(“这个人难道不是公然在说……”),前面一系列带有虚拟式动词的 qui 从句(ne appellarit... consumpserit... fecerit... deiecerit... maluerit... repudiet... fateatur)列举了奈维乌斯的恶意行径,用于限定修饰主语 is。
- 49cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est
虽然复数主语 fortunae 与“victus vestitusque necessarius”(必需的衣食)通过 non modo... sed etiam 并列,但谓语动词 subiectus est 采用了邻近一致,与最近的主语 victus vestitusque(被视为单一的维生概念而作单数处理)在数上保持一致。
