← 西塞罗

为昆克蒂乌斯辩护

§30-34

多拉贝拉的不公裁定与赌誓之约的缔结

西塞罗阐明裁判官多拉贝拉如何迫使昆克提乌斯在提供担保或进行赌誓之约间作出不公的抉择,以致其为了保全名誉不得不选择后者,并表明面对对方催促将简明扼要地展开辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§30

venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: "quod ab eo petat quoivs1 ex edicto praetoris bona dies xxx possessa sint". non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. decernit— quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere: "si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies xxx possessa non essent". recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire.

昆克提乌斯来到罗马,如期出庭履约。那家伙,一个极其凶悍之徒,他人财产的占有者、驱逐者与强夺者,却在一年零六个月内不提任何诉求,保持沉默,尽可能用各种和解条件拖延当事人,最后竟向裁判官格奈乌斯·多拉贝拉请求,让昆克提乌斯按照如下审理程式向他提供支付判决金的担保: “因其向某人提起诉求,而该人的财产曾依裁判官告示被占有达三十日之久。” 昆克提乌斯并不拒绝在财产确系依告示被占有的情况下,被命令如此提供担保。裁判官作出裁决——裁决是多么公道,我姑且不说,我只说一点,这是前所未有的;而此事本身我宁可保持沉默,因为任何人都能够看出这两点——裁判官竟命令普布利乌斯·昆克提乌斯与塞克斯图斯·奈维乌斯订立如下赌誓之约: “如果其财产未曾依据裁判官普布利乌斯·布里埃努斯的告示被占有三十日。” 当时在场协助昆克提乌斯的人纷纷表示拒绝;他们指出应当就实质案件进行审判,使得要么双方互向对方提供担保,要么双方均不提供担保;绝无必要将其中一方的名誉付诸裁判。

§31

​clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella—quem ad modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit—iniuriam facere fortissime perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.

此外,昆克提乌斯本人也高声呼喊,说自己之所以不愿提供担保,是唯恐被视作已经承认自己的财产是依告示被占有的;再者,如果订立此种赌誓之约,他将不得不——正如现在所发生的那样——在一场关乎自己公民人格的诉讼中处于先发言辩护的地位。多拉贝拉——正如贵族出身的人通常所做的那样;无论他们开始行善还是为恶,在两方面都出类拔萃,以至于出生于我们阶层的人无一能够企及——极其顽固地坚持施加侵害;他命令要么提供担保,要么订立赌誓之约,与此同时下令将抗议的我方辩护人极粗暴地驱离。

§32

conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se,2 quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae,3 sponsionem facere maluit; fecit; te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. in hoc summa iudici causaque tota consistit.

昆克提乌斯离开时确实心乱如麻;这也难怪,摆在他面前的选择是如此凄惨与不公,以至于要么他在提供担保的情况下亲自将自己判处公民人格丧失,要么在订立赌誓之约的情况下在关乎人格的诉讼中先作申辩。既然在第一种选择中没有任何理由阻止他自己对自己作出不利的判定——而这种判定是极其严酷的——而在第二种选择中,仍有希望来到这样一位法官面前,自己带来的权贵庇护越少,从他那里带走的支持反而越多,因此他宁愿订立赌誓之约;他订立了;他选择您,盖乌斯·阿奎利乌斯,作为法官,并依据赌誓提起诉讼。整个审判的核心与全案的关键皆在于此。

§33

​iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis. Eos porro qui defendere consuerunt vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo. illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent,4 ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres; quam rem facile a praetore impetrassent, nisi tu quod esset tuum ius et officium potestasque docuisses.

盖乌斯·阿奎利乌斯,您看到了,这场审判并非关乎金钱琐事,而是关乎普布利乌斯·昆克提乌斯的名誉与身家财产。尽管祖辈确立的规矩是,凡是为公民人格辩护者应当后发言,但您明白,在原告方的指控尚未被听取的情况下,我们却在先进行辩护。此外,您看到那些惯于辩护的人如今却在控告,那些以往致力于带来庇护与救助的才智,如今却被转用于毁灭。甚至他们昨天所做的事也显露无遗:他们将您引向法庭,企图让您为我们预先规定发言的时间跨度;倘若您未曾指明您的权利、职责与权力所在,他们本可轻易从裁判官那里求得此令。

§34

​neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem atque inopem esse arbitrantur. verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;

迄今为止,除了您之外,我们在任何可以对抗他们以维系自身权利的地方均无依靠;而对他们而言,获得能够被所有人认可的事物从来都是不够的;他们完全认为,不伴随着侵害的权势是轻微而虚弱的。 然而,既然奥尔滕西乌斯催促您与顾问团退庭评议,又要求我不得在发言中耗费时间,并抱怨在前任辩护人代理此案时辩论从未能够结束,我决不容许“我们不希望案件作出判决”这种猜疑继续存留;我既不自诩能够比之前阐述得更为妥贴地阐明此案,但我也不打算冗词多言,因为此案的轮廓已被当时发言之人勾勒分明,而且对于既不能构想也不能陈述许多内容的我,所要求的又是简短,而这简短正是我自己最乐意接受的;

语法注4 条
  1. 30quoivs

    关系代词 qui 的古体属格单数形式(相当于古典时期的 cuius),系直接引用裁判官告示审理程式中的古老法律用语。

  2. 32secus iudicaret ipse de se

    副词 secus 在评价性语境中意为“不利地、坏地”(与 recte 相对)。该短语意指“他自己对自己作出不利的判定”,即在实质上默认自己的财产曾被合法查封占有。

  3. 32unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae

    带有相关比较结构 eo plus ... quo minus 的关系从句,unde(相当于 a quo)指代先行词 talem virum iudicem。意指法官阿奎利乌斯为人公正,当事人带来的权贵人情(gratia)越少,反而能从他那里获得越多的合法保护与救助(ops)。

  4. 33illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent

    指示代词 illud 作为主句动词 restiterat(resto 的过去完成时,“只剩下……”)的主语,其具体内容由解释性的 quod 从句(“他们昨天所做的事”)以及同格的 ut 从句(“即把您传唤出庭”)进一步展开说明。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:30-34