- 底本
- Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:7.26.1-7.26.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-01
高卢人计划在夜间逃离城镇,但由于妇女们的哀求以及她们向罗马人示警从而导致退路可能被切断的恐惧,他们最终放弃了这一计划。
Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige.1
高卢人尝试了所有办法,由于没有任何事情成功,第二天他们在维钦托利的劝说和命令下,做出了逃离城镇的决定。
Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant,2 propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat.
他们企图在深夜的静寂中进行此事,并希望在没有己方重大损失的情况下完成它,这是因为维钦托利的营地离城镇并不远,而且一条连绵不断的沼泽横在中间,会阻碍罗马人的追击。
Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt3 flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.4
正当他们准备在夜间实行此事时,各家的母亲们突然冲到公共场所,哭泣着投身于亲人的脚下,竭尽全力哀求他们,不要把她们和共同的孩子们交给敌人去处刑,因为这些人的天性和体质的软弱阻碍了他们逃跑。
Vbi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt.
当她们看到男人们坚持原意时——因为在极度危险中,恐惧通常不容怜悯——她们便开始一齐大喊,并向罗马人示意有人要逃跑。
Quo timore perterriti5 Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.
高卢人因这种恐惧而惊慌,唯恐罗马骑兵抢先占领道路,于是放弃了这一计划。
- 7.26.1hortante et iubente Vercingetorige
由现在分词 'hortante' 和 'iubente' 伴随夺格名词 'Vercingetorige' 构成的夺格绝对结构,表示维钦托利在背后的劝说和命令。
- 7.26.2non magna iactura suorum sese effecturos sperabant
从属于 'sperabant' 的带对格的不定式(AcI)结构,其中 'sese' 是对格主语,'effecturos [esse]' 是将来主动不定式。夺格短语 'non magna iactura' 表示方式或伴随情况。
- 7.26.3cum matres familiae repente in publicum procurrerunt
倒置的 'cum' 从句(cum inversum),主句使用未完成过去时('apparabant')描述背景,而 'cum' 从句则使用直陈式完成时('procurrerunt')引入突发事件。
- 7.26.3quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret
关系从句中的虚拟式过去时 'impediret',作为特征关系从句,或作为表示母亲们主观理由的间接引语从句(suboblique)。'ad capiendam fugam' 是表示目的或方向的动形词结构。
- 7.26.5Quo timore perterriti
连结性关系代词(connecting relative)的用法。句首的 'Quo' 指代前文提到的状况(罗马人得知逃跑计划),起指示形容词的作用,修饰 'timore'(“因这种恐惧”)。
