- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:35-39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗宣布将自己的辩词分为三点——奈维乌斯无权请求、依法不能占有以及事实上并未占有昆克提乌斯的财产——并展开第一点的论证,指出根本不存在任何债务,借奈维乌斯在高卢与当事人长期共处却从未提过欠款这一事实对其进行辛辣的讽刺。
faciam quod te saepe animadverti facere, Hortensi; totam causae meae dictionem certas in partis dividam. tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa faciam, propterea quod in hac videor posse facere; quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim. certos mihi finis terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
霍尔滕西乌斯,我将做我常常注意到你做的事:我将把自己全案的陈述划分为明确的几个部分。你总是这样做,因为你总是能够做到;而我将在此案中这样做,是因为在此案中我似乎能够做到;自然赋予你天赋使你始终能够做到,而案件本身赋予我条件使我今天能够做到。我将为自己设定明确的界限与范围,即使我极想越过也无法逾越,以便让我有确定的题目可以论述,让霍尔滕西乌斯有明确陈述的要点可以回应,并让您,盖乌斯·阿奎利乌斯,能够预先在心中洞悉您将要听取哪些事项。
negamus te bona P. Quincti, sex. Naevi, possedisse ex edicto praetoris. in eo sponsio facta est. ostendam primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. quaeso, C. Aquili vosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim diligenter memoriae mandetis; etenim rem facilius totam accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos mihi ipse circumdedi. nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. haec tria cum docuero, peroraro.
塞克斯图斯·奈维乌斯,我们否认您依据裁判官的告示占有了普布利乌斯·昆克提乌斯的财产。赌誓之约正是在这一点上订立的。我将首先指明,根本没有理由让您向裁判官请求占有普布利乌斯·昆克提乌斯的财产;其次,依据告示您根本不可能占有;最后,您根本没有占有。盖乌斯·阿奎利乌斯,以及诸位身在顾问团的人,我请求你们用心记住我所许诺的内容;因为如果你们记住这些,你们将更容易领会整个案情,并且如果我企图越出我自己设立的这些藩篱,你们也能凭借你们的判断轻易将我召回。我断言,没有理由让他提出请求;我断言,依据告示他不可能占有;我断言,他并未占有。当我证明了这三点,我的辩论便告完成。
non fuit causa cur postularet. qui hoc intellegi potest?1 quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius. quis huic rei testis est? idem qui acerrimus adversarius; in hanc rem te, te inquam, testem, Naevi, citabo. annum et eo diutius post mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; debuisse concedam.
根本没有理由让他提出请求。这如何能够被理解呢?因为无论是在合伙账目上,还是在私人层面上,昆克提乌斯都不欠塞克斯图斯·奈维乌斯分文。谁是此事的证人呢?正是那位最凶悍的对手本人;在此事上,我要传唤你,就是说你,奈维乌斯,作为证人。在盖乌斯·昆克提乌斯死后一年乃至更长的时间里,昆克提乌斯一直与你一同留在高卢。请证明你曾向他索要过那笔不知从何而来的无数钱财吧,请证明你曾提过此事,曾说过这笔款项是应偿还的吧;若能证明,我便承认确实曾经欠债。
moritur C. Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed ratio quoque omnis et omnes litterae. quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?2 itane est? quod viri optimi faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Naevius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia ut de suis commodis aliquam partem velit committere ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat?3
盖乌斯·昆克提乌斯去世了,照你的说法,他在特定账目下欠你巨款。他的继承人普布利乌斯·昆克提乌斯来到高卢找你本人,来到共有地产上,简而言之,来到不仅财产所在、而且全部账目和一切字据文书所在之地。在家庭事务中,有谁会如此放荡不羁,有谁会如此疏忽大意,塞克斯图斯啊,有谁会如此不像你,以至于当财产从与之订约之人手中脱离而转归继承人时,竟在初次见到继承人时,不去告知他、不去催讨、不去出示账目,并在发生任何争议时,要么在私室之内、要么依最高法律途径解决呢?难道真是这样吗?凡是希望自己的亲属与密友既可亲可敬又被如此看待的至善之人所做的事,塞克斯图斯·奈维乌斯竟会不做吗?——他可是贪婪炽烈、利令智昏到了宁可牺牲自己利益的一部分,也决不给自己的这位亲属留下任何尊严的人啊!
et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret qui, quia, quod debitum numquam est, id datum non est, non pecuniam modo verum etiam hominis propinqui sanguinem vitamque eripere conatur? huic tum molestus esse videlicet noluisti quem nunc respirare libere non sinis; quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas. ita credo; hominem propinquum, tui observantem, virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas aut non audebas appellare; saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas; excidebat repente oratio; cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus audiret. id erat profecto.
而且,假如有任何欠款的话,难道此人竟然不会索要吗?——此人如今仅仅因为从未欠过的款项未被支付,就不仅企图掠夺金钱,甚至企图掠夺一位亲属的鲜血与生命!对于这个如今你连自由呼吸都不允许的人,当年你显然是不愿去打扰他;对于这个如今你极不道德地渴望置于死地的人,当年你竟羞于向他开口催讨!我当然相信了:对于一位亲属、一位尊敬你的人、一位良善、谦逊的长者,你不愿意或者不敢去催要;正如常有的那样,当你鼓足勇气,当你决意提及钱财之事,当你准备周全、反复思量着前来时,你这位具有少女般羞怯的胆小之人,却突然自己克制住了自己;言辞骤然中断;你虽渴望催要,却不敢开口,唯恐他不愿听闻!事情必定就是这样的!
- 37qui hoc intellegi potest?
qui 是源自代词 qui/quis 的古夺格(具格)副词形式,意为“如何、怎样”(相当于 quomodo)。在此作疑问副词修饰 intellegi potest,而非主格复数关系代词或疑问代词。
- 38quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?
整句为一个反事实的修辞性疑问句。主句谓语 quis... fuisset(虚拟式过去完成时)表示与过去事实相反的推测(“谁会如此放纵……[显然没有这样的人]”),而紧随其后的 qui 从句中的动词(faceret, appellaret, adferret, experiretur)则是在 tam dissolutus... qui 等相关结构引导下的特征/结果虚拟式未完成过去时,描述过去理应发生却未发生的连续行为。
- 38ut de suis commodis aliquam partem velit committere ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat?
committere 在此意为“置于危险之中、冒……风险、甘愿放弃”。与表示否定目的的从句 ne quam partem... relinquat(“唯恐留下任何尊严的碎片”)相结合,夸张地表现了奈维乌斯哪怕牺牲自身部分利益,也决不给其亲属留有立足之地的极度狠毒与偏执。
